Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam
- nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit,
- quod quia praestatur meritis mentisque negatur,
- absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae
- divinum summumque bonum de fonte perenni
- nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit,
- et modo supplicium recipit, modo libera calcat,
- miraris peccare animam, quae carne coactam
- sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
- angelus, hospitium qui nescit adire caducum
- cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est,
- non genitus: quocumque modo sit factus, id unus
p.186