Nam aliqui ex uobis uolentes nos populis suis contemnendos-. ostendere etiam illud miscent tractatibus suis, quod a Salomone propheta dictum est: muscae moriturae [*]( 1 Matth. 26, 34 26 Eccl. 10, 1 ) [*]( 3 caiphe R, caifae C, cayphe B, caife G Caiphae sacerdotis b 4 detento (sic) numero B 6 tercio dicit G Christum se CG 7 tempora (a corr. ex e m. I) G 8 agnoscentibus c filium BB 11 nec] ut (corr. m. 1 ?) B 14 inclusa RB, intercUusa (a exp. m. 1 ?) G 16 se uere B 17 toti CGb 19 cluderent libri (cfr. Bonsch, Ital. p. 466) peccatorem RB 20 commemoretis RB n 22 ecclesia um. BB 24 uos (corr. m. 2) C suis om. RB 25 etiam aliud opponunt tract. RB 26 prophete (sic) G )
174
exterminant olei suauitatem, et muscas morituras nos appellant et oleum nominant, illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi conditur, quod chrisma, postquam conditum est, nominatur. antequam fiat, adhuc oleum est natura simplex; fit suaue, dum de nomine Christi conditur. ergo tres res sunt, quas Salomon propheta nominauit: oleum, suauitatem et muscas morituras exterminantes suauitatem. istae tres res loca sua habent in ordine: primo loco est oleum, secundo suauitas de confectione, tertio muscae morientes exterminantes suauitatem. quisquis est talis tractator ex uobis, probet, quomodo nos muscas morituras appellat. si apud uos putatis esse confectionem, quae det oleo suauitatem, apud uos est oleum et suauitas. numquid nos exterminamus oleum uestrum, ut merito nos muscas morituras appelletis? quod uestrum est, apud uos est. et si a uobis ad nos aliquis transitum u fecerit, sic a nobis seruatur, quomodo a uobis dimittitur. quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae suauitatem olei corrumpentes, cum post uos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis suauitatem olei corrumpi posse, aut possumus aliquid et damus oleo suauitatem; aut si nos, ut uultis, nihil possumus, remansit oleum tale esse, quale et natum est; quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae corrumpentes suauitatem olei? igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est, quale et natum est; confectum suauitatem ex nomine Christi accipere potest. quomodo possumus uno facto et conficere et cori-umpere? restat, ut, si oleum de se
[*]( 1 suauitatem olei BB et quasi muscas CGb 3 post quod conditum BB 4 adhuc om. RB simplex est fit et suaue est CGr simplex fit et su. est b fiet BB o sunt quod B 6 suauitas BB 7 res om. COb 9 muscae om. B 10 quis est RB 11 apud nos B 12 det (add. m. 1) G est apud uos oleuni CGb •IB 15 aliqui (s m. 2) C, aliquid RB 18 & 21 nil B facigus (m 8. l. m. 2) C 19 aut si possumus BB 20 aut si non ut Cb nos om. BB 22 moriturae om. BB 24 quale natum Gb suauitatem accipere ex nomine Ch. p. BB 25 uno momento et confic. BB 26 restat etsi B ) 175
suaue sit, uacet, quod agitur ab hominibus, si ab homine in nomine Christi conficitur. non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere. uobis absentibus si conficimus, non corrumpimus. si corrumpimus, quis ante nos confecerat, quod corrumperemus ? quare ne uacet dictio prophetae, si ita est, intellegite, quia uos estis muscae moriturae. uos enim exterminastis, non quod natum est, sed quod confectum est; suauitas enim legitur non natura posse corrumpi. oleum enim simplex est et nomen suum unum et proprium habet; confectum iam chrisma uocatur, in quo est . suauitas, quae cutem conscientiae mollit exclusa duritia peccatorum, quae animum innouat lenem, quae sedem spiritui sancto parat, ut inuitatus illic asperitate fugata libenter inhabitare dignetur. haec est suauitas olei, quam possunt muscae moriturae corrumpere. si nos exterminaremus a uobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis. sed dum, quod a uobis unctum est, tale seruamus, quale suscipimus, muscae moriturae esse non possumus. sed dum uos inuidiae tempestatibus inpulsi quasi in oleum caditis, uos exterminatis in rebaptizatione suauitatem olei illius, quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis ad salutarem et ueram intellegentiam. uos exterminatis rem, ubi oleum fuit et suauitas. nos quomodo potuimus corrumpere suauitatem, quae ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis. pro dolor! non sine morte uestra exterminastis, quod
[*](1 etsi ab h. B 2 conficiatur CGb 4 confeciiuus non corrupimus RB si corrupimus R, om. B 7 exterminatis B quod q.onatum (sic) est B 10 iam om. RB in quo erit RB 12 lenem B 13 ut unitatus B T* libenter habitare RB 16 exterminabimus (re 8. I. m. 2) B 16 nos om. B 11 quod de uobis B 20 & 23 exterminastis CGb 20 re- S baptidiatione (z s. I. m. 2) R 22 accenderegtur B, incenderetur CGb ad salutares partes et RB 25 seduxisti (s adp. m. 1 ut uidetur) B rebaptiastis (corr. m. 2) B 26 pdolor (lor m. 2, tum lacuna 4-5 litt.) C exterminantes RB ) 176
fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quae pereuntes exterminant. quia mors est peccatum, quod non habet indulgentiam. scriptum est, quia qui peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. ergo cum et falso nos muscas appelletis et omnia, quae a nobis fiunt, dissoluere properetis et nos contemnendos aut despiciendos esse dicatis uobis solis sanctitatem uindicantes, innocentiam proponitis uestram, ut promittatis uos aliena posse donare peccata. uides igitur non de nobis, ut disputatis, sed de uobis dixisse beatissimum Paulum apostolum: erunt, inquit, homines se ipsos amantes, cupidi, gloriantes sibi, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, pacem non custodientes, sine adfectu, detractores, inmites, sine benignitate, et cetera.
Nam illud quale est, quod pro arbitrio tuo Moysi uobis inponere uoluisti personam, contra quem Iamnem et Mambrem obstitisse commemorat apostolus Paulus. si ita est, quae apud uos ueritas inueniri potest, cui catholica uidetur obsistere, aut quod apud nos esse mendacium poteris adprobare? in una communione esse cum toto orbe terrarum numquid poteris adprobare mendacium? symbolum uerum et unicum retinere et defendere numquid poteris adprobare mendacium? cathedram Petri et claues regni caelorum a Christo concessas, [*](3 Matth. 12, 32 11 II Tim. 3, 2 & 3 17 cfr. H Tim. 3, 8; Exod. 7, 11 ) [*]( 1 morę (sic) R 2 perientis R, perientes B ertenmnant om. RB 3 quia scriptum est qui RB scriptum est-in futuro ex margine in textum irrepsisse Casaub. dicit 4 ei] illi RB nec hic nec in futuro s scculo CGb (sed cfr. p. 125, 15) 6 properatis RB 7 despiciendo (8 8. I. m. 2) G 8 uestrum G 9 uides] uidetis edd. igitur om. RB non (in ras.) G 10 disputasti RB beatissimum apost. Paulum BB 11 inquid (corr. m. 2) RC 14 sine adfectione (affectione B) BB 16 nam et illud d pro om. B moysi (y corr. in i m. 2) C 17 iannem B 20 esse om. R B 22 & 23 poteritis G 22 mendacem RB )
177
ubi est nostra societas, numquid poteris adprobare mendacium? in ipsa lectione quae commemorasti inter ipsas personas, considera ordinem rerum [et] qui fuerit prior, adtende. utique Iamnes et Mambres secundo loco sunt, qui contra Moysen et ueritatem falsis artibus militare uoluerunt. et antecesserat Moyses, cuius uirtutes inpugnare frustra conati sunt. ut Moyses prior est, sic et catholica prior est; ut Iamnes et Mambres repugnantes obstiterunt, sic et uos rebelles contra ueram catholicam militatis. quid est ergo, quod nomina et nobis et uobis mutare uoluistis, nisi ut te sociis tuis conparares aequalem? sunt enim aliqui ex uobis, qui obliti aut ignari praeteritorum temporum in nos dicant, quae pertineant ad eos, qui iamdudum de catholica lapsi Maiorinum ordinauerunt, illi scilicet auctores scismatis et traditionis. cum adhuc retinerent pacem, antequam exterminarent deo placitam unitatem, fuerunt lumen mundi et sal terrae merito appellabantur. dum docerent pacem, adhuc pacifici uocabantur; antequam inflati essent, beati erant de paupertate spiritus, pars erant condimenti; beati erant, dum mites, pars fuerant condimenti; beati erant, dum iusti, pars erant condimenti; beati, dum pacifici, totum fuerant condimentum. posteaquam erroris diuitias dederunt spiritui et pulmonibus suis et facientes scisma, inmites inuenti sunt et minus misericordes, dum inpie
[*]( 4 cf. Exod. 1, 11 16 sq. cfr. Matth. 5, 13 ) [*](1 poteritis G 3 consideras BB et om.libri 4 & 7 iannesB moysen (y corr. in i m. 2 hic et postea) C 5 ueritatem] aaron RB 7 et ut post sic om. b et (ut s. I. m. 1) B 8 contra neritatem BB 10 et nobis et nobis R conpares RB 12 temporum eos iamdudum qui de cath. libri et b; quae supra sunt, coni. Dupin. Casauboni vestigia secutus (in nos iam dicunt... ad eos iamdudum qui Casaub.) Ii 14 scismatis (h s. l. m. 2) R traditores cum adhuc Casaub. 15 pacem antiquam ex. RB 16 fuerunt] cum erant BB 18 inflati erant B pars U erat (n s. I. m. 2) C, p. erat RB 19 fuerat BB 20 erant ante dum D om. CGb pars erat BB 21 fuerat (n 8. I. m. 2) C, fuerat BB 22 spiritus B suis om. BB et post suis om. Gb faciente B 23 inmites] inmanes R, inmane B impiae (a dei. m. 2) C ) [*]( XXVI. ) [*]( 12 ) 178
membra ecclesiae diuiserunt et iniustitiam secuti regnum dei pro fastidio habuerunt et diuidendo ecclesiam noluerunt esse pacifici, ipsi facti sunt sal infatuatum, ex quo nihil condiretur, quod deo de suauitate placuisset. et cum hoc malum pertineat ad principes uestros, a quibusdam sociis tuis aliter disputatur, ut dicant insipientes fuisse eos, qui agnouerunt uel sero ueritatem et ab scismate recedentes agnita matre catholica secuti sunt pacem. hos putant aliqui uestrum errasse, hos existimant quasi infatuatos a sapientia recessisse. unde apparet uos omnes eodem modo errare in nominibus transferendis, d\'lm et tu Iamnem et Mambrem pacificis catholicis conparasti et uos scismaticos Moysi, quod a ueritate alienum est. et aliqui socii tui insipientes de sapientibus iudicare uoluerunt, ut dicant fatuos factos esse pacificos, et parentes suos de dissensione infatuatos esse intellegere noluerunt.