S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Inde est, quod uos iamdudum in communionem nostram uoluimus recipere, quia uos illo tempore non peccastis, sed principes uestri. nam peccator talis, quales fuerunt uestri maiores, si ad ecclesiam ueniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris ecclesiae. nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero iudicare, quia scriptum est in euangelio Christo dicente: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis, maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inueniri. nam si sunt, qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione dominica, si sine causa indulgentiam postulant dicentes deo patri: dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, cum Iohannes apostolus et omnium conscientias prodat et suam resignet his uerbis: si dixerimus, inquit, [*](15 Matth. 7,1; Luc. 6,37 18 Matth. 6,12; Luc. 11, 4 21 I Ioh. 1,8 ) [*](em 1 adde temporibus R, (a ultra mg. scr.) A unitatis (em s. I. m. 2) B, addS/tera prioribus unitatem B nam principes ARB 2 iam eui excess. R, iam euveniexcess. (sic) B, excesserunt CGb quasi om. CGb a 4 deluit C, (e del. et i corr. i. mg. m. 2) G, diluendum (a s. l. m. 2) . a inter B, diluendam inter B supra dictum est ABB separabit (u m. 2) B, separabtlt B 6 uerumptamen B quia ab BB, ab om. d alis (add. m. 2) A 8 ad uos B in (s. Z. m. 1) B nostram om. G 9 nolumus B 10 uestri] addita sunt in II. Balduina p. 74* ex codice Tiliano nam peccator—sinu matris ecclesiae (l. 13), quae desiderantur inlibris; sed cfr. praefat. 13 nec (c s. I. m. 1) B sanctus) actu RB 14 euuangelio dicente christo (add. transpos. sign.) B dicentem A 16 poter- A 17 peccatum b 18 indulgent»am A 19 deuitoribus (u corr. in b m. 2) A 20 apostolus om. ABB (rasurae t uestigium in A) 21 designet CGb inquid (t m. 2) B )

169
quoniam peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. cuius dicti rationem in quarto libro manifestius explanauimus. sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos: non licet, ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, euangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager, qui est totus orbis, in quo est ecclesia et seminator Christus, qui praecepta dat salutaria. e contrario homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat inportuna peccata; et in uno agro nascuntur diuersa semina, sicut in ecclesia non est similis turba animarum. ager suscipit semina bona uel mala, est diuersitas seminum; sed creator unus omnium est animarum, unus dominus agri; ubi nata sunt zizania, duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet, ipsum deum dominum. illius est terra, illius sunt bona semina, illius est et pluuia. ideo uos adductos recipere in unitate consensimus, quia nobis non licet uel separare uel repellere, quamuis peccatores in uno agro nobiscum natos una pluuia, hoc est uno baptismate nutritos, quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare, quia separatio sine exterminio fieri non potest, ne dum euellitur, quod opus non est, conculcetur, quod opus est. pariter iussit [*]( 19 cfr. Matth. 13, 29 ) [*]( 1 quia peccatum RB diciplmQs (sic) R, decipi mus (lacuna 4 n * litt.) A 3 explanatimus (corr. m. 2) R fac aliquos A tot (a s. I. m. 2) A 4 qui nec (c del. m. 1) C, quin B 6 de clamantes scriptura muniuntur ager CGb 6 est enim totus (om. qui) CGb 6 & 10 eclesia (a eras.) d 7 saluatoria B 8 est om. ABB 10 sui similis A, similis sibi b 11 suscipicit uel suscipiat B semina (8. I. m. 1) B, dupliciter pos. B uel bona A 12 animarum i est RB domi ager (i s. I. m. 2) A, domini ager CG 14 ipsum dominum deum B 15 sunt illius CG et om. ACGb uos ad. uos rec. B 18 nouiscum (u prius corr. in b m. 2) d natos quia in una b una (bis pos.) B baptis/ma tae (inter ma et tae lacuna 4 litt., membran. perforat. hic et uersibus sequentibus) A, baptismatis (corr. m. 2) R, est in baptismate b 19 licui (sic, lacuna 10 litt., iuxta membr. foramen lacuna 5-6 litt. capit) A zizaniam RB se parare (aemlw. perfor.) A 20 du m (membr. perfor.) A )
170
Christus in agro suo per totum orbem terrarum, in quo est una ecclesia, et sua semina crescere et aliena. post crementa communia uenturus est iudicii dies, qui messis est animarum, sedebit iudex filius dei, qui agnoscit, quid est suum et quid alienum. illius erit eligere, quid condat in horreo et quid tradat incendio, quos ad interminata tormenta destinet et quibus promissa praemia repraesentet. agnoscamus nos omnes. homines esse: nemo sibi usurpet diuini iudicii potestatem. nam si sibi totum uindicet quiuis episcopus, dicatur, quid in iudicio acturus est Christus. satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno iudex esse desideret. professio denique nostra est non solum uos non repellere, sed etiam parentes uestros, si eorum , temporibus contingeret et unitas fieret, bono pacis non repellere. nefas est enim, ut episcopi faciamus, quod apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt uel semina separare uel de tritico zizania euellere.

Quodsi de recipiendis uobis catholica dubitaret, nonne uos debuistis unitatis adsequi formam? sed exempla in euangelio lecta proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis retinendae uel faciendae descripta recitatur. equidem malum est contra interdictum aliquid facere; sed peius est unitatem non habere, cum possis. quam unitatem ipsum Christum uidemus praeposuisse uindictae suae, qui magis omnes discipulos suos, uoluit in uno esse, [*]( 1 aq. cfr. Matth. 13, 24 sq. 16 ibid. 13, 29 ) [*]( 2 eclesia (a eras.) A semina (n in ras.) Cf (i corr. ex e ut t 11 uitktwr; G, semina sua b 3 iudici .(i add. m. 1) B 4 sum (u add. m. 1) R 5 illius est A 8 & 9 sini (n corr. in b mj 2) A 8 iudicii (i fin. add. m. 2) R 9 dicat, R, dicat B 10 satis est BB , si de pec] his uerbis finitur Optati fragmentum inAfol. 6b 11 quam] quanto RB de alieno om. RB 12 non solum uos-unitas fieret om. libri, exhibet II. Dupin. p. 75. ; sed cfr, praef. 14 bono (um add. m. 2) C, bonum Gb n uos non BB 16 detrico (corr. m. 1) B zizaniam BB 17 euellere] pellere B 25 magis uoluit (om. noluit post suos) RB )

171
quam, quod offensus fuerat, uindicare; dum nollet se negari, promisit se apud patrem negaturum esse, qui se negaret apud homines — et tamen non se promisit puniturum, scripturam aliquam qui tradidisset: grauius est enim negare eum, qui locutus sit, quam tradidisse uerba, quae locutus sit — et cum haec ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat, si, post quod negauit, solam ueniam consequeretur, et praeferri apostolis omnibus meruit et claues regni caelorum communicandas ceteris solus accepit. bono unitatis sepelienda esse peccata hinc intellegi datur, quod beatissimus Paulus apostolus dicat caritatem posse obstruere multitudinem peccatorum: onera, inquit, uestra inuicem sustinete, et alio loco ait: caritas magnanimis est, caritas benigna est, caritas non zelatur, caritas non inflatur, non quaerit, quae sua sunt. et bene dixit. haec enim omnia uiderat in apostolis ceteris, qui bono unitatis per caritatem noluerunt a communione Petri recedere, eius scilicet, qui negauerat Christum. quodsi maior esset amor innocentiae quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negauerat magistrum et dei filium dominum. possent non communicare, ut supra dictum est, beatissimo Petro; possent contra illum recitare uerba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud patrem eum, qui se [*]( 2 & 23 cfr. Matth. 10, 33; Lac. 12, 9 12 Gal. 6, 2 13 I Cor. 13,4.5 ) [*]( n 1 offensos (corr. m. 1) R, offenaus dicit fuerat B nolet G. se negare CGb 3 apud homines-quae locutus sit (l. 5) omissa in libris habentur in II, Balduina p. 75 h; sed cfr. praef. 5 et] sed RB 6 ita om. G sunt CGb 7 negabit (corr. m. 1) R b ueniam mereretur RB 11 apostolus Paulus R caritatem (h s. I. t m. 1 ?) C 12 inquid (corr. m. 2) R, onera uestra inquit b sustincntes RB et] ecce CGb 13 cantu inquit RBb magnanima RB 15 iQomnia B 20 Petro-communicare om. G (lacunam m. 3 cruce rubr. indicauit)x b 23 patrem suum qui RB. )
172
coram hominibus negasset. ad quam formam debet diligenter adtendi; de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo ueniam tribuat, si illud commemorare uideor, quod factum constat et legitur. dubito dicere peccasse tantam sanctitatem, sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare et fleuit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla interuenisset offensio. potuit utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret, quod doleret; sed ideo in uno titulo eius multa uidentur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere deo seruari. et nescio an in altero hoc genus peccati tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. quisquis enim forte in aliqua persecutione negauit filium dei, in conparatione beati Petri uidebitur leuius deliquisse, si negauit, quem non uidit, si negauit, quem non agnouit, si negauit, cui nihil promisit, si semel negauit. nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes, quem se homines dicerent, unus dixit Heliam, alter dixit. prophetam; tunc Christus dixisse legitur: uos quem me dicitis esse? et ait illi Petrus: tu es filius dei uiui. pro qua agnitione laudari ab eo meruit, quod instinctu dei patris hoc dixerit. ecce ceteris non agnoscentibus filium dei solus Petrus agnouit. deinde sub die passionis cum diceret Christus: ecce teneor et fugietis omnes, tacentibus ceteris solus se promisit non recessurum. de praescientia filius dei ait: [*]( 19 Matth. 16, 15. 16 21 cfr. Matth. 16, 17 24 Ioh. 26, 32; Matth. 26, 31 t ) [*]( 1 denegasset CGb 2 adtendi (t m. 2) B dum] cum RB cummemoro B 4 constet B 7 et potuit RB 8 & 15 nil B 9 possit CG 10 obseruari B 11 quantum BB 14 uidetur leuiter BB, uidetur b deliuquisse (sic) R si negauit quem non nidit orn. RB 15 quem npn agnonit (8. l. m. 1) B 17 dilatum (ta s. l. m. 1) R 18 helian BB 19 legitur tu petre quem me dicis RB 20 esse om. R et ait ille tu RB -21 meruit] addunt edd. quod instinctn dei patris hoc dixerit quae respiciunt ad Matth. l. c; sed cfr. praef. 22 ecce] et CGb 23 die om. B 24 fugitis R, fugiti B 25 presentia B (cfr. p. 164, 19) )
173
Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis. additum est aliud ad pondus peccati, promissum scilicet, quod non erat inpleturus. postea quam in domum Caiphae ductus est Christus, ad mensuram delicti conplendam de tanto numero nullus alius interrogatur praeter beatum Petrum. interrogatus primo negat, interrogatus iterum negat, tertio dixit se Christum omnino non nosse; et cantauit gallus, non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. denique doluit amare et fleuit ubertim. ecce ut supra dictum est, ceteris non agnoscentibus solus agnouit, ceteris non promittentibus solus promisit, ceteris nec semel negantibus ter solus negauit et tamen bono unitatis de numero apostolorum separari non meruit. unde intellegitur omnia ordinata esse prouidentia saluatoris, ut ipse acciperet claues, interclusa est malitiae uia, ne apostoli animo licentiam iudicandi conciperent et genera contemnerent eum, qui negauerat Christum. stant tot innocentes et peccator accipit claues, ut unitatis negotium formaretur. prouisum est, ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores et, quae necessaria est unitas, esse non posset. haec si commemoraretis communicare cupientes, quando uos catholica pio sinu suscipere dubitaret ecclesia, cum constet uos non traditores esse, sed filios traditorum?