Traditores legis qui fuerint et auctores scismatis, in primo libro manifestissimis documentis ostendimus, et apud nos esse unam ueram ecclesiam catholicam secundo monstrauimus; tertio uero probauimus, quae aspere facta esse dicuntur, ad nos minime pertinere et uos magis peccatores esse indicio diuino docuimus. iam de baptismate hoc loco dicendum est; in qua re, quae nunc agitur, quaestio tota consistit, quod baptisma uestra uiolauit audacia, dum id uoluistis iterare, quod semel mandauit Christus esse faciendum. quod nec tu negas, frater Parmeniane, quia in principio tractatus tui multa contra uos pro nobis, quae sunt nostra, dixisti. [*]( INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI QVINTI (rubr.) R fol. 42 b, Incipiunt capitula libri quinti B fol. 42 b 1, Incipit praefatio in Quintum Librum G fol. 42 *■; addunt RBGvd libri V argumentum, quod exstat in P fol. 243 : In hoc quinto (Quintus [rubr.] hoc quinto P) libro (libello G) ostenditur quia (qui v, quid i. mg. Cochl.) in baptismate homines operantur et quia deus lauat et Christus eius dat quod in baptismate accipitur (aCcepitur P) et quia rebaptizati regnum dei possidere (om. RBv) npn possunt (possidebunt RBv) et quia perdiderunt uestem nuptialem (et quia perdid. u. nupt om. PRBfJ) INCIPIT LIBER QVINTVS R, Incipit liber quintus B, Explicit I Incipit liber Quintus Sancti Optati G 2 traditores] Nam et (utrumque om. b) qui fuerunt (fuerint b) traditores et auctores (om. legis qui f.) RBvb, quae verba — hoc loco dicendum est ad argumcntum referuntur in b ita ut indpiat lib. V: Inquire (pro in qua re) quae nunc agitur v, sed Oasaflb. eo inprimis uexatus quod huius libri initio primi secundi tertii libri fit mentio, quinii adnuntiatur argumentum, quartus prorsus neglegitur, lilw. V ordientem facit uerbis lilw. IIII claudentibus: Probatum est ergo-peccstoris et addit libro quarto. Iam et qui fuerint traditores sq. 4 et ueram Gb 6 aspera RBv 7 iudicio Bv 8 est om. B in qua re] inquire b 10 iterari G esse faciendum OM. RBvb 11 quia] qui G in om. G 12 pro nobis RB )
119
commemorasti enim in conparatione baptismatis semel factum esse dilunium et unam circumcisionem fuisse ad populum Iudaeorum. et cum haec initio dictionis tuae tractaueris, in processu tractatus tui tamen horum inmemor factus es inducendo duas aquas et argumentis de aqua uera et falsa dicturus principium sermonis tui insipienter praestruens ordinasti; infirmando confirmas sancti baptismatis unionem, de circumcisione Iudaica quasi fundamentum iactare uoluisti, quod baptisma christianorum in Hebraeorum circumcisione fuerat adumbratum; defendisti catholicam, dum inpugnas. etenim in progressu tractatus tui alterum te inanire professus es, ut alterum replere uidereris. extra haereticorum baptisma dum dicis alterum et alterum, licet diuersa ostendere conatus sis, non possis negare, quia duo sunt; ex quibus dum conaris auferre alterum, laborasti, ut de secundo quasi primum facere uidereris. circumcisio autem ante aduentum baptismatis in figura praemissa est et a te tractatum est apud christianos duas esse aquas; ergo et apud Iudaeos duas circumcisiones ostende, alteram meliorem, peiorem alteram. hoc si quaeras, non poteris inuenire. Abrahae prosapia, qua Iudaei censentur, hoc sigillo se insigniri gloriantur. ergo talis debet ueritas sequi, qualis eius imago praemissa est. nam et deus, qui uoluit ostendere rem singularem post esse debere insequente
[*]( 1 cum memorasti G 2 apud populum Gb 3 post haec Xeguntur in v. p. 52 quae libr. IIII, 7 omissa sunt igitur filii dei-aetltimantur idola . uirtus (cfr. p. 112,14) haec in principio initio G distinctionis B male (e corr. ex o R) tractaueris MB, late tr. b, male tractaueras v 4 tamen om. Gb 5 et argumentis] lethargo mentis Cochl., argum. om. d (sed cfr. indic.) 6 tui om. G praeatringens RB, praesciens v, perstruens b 7 confirmans G 8 circumcisionem (m fin. del. m. 2) G iacta reuoluisti B 9 quod] quia G 11 sed enim RB in processu G te om. B 12 baptismata Gvb 14 quia duo] qui ad uos B 15 auferrfl (sic) B 16 autem et aduentum om. RBv, autem om. b 20 prosapia] pro вapięųţię. (del. et a s. I. ser. m. 2) R, pro sapientia Bv (prosapiam i Oochl.) qua] qua (i s. I. m. 2) G 21 tales (i corr. m. 2) 2t. tales B 28 rem (in ras.) G, om. Rv postea debere esse G, postea esse debere b sequente BB, in sequente Gv insequente ueritate om. b ) 120
ueritate, non de auricula, non de digito uoluit aliquid tolli, sed ea pars corporis electa est, unde peritomen semel ablatum salutare in illis faceret signum, quod non potest iterum fieri. semel enim factum seruat salutem; si iterum fiat, potest adferre perniciem. sic et baptisma christianorum trinitate confectum confert gratiam; si repetatur, facit uitae iacturam. quid tibi igitur placuit, frater Parmeniane, rem singularem proponere et contra hanc licet diuersa duo baptismata conparare, unum uerum, alterum falsum? sic enim postea disputasti duas aquas esse, [cum] uobis unam uindicans ueram, alteram nobis mendacem adscribere uoluisti. post hoc etiam cataclysmi fecisti mentionem; erat quidem imago baptismatis, ut inquinatus totus orbis demersis peccatoribus lauacro interueniente in faciem pristinam mundaretur. sed qui postea dicturus eras extra haereticorum morbidos fontes esse etiam aliam aquam, id est mendacem contra ueram: ut quid cataclysmum, quod semel fuit, commemorare uoluisti? si ita est, ostende prius duas arcas etsi non similes et duas columbas dispares diuersos ramos ore suo portantes, si aquam ueram et falsam probaturus es. aqua igitur sola et uera illa est, quae non de loco, non de persona sed de trinitate condita est. et quia dixisti et aquam esse mendacem,
[*]( 19 cfr. Gen. 8, 8 sq. ) [*]( nn 2 de (un 8. I. m. 2) B, deperitomen (om. syll. un) B perito men/semel (dist. m. 2) G, deperito mensemel v (adscr. i. mg. Cochl. deperire ut semel, quae recepit Bald.) 3 faciat RBvb signum et sic ut non possit iterum fieri (J 4 seruit ad salutem Casaub. t _c possit G 5 agferre (f s. I. m. 2) B, auferre (sic) B si (c s. I. m. 2) G, I sed B 7 igitur tibi vb 8 econtra (t 8. I. m. 2) R, et (s. I. m. 1) contra B e diuerso coni. Cochl. 9 si enim BB 10 cum om. libri 11 alteram om. BBvb 12 quidam (e s. t. m. 2) R 13 dimersis BB, demersis (emersi corr. in litura) G 14 in (eras.) B facie pristina RBv sed quid G 16 aquam] quam BB 17 cathaclysimum (sic) G fuit] fit BB, sit v ita es B 18 etsi] et RBv, om. b ) 121
etiam . hoc disce, ubi eam poteris inuenire: apud Praxeam Patripassianum, qui ex toto filium negat et patrem passum esse contendit. et cum sit filius dei ueritas, sicut ipse testatur dicens: ego sum ianua et uia et ueritas — ergo si filius dei est ueritas, ubi ipse non est, mendacium est. cum apud Patripassianum non est filius, non est nec ueritas, et ubi ueritas non est, ibi est aqua mendax. quare uel sero iam desine confingere crimina et quod in Patripassianos dictum est, in catholicos noli transferre. nunc quoniam manifeste monstratum est a nobis et pro uobis dici potuisse, quod de diluuio et circumcisione locutus es, consequens est ostendere, quomodo laudem baptismatis ita dixeris, ut in ea multa pro nobis et pro uobis, aliquid tamen contra uos. pro utrisque illud est, quod et nobis et nobis commune est, ideo et uobis, quia ex nobis existis. denique et apud uos et apud nos una est ecclesiastica conuersatio, communes lectiones, eadem fides, ipsa fidei sacramenta, eadem mysteria. bene igitur laudasti baptisma; quis enim fidelium nesciat singulare baptisma uirtutum esse uitam, criminum mortem, natiuitatem inmortalem, caelestis regni conparationem, innocentiae portum, peccatorum, ut et tu dixisti, naufragium. has res unicuique credenti non eiusdem rei operarius, sed credentis fides et trinitas praestat.
[*]( 4 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 etiam hanc MB, et hanc v inuenire aut flauionem praxeam patr... BBv (apud Flauium Cochl.), inuenire apud hebionem G (cfr. I p. 108,14) 2 patri Paasianum BG que ex B nega (t 8. 1. m. 1) B passum om. B 4 ianua nia ueritas et uita G si (8. l. m. 2) RB, y om. Gv 6 Patri passianos Gb est et uerit. G, est u. d 7 ęqua (a 8. I. m. 2) R uel iam sero G sero quam B, sero qua v (corr. Cochl. iam) 8 confringere (rprius del. m. 2) G Patri passiano B, (coniunct.) R 9 nunc questio manifeste B manifestissime G 10 et a nobis G pro nobis dici Gb dixi B 11 est] et BB 12 ita et multa om. G 13 tamen et Gb 14 et nobis om. BBv 15 apud nos et apud uos G uos et apud om. v 17 ipsa] eadem ipsa coni. Cochl. 18 singnrare (rprius exp. sed nihil corr.) G 19 esse om. b 20 peccatorgip (um š, mg. m. 2) G 21 ut tu ipse dixisti G credent? (i i. mg. m. 2) G, om. BBvb ) 122
Deinde quaeris, quid in laude baptismatis contra uos dixeris. audi, sed prius est fatearis, quod omnes negare minime poteritis. dicitis enim trinitatem pro nihilo haberi, ubi non interfuerit uestra praesentia. si nobis derogatis, uel deum reueremini, qui in trinitate prior est, qui cum filio suo et spiritu sancto omnia operatur et conplet, etiam et illic, ubi non fuerit humana persona. tu uero, frater Parmeniane, in laude aquae de Geneseorum lectione dixisti aquas primum uiuas animas edidisse. numquid sua sponte eas generare potuerunt? numquid non et illic fuerat tota trinitas? utique et illic fuerat deus pater, qui iubere dignatus est, qui dixit: educant aquae natantia, uolatilia, et cetera. quodsi sine operante fieret, quod factum est, diceret deus: educite, aquae. ibi erat ergo filius dei, qui operabatur, ibi erat spiritus sanctus, sicuti lectum est: et spiritus dei superferebatur super aquas. nihil illic uideo quartum, nihil minus a tribus, et tamen natum est, quod trinitas operata est, et non ibi fuistis; aut si sine uobis nihil debet licere trinitati, reuocate pisces in originem; iam uolantes aues fluctibus mergite, si uobis absentibus nihil debet trinitas operari.