Tractatus Undecim
Priscillian, Bishop of Avila
Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.
aduersarius uester diabolus sicut leo rapiens et rugiens circuit quaerens quem transuoret, cui resistite firmes in fide. Sicut et alibi scriptum est: noli esse leo in domo tua euertens domesticos tuos; sicut et ibi ait: non te extollas in cogitatione animae tuae uelut taurus, ne forte elidatur uirtus tua et per stultitiam folia tua comedat. Sicut et Dauid ait: lingua mea adhaesit faucibus meis et in puluerem mortis deduxisti me, quoniam circumdederunt me canes multi; in quo tamen Dauid sanctus, I ut ostenderet quid in superiori exclamatione edixisset, subiecit synagoga peccantium obsedit me. Sicut et Eseias ait: canes sunt animae nescientes satietatem; sic denique et dominus deus noster loquens ad Iob profetam dixit: ostende mihi si iam adquiescit tibi leo aut monucerus seruiet tibi aut dormiet in cubili suo; et alibi ad ipsum deus: tu capies Leosiboram, animas quoque draconum timore inplebis, ut timeant in cubilibus suis sedentes in siluis et dolum facientes; et iterum alibi ad ipsum dicit dominus:
tu adduces draconem In ancistro aut inpones ducatorium in nare eius aut pertundes labia ipsius et loquetur tibi molliter, ut constituat testamentum tecum et habeas eum in seruum aeternum; in quo Iob sanctus intellegens loquentem dominum et uolens etiam nobis [*]( 3 I. Petro 5, 8. 9; formam \'firmes\' in citando hoc uersu usurpat etiam Lucifer Gal. p. 620, 2 ed. Hartel. 6 Sirac. 4, 35. 7 Sirac. 6, 2. 3. 10 Ps. 21, 16. 17. 13 Ps. 21, 17. 14 Es. 56, 11. 16 cf. Num. 24, 9; opp. tamen infra codicis fol. 32°. 17 Iob. 39, 9. 18 Iob. 38, 39. 40 (Septuag.: Orjpsuaus se >iouai popav); — cf. Hieronymi locos quos infra exhibebo p. 29. 22 Iob. 40, 20 -23. ) [*]( 1 Hilarius, de trin. VI, 22: si qui adhuc salui; esse possunt (haeretici) e. q. s. ) [*]( 7 161NON 14 ESelAS] cf. Schuchardt, Uulgarl. I, 204 )
et nerui contorti sicut funes et latera eius petrae aereae et spina illius sicut paries ferreus, et hoc est initium factum angelis ad inludendum plasmae meae. Quaetam en omnia scrutantes scripturas, beatissimi sacerdotes, scimus quia propter nos scripta sunt, ut, qui bestiarum naturas dictas in parabolis intellegit, repudians quae sunt saeculi morum in se uitia castiget, sicut scribtum est in apocalypsi: ecce aquae, quas uidisti ubi sedet meretrix, populi et [*]( 1 Iob. 39, 34. 6 Iob. 40, 3. 5-14 (cf. Speculum quod dicunt Augustini p. 437 ed. Weihrich). 20 cf. Io. 5, 39. 21 I. Corinth. 9, 10; Rom. 4, 24. 23; cf. Hilarius, de trin. X, 41 (non possunt non omnia propter nos gesta esse intellegi). 23 Apoc. 17, 15. ) [*]( 5 SeRCDONeS 7 TUlmINUJS, mJNU litteris paullo minoribus man. I in rasura posuit; quae sint erasa, non liquet 10 CXHNQUC g 11 blRRUmpe, prior R littera duabus lineis obducta 14 ETIAm] fortasse ECCE scrib. est, Septuag. tsou fACTUS] uid. Arch. f. lat. Cl usi Lexikogr. III, 315 15 lumBlseTUIRTUS 16 qYjJARISSUS 19 plASme 22 pARABOllS, 0 ex U corr. )
tres inmundos sicut ranas et hi sunt spiritus daemoniorum, qui facientes signa procedunt ad conturbandos reges orbis terrae. Denique, sicut initiati in Christo prima acceptae fidei rudimenta retinemus, scimus nos credidisse quod credimus deo et renuntiasse quod renuntiauimus zabulo et illud esse quod fera dicitur, deum autem esse quod Christus Iesus est. Sicut et apostolus ait: nec enim de bubus cura est deo, sed de nobis dicit, quoniam qui arat in spe debet arare et triturans spei suae fructum percipere. Nemo ergo nobis intellectum propriae peruersitatis adscribat; unusquisque uerbis suis condemnabitur et uerbis suis iustificabitur; nos quod credimus confitemur et scrutantes scripturas speciem daemoniorum respuentes intellegimus, sicut scribtum est, altitudinem satanae, scientes [*]( 2 Apoc. 18, 2. 3. 4 Apoc. 18, 9. 6 Eph. 6, 12. 10 Apoc. 16, 13. 14. 17 I. Cor. 9, 9. 10. 21 Matth. 12, 37. 23 cf. Io. 5, 39. 24 Apoc. 2, 24. ) [*]( 14 Cypriani uita (ed. Hartel, praef. p. XCII, 4): inter fidei suae prima mdimenta. Orosius, hist. adu. pagan. VII, 33, 19 (ed. Zangemeister p. 520, 18): Gothi primae fidei rudimento quod accepere tenuerunt. ) [*]( 1 ex AllBI corr., erasis litteris At 4 ex AllBI corr., litterae Al lineis obdnctae et punctis superpositis deletae sunt 10 lobANNCS, E lin. del. hi 11 SpiRITUUS, litt. U secundo loco lineis deleta est 16 aABUI,O, Z lin. del. 20 pROpRie )
Illud autem, beatissimi sacerdotes, quod idolicas formas, Saturnum Uenerem Mercurium Iouem Martem ceterosque deos gentilium protulerunt, etiamsi tam otiosi ad deum et nulla eruditi per scribturas fide uiueremus, tamen cum adhuc in conuersatione mundialis stultitiae delectaremur, sapientia saeculari licet adhuc inutiles nobis, haec tamen fidei nostrae aduersa cognouimus et deos gentilium depraehendentes risimus stultitias saeculares et infelicitates, quorum tamquam ad ingenii instructionem opera legebamus. I Sed si etiam in his professionis nostrae fides quaeritur, anathema sit et fiat mensa eorum in laqueum et in scandalum his, qui Solem et Lunam, Iouem Martem Mercurium Uenerem uel Saturnum omnemque militiam caeli, quos sibi in caerimoniis sacrorum ritus et ignarus deo gentilium error adsciuit, deos dixerit et qui eos, cum sint idola detestanda gehennae digna, ueneratur, cum scribtum sit: uae illi, qui dicit ligno \'uigila et surge\' et lapidi \'exaltare\'; pereant cum diis suis, qui dicuntur siue in caelo siue in terra; exterminet uitim sensus eorum, [*]( 1 Rom. 7, 24. 25 (púaEtrJt). 3 Es. 7, 9; cf. Tertull., adv. Marc. lib. IV, cap. 20. 25. V, 11 aliisque locis; Cypriani testim. lib. I, 5 (t. I ed. Hartel., p. 43) al. 4 Ps. 110, 10. 14 Rom. 11, 9. 16 IV. Reg. 17,16; 21, 3 al. 20 Habac. 2, 19. 21 I. Cor. 8, 5. 22 exterminet] Ps. 79, 14. ) [*]( 7 Hilarius, contra Const. c.25: quod tametsi nobis ad fidem otiosum est. S ) [*]( 7 TACnj legendum esse suspiceris tum. 8 CONIUfRSAtJONES ODUNblAllS, superscripta littera S iterum oblita 9 beleCTAReCDU SAP\'f-lt\'A 12 supra tAmlquAm erasa est uox OpERA 13 pRO J, fessJOINCSNOStRAÈfJbfS, E in NES lin. del., e in ItAE lineola superposita. del. (?); cf. infra codicis fol. 53a 14 qUERJtUR\' ANATblfDA bblXeRIT ibolA - . iben* (bv eOS in marg. script.) eTq U1 eOSC U (DSI NTb€T€STA 1 bAe (littera e in bAe eras.) QebeNNAe 21 blis\'suis, SUIS in marg. 22 UITem, e lin. del. )
silua et singularis ferus depascatur eam. Nobis autem per gratiam domini Iesu Christi absolutis a corpore mortis huius, sicut scribtum est, cadent a latere mille et decem milia a dextris, ut secundum scribturas induti armis dei ascendentes super basiliscum et aspidem conculcemus leonem et draconem, nullae similitudini idolicae infelicitatis obnoxii; de quo scribtum est: quid prodest sculptili quia sculptum est? finxerunt illud conflatile, fantasma mendum et qui plasmauerunt illud, confusi sunt supra figmentum suum, surda enim erant idola. Quorum propterea uel idolorum superstitiones stultae uel formae peccaminum uel nomina daemonum uel mors ostenditur uitiorum, ut intellegentes tenebras desideremus lucem domini et exclamantes \'scitote gentes, nobiscum deus\' disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum nec in Aegyptiorum, sicut scribtum est, studiis polluamur, quoniam dominus deridebit eos et dominus subsannabit eos; de quibus Iohannis principem idolicae infelicitatis ostendens ait: ex septem est et octauus in perditione ibit;
de quibus et Solomon ait: non semines in sulcis iniquitatis et non metas illa in septuplum; sic enim et ipse alibi: ante hominem uita et mors, aqua et ignis; ad quod uult porrigat manum. Hi sunt enim septem pastores et octo morsus hominum, secundum quod scribtum est operantes in filiis diffidentiae. Nobis autem uiuere Christus est, uita Christus est, fides Christus est, [*]( 3 Rom. 7, 24. cadent] Ps. 90, 7. 5 cf. Rom. 13, 12; Eph. 6, 11 sqq. ascendentesJ Ps. 90, 13; cf. Hilarius, de trin. VII, 3. 8 Habac. 2, 18; uid. Archiv f. lat. Lexikogr. III, 313. 14 Es. 8, 9 [non nisi in Itala] 15 disrump.] Ps. 2, 3. 16 nec] Ezech. 20, 7. 17 dominus] Ps. 2, 4. 19 Apoc. 17, 11. 20 Sirac. 7, 3. 22 Sirac. 15,18. 17. 24 Mich. 5, 5. 25 Eph. 2, 2; cf. Prisco can. LXXXVIII. ) [*]( 7 NUĮĮAE] cf. Neue, lat. Pormenl. II, 253 sqq. 12 StU[\'tASUEl FORmAS bAemONIUm, I ras. del., cf. supra 7, 2 20 p€R h.tlONE] cf. supra 5, 9 (litt. M oppressa) 20 SCCDINIS 21 NON(T)€TIS )
dies tempora et annos et menses obseruare disponunt; dicant sibi deum Martem qui adultero sibi Marte placuerunt et concupiscentiae carnis addicti fornicationibus obligantur, et facti uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens deum suum Iouem iudicent patre suo sicut ille auctore perituri: nobis autem deus Christus Iesus est, qui, cum mortui essemus delictis, conuiuificauit nos, donans nobis omnia delicta et delens quod aduersus nos erat chirographum quod erat decretis contrarium, et tulit illud de medio adfigens cruci; principatus et potestates I transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso. Qui enim daemonia talia colunt, similes diis suis percutientur gladio domini et nescientes uerum patrem et Christum deum dei filium similes [*]( 1 I. Petr. 1, 18. 19. 5 Col. 2, 8. 8 cf. Prouerb. 16, 16 al. 12 cf. Eccl. 6, 9. 14 Eph. 4, 14. 15 dies] cf. Gal. 4, 10. 18 I. Cor. 13, 1. 21 Eph. 2, 1. 5; Col. 2, 13-15; cf. infra Prisco cau. XVIII, LXXXIV et Priscilliani fragm. ab Orosio seruatura infra a nobis repetendum. ) [*]( 1 SCICNTeS] cf. Arch. f. lat. Lexikogr. III, 322. 2 pretioso sanguine] haec desunt in codice; cum uero uerba b€UANA — TRAblTIOfsJIS in margine scripta sint, facile excidere potuisse \'prpt. sang.\' apparet; uid. infra fol. llOa: pRAetlOSISANGUINJS )
inuisos, quos nec erugo adpraehendit nec tinia corrumpit, scientes quoniam diues non intrauit in regna caelorum, sicut scribtum est: agenunc, diuites, plangite ululantes super miserias uestras quae superueniunt diuitiis uestris; putruerunt et tiniauerunt uestes uestrae; aurum uestrum et argentum uestrum, quod reposuistis, in nouissimis diebus eruginabit et erugo eorum in testimonium uobis erit et comedet carnes uestras sicut ignis. Nos autem scimus quia deus elegit pauperes mundi diuites fidei heredes regni. I Uenerem autem uelut deum uenerentur qui operantur turpitudines et reciprocam mercedem erroris secundum quod oportet expectant: nos autem respicientes in Abraham patrem nostrum et in Sarram parturientem, nos eclesia matre editi et sapientia obstetricante producti tendimus ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et quamuis ad haec nemo idoneus sit,
nostrum tamen potentem scimus deum, quoniam qui promisit potens est et facere; ipse enim dixit: quis sperauit in domino et confusus est, permansit in mandatis illius et derelictus est?
Anathema sit qui Saclam Nebroel Samael Belzebuth Nasbodeum Beliam omnesque tales, quia daemones sunt, infelici [*](1 Luc. 12, 53; Matth. 10, 35.36. 6 cf. Matth. 6,19. 8 Matth.19, 23. 9 Iac. 5, 1-3; cf. Speculum Augustini ed. Weihrich p. 395,15 sqq. 15 Iac. 2, 5. 21 Eph. 4, 12. 13. 26 Rom. 4, 21. 27 Sirac. 2, 11. 12. ) [*]( 29 Saclam Nebroel etc.] de his daemonibus uid. eos quos in libello: \'Priscillian, ein neuaufgef. Schriftst.\' (Wiirzburg 1886) p. 14. 15 et not. nominaui libros. ) [*]( 8 1NTRAUIT] nolui mutare in INTRABIT ) [*](XVIII. Priscill, ) [*]( 2 )