Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
- solus labe caret peccati conditor orbis,
- ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus,
- solus et exceptus tormentum admittere triste
- inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
- exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
- si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
- quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
- ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
- quae collata rudem fecit viviscere limum,
- utpote de liquido naturae semine primos
- accipiens habitus superoque expressa sereno,