Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. forma animae atque rudi factam se munere sensit.
  2. si non est factura manus caro nostra, nec oris
  3. est factura anima, flatu et spiramine coepta
  4. inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora
  5. natalis profert, locus accipit; et locus ullus
  6. quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
  7. et quod tam modicum est ut certa sede locetur
  8. iam titubare potest; et quod titubaverit intra
  9. naturam vitii est; vitiosum denique tristem
  10. reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.
  11. aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit
  12. quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat,