Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. collige de simili, sitne haec factura, creavit
  2. nempe manus Domini corpus mortale lutumque
  3. conposuit digitis, numquid manus articulatim
  4. est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues
  5. p.184
  6. claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?
  7. ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
  8. incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est
  9. humanis quae nota animis daret intellectum, 1
  10. ut per corpoream speciem plasmasse feratur
  11. corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim
  12. flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
  13. fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit