Cum ergo dixeris et unum fuisse diluuium et circumcisionem repeti non posse, et nos docuimus caeleste munus unicuique credenti a trinitate conferri, non ab homine: ecquid uobis uisum est non post nos, sed post trinitatem [*](12 Gen. 1, 20 15 Gen. 1, 2 ) [*]( 2 quod] quia G 3 habere v non faerit G 4 uel dominum G we 6 etiam illic G 7 tu] cum b 8 degeneorum (se 8. I. m. 1) B 9 edidisse (in ras.) B sua sponte-potuerunt numquid om. v 10 illic non (om. et) G 11 et om. G 12 uolantia et C G 18 deus. Educat ea, quae ibi erat. Ergo v 14 ergo erat et G dei om. G operebatur fa a. I. m. 2) B, operebatur B erat et sp. G 16 spiritus domini ferebatur G 16 uideo illic (add. transpos. aigfto) B 17 natum om. G 18 aut sine BG 19 in origine G mergitis b 20 debet licere trinitati (om. operari) G 21 cum enim dix. G 23 credenti uel ad trinitatem a trinitate G non ad hominem G etquid RBvb, quid G, ecquid scripsi 24 post gos (n i. mg. m. 2) G )
123
baptisma geminare? cuius de sacramento non leue certamen innatum est et dubitatur, an post trinitatem in eadem trinitate hoc iterum liceat facere. uos dicitis: licet, nos dicimus: non licet. inter licet uestrum et non licet nostrum nutant et remigant animae populorum. nemo uobis credat, nemo nobis: omnes contentiosi homines sumus. quaerendi sunt iudices: si christiani, de utraque parte dari non possunt, quia studiis ueritas inpeditur. de foris quaerendus est iudex: si paganus, non potest christiana nosse secreta, si Iudaeus, inimicus est christiani baptismatis; ergo in terris de hac re nullum poterit reperiri iudicium: de caelo quaerendus est iudex. sed ut quid pulsamus ad caelum, cum habeamus hic in euangelio testamentum? quia hoc loco recte possunt terrena caelestibus conparari. tale est, quod quiuis hominum habens numerosos filios, quamdiu pater praesens est, pater et ipse imperat singulis; non est adhuc necessarium testamentum: sic et Christus, quamdiu praesens in terris fuit, quamuis nec modo desit, pro tempore quicquid necessarium erat, apostolis imperauit. sed quomodo terrenus pater, dum se in confinio. senserit mortis, timens, ne post mortem suam rupta pace litigent fratres, adhibitis testibus uoluntatem suam de pectore morituro transfert in tabulas diu duraturas, et si fuerit inter fratres nata contentio, non itur ad tumulum, sed quaeritur testamentum, et qui in tumulo quiescit, tacitus de tabulis
[*]( . w 1 baptisma om. B 2 an hoc (sed hoc om. ante iterum) G epdem (a s. I. m. 1) R 3 nos docuimus G 5 nobis credat nemo nobia G nos credat B 9 nosse christiana vb indens ? (sic) B 11 reperire (i 8. I. m. 2) R, reperire B 12 habemus v in om. G testamentum inquam (in quam BG) libri v 13 possunt] sunt B 14 quod (s. I. h m. 1) B numerose v 15 filios os (h s. I. m. 2) R, f. hos B f. his vb est ipse (om. pater et) JRBvb 16 simgulis (sic) G si et B 17 quamquam nec G 18 erat] fuit G 19 terjterrenus (perdux. ar m. 2, i. mg. rasura) G dum] cum Gb 22 duratas (ur s. I. m. 2 in ras.) B, duratas v (corr. Oochl.) . 28 contentio nata vb nato B 24 tacitis de tabulis b ) 124
loquitur: uiuus, cuius est testamentum, in caelo est, ergo uoluntas eius, uelut in testamento, sic in euangelio requiratur. etenim de praescientia, quae modo facitis, iam futura conspexerat Christus. denique cum lauaret pedes discipulis suis, sic ait Petro filius dei: quod ego facio, tu nescis; scies autem postea. dicendo \'scies postea\' haec tempora designabat; ergo inter ceteros testamenti titulos hunc titulum de aqua constituit. cum lauaret pedes discipulis suis, tacentibus ceteris si taceret et Petrus, solam fecerat formam humilitatis, nihil pronuntiauerat de sacramento baptismatis. sed cum Petrus recusat nec pedes sibi lauari permittit, negat illi Christus regnum, nisi accepisset obsequium. sed cum caelestis regni mentio fieret, quo pars corporis petebatur ad obsequium, totum corpus obtulit ad lauacrum. nunc adestote, omnes turbae et singuli christiani populi; quid liceat, discite. dum prouocat Petrus, Christus docet. qui dubitat, discat; Christi enim uox est: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi, quia est mundus totus. et de eo lauacro pronuntiauit, quod de trinitate celebrandum esse mandauerat, non de Iudaeorum aut haereticorum, qui dum . lauant, sordidant, sed de aqua sancta, quae de trium nominum fontibus inundat. sic enim ipse dominus praecepit dicendo: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. de hoc lauacro dixit: qui semel lotus
[*]( 5 Ioh. 18, 7 12 cfr. Ioh. 13, 9 17 & 24 Ioh. 13, 10 23 Matth. 28, 19\' ) [*]( 1 loquitur uiuus. Is cuiusp uiuus] unusv est ante ergo om. B ergoeuangelio bisposita,primum lin. subset. deleta inB 2inquiraturcb 3 etenim praesentia vb 4 Christus om. G suis] sicut (perduae. m. 2?) G- -o quod modo facio (om. ego) G nescis] Cochl. add. i. mg. modo, ut est in Utilg. 6 autem om. G 11 sibi pedes (add. transpos. sign.) B permisit UBv 13 a quo Gb, fortasse legendum cui 17 locutus (cu .eras.) B 18 iterum necessitatemGcfe (sed cfr.p. 125,1) quia—totus om.Gb 21 sed aqua B que trium (om. de) G, quae deterium nominum v. (corr. Cochl.) 22 inundat] mundat v - dominus om. G, dominus Christus vb ) 125
est, non habet necessitatem iterum lauandi. qui semel dixit, prohibuit iterum fieri et de re locutus est, non de persona. nam si esset distantia, diceret: \'qui semel bene lotus fuerit\'; sed dum non addidit uerbum \'bene\', indicat, quia quicquid in trinitate factum fuerit, bene est. inde est, quod simpliciter a uobis uenientes excipimus. cum dicit: non habet necessitatem iterum lauandi, haec sententia generalis est, non specialis; nam si Petro haec dicerentur, diceret Christus: \'quia semel lotus es, non habes necessitatem iterum lauandi\': ideo quotiens a uobis baptizatus aliquis ad nos transitum uoluerit facere, uenientem hoc magisterio et exemplo tota simplicitate suscipimus. absit enim, ut umquam exorcizemus sanum fidelem, absit, ut iam lotum reuocemus ad fontem, absit, ut in spiritu sancto peccemus, cui facinori et praesenti et futuro saeculo indulgentia denegatur, absit, ut iteremus, quod semel est, aut duplicemus, quod unum est. sic enim scriptum est apostolo dicente: unus deus, unus Christus, una fides, una tinctio. denique uos, qui baptisma quasi libenter duplicare contenditis, si datis alterum baptisma, date alteram fidem; si datis alteram fidem, date et alterum Christum; si datis alterum Christum, date alterum deum. unum deum esse negare non potestis, ne in Marcionis
[*]( 6 Ioh. 13, 10 14 cfr. Matth. 12, 31. 32; Marc. 3, 28. 29; Luc. 12, 10. 17 Eph. 4, 5 ) [*]( 1 iterum necessitatem vb (sed cfr.p. 124,18) 2 fieri om. G et] sedB 3 bene om.G locptus (cudel.m. 2) R 4indicatbenev quia quod de trinitate G 5 est quo B 6 dum dicit G 7 haec sententia-iterum lauandi (l. 10) om. v 8 etsi pro Petro G 9 Christus om. G bene lotus b est (sic) B, est B habet (s s. l. m. 2) R, habet B 10 aliquis (s m. 2) B 11 uoluerit transitum G ueniente G magisteriQ (stc) exemplo B (et om. RBv), magistri exemplo Cochl. b 12 percipimus G ut umquam-fidelem absit om. RBvb 13 ut iam] quam iam BB, qui iam G 14 ut] quam B, qui G in spiritum sanctum edd. facinori praesenti (om. et) RBv 15 in praesenti d 16 ut] quam RB aut publicemus RBv unum (om. est) RBv 20 et om. G 21 si datis alt. Christum om. G date et alterum dominum G 22 nec (sic) R, nec B inmarcionis B, martionis Gv ) 126
foueas incidatis. ergo deus unus est, de uno deo unus est Christus. qui rebaptizatur, iam christianus fuerat; quomodo dici potest iterum christianus? una fides hoc loco ab haereticorum erroribus et ab eorum uaria fide fides unica separatur. etiam nobis praescribitur, qui post semel iterum facitis, totum ponendo in dotibus, nihil in sacramentis, cum hoc nomen fidei pertineat ad credentem, non ad operantem. quocumque enim interrogante qui credidit deo, credidit, et post illius unum \'credo.\' tu exigis alterum \'credo.\'. deinde sequitur unum baptisma, ut quia quod unum est, sanctum est, per quod unum est, non solum ab haereticorum profanis et sacrilegis baptismatibus separetur, sed ne duplicetur, quod unum est, aut iteretu , quod semel est.
In hoc sacramento baptismatis celebrando tres esse species constat, quas et uos nec augere nec minuere nec praetermittere poteritis: prima species est in trinitate, secunda in credente, tertia in operante. sed non pari libramine ponderandae sunt singulae. duas enim uideo necessarias et unam quasi necessariam; principalem locum trinitas possidet, sine qua res ipsa non potest geri; hanc sequitur fides credentis; iam persona operantis uicina est, quae simili auctoritate esse non potest. duae priores permanent semper inmutabiles et inmotae; trinitas enim semper ipsa est, fides in singulis una est, uim suam semper retinent ambae. persona uero operantis intellegitur duabus prioribus speciebus par esse non posse, eo quod sola esse uideatur mutabilis. inter nos et uos uultis eiusdem personae esse distantiam et sanctiores uos aestimantes superbiam uestram non dubitatis anteponere trinitati, cum [*]( 1 deo unus est de uno deo unus est christns (sic repet.) RB 2 iam chr. fuerat om. G 3 potest iterum dici G hoc loco om. G 4 fides una G 7 quodcumque B 8 credit et post v 10 ut] et G 11 ad hereticorum B sacrilegiis libri 12 separatur RBv dupliciter B a 13 itertur (aI. m. 1) B 15 et om. G 17 testia B 19 et princimm palem v 21 operantis (in ras. m. 2) B 22 inmutabiles et inmotae (m 8. I. m. 2) B 26 ideo quod RBvb uideatur esse G 28 iodubitatis (sic) B )
127
persona operantis mutari possit, trinitas mutari non possit. et cum ab accipientibus baptisma desiderari debeat, uos deside randos esse proponitis; cum operantes inter alios sitis, ostendite, qualem in eodem mysterio locum habeatis et an ex eodem corpore esse possitis. baptismatis unicum nomen est, cui subest proprium corpus, cui corpori certa sunt membra, quibus nec addi nec auferri aliquid potest; inter quae membra si eligendus operarius inuenitur, totum corpus ad operantem pertinet. haec omnia huius corporis membra et semper et semel secum sunt et mutari non possunt, operarii uero cotidie mutantur et locis et temporibus et personis. neque enim unus homo est, qui semper aut ubique baptizat. in hoc opere iamdudum alii fuerunt, modo alii, postea alii futuri sunt: operarii mutari possunt, sacramenta mutari non possunt. cum ergo uideatis omnes, qui baptizant, operarios esse, non dominos, et sacramenta per se esse sancta, non per homines, quid est, quod uobis tantum uindicatis? quid est, quod deum a muneribus suis excludere contenditis? concedite deo praestare, quae sua sunt. non enim potest id munus ab homine dari, quod diuinum est. si sic putatis, prophetarum uoces et dei promissa inanire contenditis, quibus probatur, quia deus lauat, non homo. adest contra uos Dauid propheta, qui ait in psalmo L: lauabis me et super niuem
[*]( 23 Ps. 50, 9 ) [*]( 1 trinitas mutarier (sic) R 2 ab om. RBv 4 eodem mIsterio| sterio (sic) G 6 cuius corporis G sunt membra om. G (». mg. adscr. ae m. 2) 7 quibus] cui G auferre B qui (ae a. l. m. 2) et membra B 8 si] quia et v, si et b 9 pertineat RB corporis membra huius (addito transpos. sign.) B 10 et secum G 12 baptizat in hoc opere. Jamd. vb 14 operarii mutari non (sic) possunt R 16 esse per se (addito trampos. sign.) B 17 uind. qu. est (s. I. minutissime scr. m. 2) G. quod apud uos solos munus principale esse dicitis quid est quod dum (sic) a muneribus sq. Gb deum] dominum RB 19 enim om. B id om. vb 20 putatis et Gb profetari R, prophetari B 21 inanire] manere R, (s. I. m. 1) B 23 psalmo XLVlUi RB, psalmo quinquagesimo G ; . ; ) 128
dealbabor. item in eodem psalmo: deus, laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. laua me, dixit, non dixit: elige, per quem lauer, et Esaias propheta sic dixit: quoniam abluet dominus sordes filiorum et filiarum Sion — Sion ecclesiam esse in tertio libro probauimus: ergo deus lauat filios et filias ecclesiae — non dixit: lauabunt hi, qui se sanctos putant. dignamini, ut uel prophetae uos uincant, uel. sic agnoscite, quia non lauat homo, sed deus. quamdiu dicitis: \'qui non habet quod det, quomodo dat?\' uidete dominum esse datorem, uidete deum unumquemque mundare; sordes enim et maculas mentis lauare non potest nisi deus, qui eiusdem fabricator est mentis. aut si putatis, quia lauacrum uestrum est, dicite, qualis est ipsa mens, quae per corpus lauatur, aut quam habet formam aut quo loco in homine habitet: hoc homini scire negatum est. ergo quomodo putas, quia lauas, qui nescis, quale sit, quod lauas? dei est mundare, non hominis; ipse enim per prophetam Esaiam promisit se loturum, dum ait: et si fuerint peccata uestra uelut coccum, ut niuem inalbabo. inalbabo dixit, non \'faciam inalbari\'. si hoc deus promisit, quare uos uultis 10 reddere, quod uobis nec promittere licet nec reddere nec habere? ecce in Esaia se promisit deus inalbare peccatis
[*]( 1 Ps. 50, 4 4 Es. 4, 4 18 Es. 1, 18 ) [*]( 1 me om. B 2 a om. B 3 elegi v ysayas B (sicut I. 17) dicit G 4 quoniam lauauit deus sordes G sordem RB õ Sion ecclesiamfilias ecclesiae om. RBvb 6 lauabunt me qui RBvb, lauabunt hii G 7 ut om. RBv 8 agnoscitur RB 9 quod debet quando dat RB (sed cfr. p. 132,17) uidete dominum esse datorem om. RBv, uid. deum esse datorem b 10 uidete dominum unumquemque G mandare (a prius perdux. et u corr. i. mg. m. 2) G 11 deus om. BBvb 13 est uestrum G 15 inhabitet G 16 nescit (s 8. l. m. 2) R dei] domini RB 17 enim a om. vb esaiam prophetam G 18 lycuturum (a s. I. m. 2) R, locuturum B 19 dealbabor (r del.) in albajbo dixit G inalbabo ante dixit om. RB non om. RBv, non dixit Gb 20 faciam nec ab inalb. RBv (Cochl. coniec.: faciam met ea inalbari (sic), quod legendum uidetur me a te inalbari) in albari G 21 quod uobis—nec reddere om. RB 22 ecce iam per se promisit G in. esaiam (ysayam B) RB ) 129
adfectos, non per hominem. reuertimini ad euangelium, uidete, quid in salutem generis humani sit pollicitus Christus. cui cum mulier Samaritana aquam negaret, tunc a filio dei dictum est, quod praescribat praesumptionibus uestris: aquam, inquit, quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum. aquam quam ego do, inquit, non dixit: \'quam dederint, qui se sanctos putant\', sicut uobis uidemini, sed se dixit daturum. ipse est ergo, qui dat, ipsius est, quod datur. quid est, quod uobis tota inportunitate uindicare contenditis?