Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse prospiceret et inopinato uisu admonitus diceret ‛frigus est hodie\': hic mihi nequaquam reprehendendus uideretur, quia uel communi usu uel proprio sensu locutus esset.
at si trepidus in cubiculum recurrens stratisque sese adoperiens uel magis abdens clamaret, tantum omnino frigus esse quantum nec in Appennino aliquando fuerit, cum Hannibal elephantos equos plurimamque exercitus sui partem niuibus clausus atque oppressus amisit:
hunc ego puerilibus licentiis nausiantem non modo dioentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem, eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes iucundantes [*]( AVCTORES 15 — 17 cf. Oros. 4, 14 ) [*]( 1 capto (v al. m.) R || quę at P 2 ezietet PRlD existit R2 || pronunciet D 3 quam] que D\' || aceruius LPR1 5 quaeruliB p || inter ut et haec uocab. linea deletili traiectum et erasum P 6 quia sic] quia| D 7 coniueo] Tv conhibeo LPRD || asserant (s pr. m ras. R) RD || comparando Rb 8 quemadmodum (e ex ae) P 9 percommodo P || egregiene (altera g a m. 1 aut 2 ex c corr.) L || gelu \' m. add. fort. m. 2 P 10 lagunarum P || prospiceret (e alt. tota, t ex parte euanuerunt) P 11 et om. D 12 repraehendendus (.hi- D\') LPD || communi UBU] communiug LD1 13 ad P 14 sese] se D || abdena] abstinens L abdens (b in ras., ex d 9) B 15 nec add. m. 2 pone uersum L 16 annibal D || elephantos (e pr. ex ae) P elefantos L || ∗equos R - 17 adque P* 18 ego} GK1v ergo LPRD || nàusiantem] sic LPRD 19 ista B % pnplicumque Ra 21 adque P* || lodentes] ducentes L )
ut uerbosa nugacitas delicatis uitiata nutrimentis non in tempore uiolentiam sed in se esse segnitiam doceretur et in conparatione rerum diiudicanda non maiores parua tolerasse sed se nec parua tolerare sufficere probaretur.
Quod euidentius ipsis in memoriam reuolutis praeteritorum cladibus adprobabo Pyrrhi bello in primis, sicut ordo est, prodito. cuius causa et origo haec fuit.
Anno ab Vrbe condita CCCCLXIIII Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter inuaserunt, quinque tantum nauibus uix per fugam elapsis; cetera retracta in portum elassis et profligata est; praefecti nauium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio uenditi sunt.
continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de inlatis quererentur iniuriis, pulsati ab isdem auctas insuper iniurias rettulerunt. his causis bellum ingens exortum est.