Iam ad illum locum inuidia uestra dilabitur, ut dicatis Macarium post illa facta communioni non debuisse misceri sed magis a catholicis episcopis abstineri. primo communionis unum est nomen, sed diuersi sunt modi: aliud est communicare episcopum cum episcopo et aliud communicare laicum cum episcopo. tunc erat graue, si Macarius, quod fecisse [*]( 8 cfr. Matth. 6, 13 ) [*]( 8 nil B 6 deputatur (dis t. mg, m. 3) B 6 agnouerint Cb 7 ab scisma (lie) BB 8 errass.eos corr. m. I Il, m. 2 C, eos B eDtimant OG, aestimant B, estimant B 9 rescicisse B, recissidse (s s. I. m. 1) B 11 iannem BB pacificis et B 12 moysi (y cotr. in i m. 2) C est or*. BB 13 noluerant BB 14 paciflcos-infatnatos esse om. G et par. suos] nt par. tuos BB 15 noluerunt] hic est finis in b. quae uero sequuntur in otnmbus Ubris (B fol. 63 », C fol. 14 .., B fol. 66 h 1, G fol. 63 b): nam et illud quale est — quod uidebatur auditum, libro III, c. 12 Dupimw adtribuit (cfr. p. 99,11); quae supra sunt, excipiunt illud uidebatur auditum in omtnbus libris (B fol. 64 *, C fol. 15", B fol. 68* 2, G fol. 64") ita: sed ut ad paulo ante dictum (dicta CG) h redeamus iam ad illum locum sq. 17 macarium (h s. I. m. 2) C miseri (corr. i. mg. m. 2 misceri) G 19 modi] actus CG (add. m. 3 in G colet muItiplices) 20 et om. B laycum episcopo B 21 si marius (tic) RB fecisset (om. dicitur) Bti\' .. )
179
dicitur, sua uoluntate fecisset; quod qui faciunt factum, iudiciis publicis et Romanis legibus uindicatur. ille est enim homicida, qui nulla necessitate cogente, nulla iussione, nulla potestate, sed furore adactus de uoluntate sua fecerit, quod prohibent leges. ceterum Macarius quod fecisse dicitur, uobis prouocantibus fecit nec episcopus fuit nec in officio episcopali uersatus est nec manum alicui inposuit nec sacrificium obtulit. unde cum eum constet alienum fuisse ab episcoporum actibus, nullus episcopus ab eo, qui cum episcopis non obtulit, uidetur esse pollutus. restat, ut dicatis eum cum populo communicasse — et locutum eum esse aliquid in populo constat, sed insinuandae alicuius rei causa, non tamen tractandi, quod est episcoporum. ille enim nude locutus est, si quid loqui potuit. contra episcopalis tractatus probatur ab omnibus sanctitate uestitus, salutatione scilicet geminata. non enim aliquid incipit episcopus ad populum dicere, nisi primo in nomine dei populum salutauerit. similes sunt exitus initiis. omnis tractatus in ecclesia a nomine dei incipitur et eiusdem dei nomine terminatur. quis uestrum audet dicere episcoporum more Macarium populum salutare? igitur cum nec salutauerit, antequam aliquid loqueretur, nec salutare ausus sit, postquam locutus est, nec manum inposuerit nec sacrificium deo ritu episcopali obtulerit, quid est, quod dicitis pollui potuisse
[*]( 1 iudicis (corr. m. 2 i. mg.) B 2 legibua] ab hoc uersu linearum decas parte sinistra mutilata est in B; quae intercillenmt, wncinaui. [uindi]catur 3 [homic]ida neces[sitat]e iuss[ione] 4 [furore] adactus om. R et B uidetur omisisse uolunt.] potestate RB fece[rit q]uod i i 5 ce[teru]m quod]quodquod (utrumque i s. l. m. 2) R, quidquid B [fec]isse 6 prouocan[tib]us fu[it] 8 alienum fuisse om. IIB 11 esse i eum BB (cfr. p. 181, 8) 12 insinuandi CG 14 quod (i m. 2) B 15 scilicet om. B 16 dtdicere (sic) R 17 exitus fioiti? (sic) RI etft initiis om. B 18 omnistratus (corr. m. 2) C eccl. ad ei nomine (sic) B a dei nomine R 19 nomine dei (transpos. sign. add.) B 20 macharitig (corr, m. 1) B salutare populum (add. transp. sign.) B 22 locutus sit CG 23 obtulerit non pollnisse epi-. scopale collegium sq. BB .* .\' ) [*]( • 12* ) 180
episcopale collegium, cum ab omni episcoporum officio Macarium uideatis alienum? uestigio ueritatis hoc loco calcata iterum uestra caput leuare uidetur inuidia. dicitis enim nec inter laicos eum communicare debuisse. equidem constat eum, ut Paulus apostolus probat, ministrum fuisse uoluntatis dei. et quid mirum, si et iudices pagani ministri uoluntatis dei aestimari meruerunt apostolo dicente: non sine causa iudex gladium portat? est enim minister uoluntatis dei. nam et Macarius in suo iudex fuisse uidebatur. quodsi non erat iudex in eo, quod fecit, secundum leges Romanas a iudicibus in eum debuit uindicari. aut si dicitis nec sic eum communicare debuisse, nos tamen non uidemus, quia debuit abstineri, qui id tale fecit, quod factum est a Moyse, quem post uiginti tria milia hominum occisa deus non contemnendo abstinuit, sed ut secum loqueretur iterum inuitauit. nos non uidemus abstinendum fuisse eum, qui fecit, quod Phinees, quem paulo ante memoraui, qui ab ipso deo pro homicidio laudari meruit. non uidetur magis nobis abstinendus fuisse is, a quo id factum est, quod ab Helia propheta, qui tot falsos prophetas occidit. nam et illos falsos uates fuisse iam supra probauimus.
Sed ut haec exempla sileantur, dicamus et nos, quod dicitis, reum fuisse Macarium: quodsi fuit, accusatore silente a nobis non licuit abstineri. scriptum est enim ante cognitam causam neminem esse damnandum. dicite, quis eum accusauit et auditus non est. dicite Macarium confessum esse culpam et nostram siluisse sententiam? sumus enim qualescumque iudices in ecclesia, quod et ipsi non negatis, quod nos iudices seueros debere fuisse contenditis. non [*]( 5—7 Rom. 13, 4 13 cfr. Exod. 32, 28 16 cf. Num. 25,11 19 cfr. III Reg. 18, 40 ) [*]( 1 episcopali (i fin. corr. in e m. 2) C 2 uestigia (a corr. ex o m. 2) C e ueritatis] explidt B 3 capu4 (t m. 1) R 5 uoluntatis dei—qui in iudicio (p. 181, 1) om. i2 6 si sint et iudices C 9 suo] facto suo uel saeculo coni. Casaub. 16 finees CG 24 cognatam (a prius corr. in i m. 2) C 28 iud. esse ueros libri, iud. seueriores coni. incertus quidam, seueros scripsi deberes (s del. m. 2) G . )
181
enim possumus facere, quod non fecit deus, qui in iudicio suo personas separare dignatus est: nec eundem uoluit esse accusatorem et iudicem. non enim potest quis in una causa eodem momento duas portare personas, ut in eodem iudicio et accusator esse possit et iudex. quod deus nec per omnipotentiam fecit: ut nobis iudicandi formam ostenderet, docuit reum sine accusatore non debere damnari aut accusatorem eum esse, qui iudex in ea causa futurus est. denique inter ipsa principia saeculorum dum hominum esset renouellata natiuitas, dum a Cain frater Abel esset occisus, lectum est: et uocauit deus Cain et interrogauit eum, ubi esset frater eius; ille peccatum duplicans, quasi ignorantem faceret deum, nescire se dixit. et quando posset nescire aliquid dominus, sub cuius oculis et uultu sunt omnia, quae geruntur? et tamen deus sine accusatore non iudicat et interrogat utique, quod nouerat. et uos uultis, ut abstineremus, quem non uidimus aliquid mali facientem et qui nullum habuerit accusatorem. uideo hoc loco, quid inuidia submurmuret uestra. dicitis enim non nos latuisse, quod factum est. fatemur nos audisse, sed peccatum erat damnare eum, quem nemo est ausus accusare. sed si dixeritis, quia non nos latuit factum, dicite deo, quare interrogauit, qui uiderat parricidium. nec illud a nobis fieri oportuit, quod deus facere noluit, qui sententiam noluit dicere nisi reo. redde accusatorem; alioquin non posset iusta esse sententia, nisi ipse, qui iudicaturus erat, accusaret. ideo ait: ecce sanguis fratris tui clamat
[*]( 11 sq. Genes. 4, 9 26 Genes. 4, 10 ) [*]( 5 et ante acc. om. R nec om. 22 6 formas R 7 post damnar in ras. lacuna 3 litt. in C 8 esse eum R (sicut p. 179, 11) 11 deus om. R esset (i. mg. adscr. m. 2) R 12 ignorantem fecisset dominum R 15 utique om. R 16 ut om. R abstinere»nos (corr. ex abstineremus) ab eo (add. i. mg. m. 2) quem B 17 male C male facientem (conitmx. m. 2) G 21 accusare] arguere 00 sed quia dicitis non nos R 24 redderet 22 25 potest. R iuxta (s IUpraser. m. 2) C nisi] si R ) 182
ad me de terra. quare et uos cum minime probare possitis ab aliquo apud nos accusatum esse Macarium, nostrum non potestis damnare iudicium.
[*]( i 1 possetis (i a. I. m. 2) i!ł 3 iuditium 5] EXPLICIT LIBER OPTATI (sic) EPISCOPI CAtHOLICI LIBRI N VII AD PABMENIA- NYM SCISMATICOR. AVCTOBEM (rubr.) B, EXPLICIT LIB YII SCI OPTATI EPI (in numero VII aUerum illud I ex atramenti colore postea additum uidetur) Cfol. 16 b (in eodem codice iteratur subscriptio fol. 37 » post uaria ad Donatistarum historiam pertinentia hoc modo: EXPLICIVNT SCI OPTATI EPI (haec verba punctis ornata atris et rubr.) LIBRI NYMERO vn VEL GESTA PVRGATIONIS (litterae paulo minores) CAECILIANI EPI ET FELICIS (rubr.) ordinatoris eiusdem. nec nQn epistola constantini imperatoris. amen.) — Explicit Liber Septimus Sancti Optati Episcopi G ) 183