Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur. [*]( AVCTORES § 67 caesa-porca Vergilius Aen. 8, 641 ) [*]( 1 uerba quibus —2 sicut om. D 8 porco∗∗∗quia ( posterior o in a corr. m. 3; ante quia erasa uidentur s &; quid supra q erasum sit incertum) P porca • ∗∗sed quia (eras. 1 uel 2 litt., s ex corr. add. uid.) , R 4 barbaros* (s fin. m. 2) P || et] ac PRv; om. KV2 V3 (in F, f. a. &) 5 sacramentum (um in o corr. m. 2) P 5 nec om. D 7 natura om. D 8 machedonici PR1 9 pyrrhi] Q pyrri LPB pirri D 10 consequatur D ) [*]( PAVLI • OROSII | LIBER m- EXPL• | IIiC. LIB. QVARTVS L EXPLICIT LIBBB TERTIVS INCIP (INCIPIT R) PAVLI HOBOSI (HOROSII R) ADVERSVS PAGANOS LIBER QVARTVS PR EXPLICIT LIBER: INCIPIT OROHI HISTORT- ARVM LIBER QVARTVS D )
Dixisse Aenean Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur,
- Forsan et haec olim meminisse iuuabit
.
haec sententia, semel apte ficta, semper uim sui triplicem diuersissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in uerbis quanto grauiora referuntur in gestis et futura dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt semper meliora creduntur,
ipsis autem praesentibus ob hoc nulla in parte miseriarum iusta conparatio adhiberi potest, quia multo maiore molestia adficiunt quantulacumque sint ista quae sunt quam illa quae siue transacta siue uentura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt.
ueluti si quis nocturnis pulicibus titillatus atque ex eo uigiliis anxius alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, uigilias recordetur, procul dubio inpatientius feret istarum inquietudinem \t quam illarum recordationem.
sed quamuis apud omnium sensus [*]( AVCTORES 3 Vergil. AM. 1, 203 ) [*]( 1 aenean] LRD aenean* P || urgilias R || post] inter PR || pericula (p a. a. m. 2) P 3 forsitan PR (sed it er. in R) om. D || iuuauit L 4 ficta (i ex a corr. uid.) P 5 grauiora P 9 comparatio RbD || multa P multo (o in ras.) R 10 maiore̎̍ (uid. S fuisse) P || afficiant RD || uaeq; R 11 Etsi (nouo uersu) P 12 nocturnis (s m. 2 aut 3) L 18 adque PaD || ancziue (c eras.) R || alias] alias L 16 illard (rtt m. 2 in corr.) P || omnium (ni al. m. corr. ex n) R )
quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nune, quia sic expedit, interdum admonemur, sentiendo / grauia putent, non tamen coniueo, ut etiam adserant conparando grauiora.