Cum hanc rem cumulet Iohannes Baptista, qui praecursor uenerat saluatoris, cum multos tingeret in paenitentia et remissa peccatorum, nuntiauit filium dei esse uenturum; cuius uerba haec sunt: ecce uenit, qui uos baptizet. et tamen non legimus post Iohannem Christum aliquem rebaptizasse; quod ergo dixit: qui uos baptizet, ueniens Christus illo tempore post Iohannem neminem tinxit. promissum erat temporibus nostris, ut ipse daret, quod hodie datur, secundum quod ait: aquam quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum. nam et discipuli Iohannis cum dicerent magistro suo: ecce quem baptizasti, baptizat: baptizabat quidem, sed per manus apostolorum, quibus leges baptismatis dederat. denique lectum est alio loco: nam ipse neminem baptizauit, sed discipuli eius. in hac re omnes discipuli eius sumus, ut nos operemur, ut ille det, qui se daturum esse promisit. et [*](4 & 18 Ioh. 4, 13 13 & 15 loh. 1, 33 20 cfr. Ioh. 3, 26 22 Ioh. 4, 2 ) [*](a , 1 adfectos] eftetos G et uidete G 2 in salute BBvb 3 denegaret G tunc ei a G 5 in aeternum] unquam G (sed efr. l. 19) 7 sicuti nunc uobis G, sicut uos v, sicut uos nobis b 9 uindicare U eontendicare contenditis (sic) B 11 tingeret (u 8. l. m. I) B 12 et in remissa G 13 et tam B 14 baptizasse Gb 15 et neniens Gb 16 neminem om. BBvd promissus G 17 hodie daturus v 20 quem baptizas (sic) baptizabat (om. baptizat) RB, quem baptizasti, baptizat. Baptizat G, quem baptizabaB, baptizat, baptizabat v baptizat om. d 24 ut] et G ) [*]( XXVI. ) [*]( 9 )
130
tamen cum Iohannes infinita milia hominum baptizaret, iam Christo praesente operabatur seruus et uacabat dominus, antequam baptizandi daret formam. per actum non modicum tempus milia hominum in paenitentia et remissione tincta sunt peccatorum. sed nemo tinctus fuerat in trinitate, nemo adhuc nouerat Christum, nemo audierat esse spiritum sanctum. at ubi uenit tempus plenitudinis, certo tempore dedit leges baptismatis filius dei et dedit uiam, qua iretur ad regna caelorum, etiam tunc praecepit dicens: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. ex ea die oportuit fieri, quod mandatum est: ante tempus noluit emendare, quod operatum est, ne licentiam rebaptizandi daret, quamuis alterum fuerit baptisma Iohannis et alterum sit Christi. baptisma Iohannis ante legem pro pleno uoluit esse, quod non erat plenum; et tamen supra memorata milia hominum, quia in deum crediderant, quamuis ignorarent filium dei et spiritum sanctum, regnum caelorum eis denegare non potuit. inde est uox filii dei dicentis: a diebus Iohannis usque in hodiernum regnum dei uim patitur; et qui uim faciunt, diripiunt illud. ideo dixit: uim faciunt, quia adhuc baptizabat Iohannes. denique quia alterum tempus erat ante praecepta, alterum post
[*]( 9 Matth. 28. 19 19 Matth. 11, 12 ) [*]( 1 cum (s. I. m. 1) R hominum milia G baptizaret] tingeret G 2 operaret (seruus-daret om.) formam BBv (Cochl. coni. operiret) 3 per acceptum non mod. RBv, peractum est non mod. Gb (est om. d) per actum non mod. scripsi 4 in -penitentiae (penitentie B) remissione (om. et) BBv 5 erat B nemo (alter. 8. l. m. 2) R, om. Bv, svppl. Cochl. 6 adhuc nemo n. G spirit.] xP™ (sic, s 8. l. m- 2) JB, 1ym B 8 quam iretur BB regna celestia dum praecipit G 9 omnes om. libri (sed cfr. p. 124, 23) 10 eas vb 13 licentia rebaptizaret quamuis v ndida rebaptizaret quamuis (ndida a. Z. m. 2) R alterum fuit G 14 sit om. G baptisma. iohannes RBv (Christi baptisma. Ioannes Cochl.) leges BBvb (sed cfr. p. 131,13) 15 plenum uoluit b uoluit] noluit Cochl. 16 quia] qui v in deo RBvb 19 dei uim patitur lineol. subscr. notat. in G 20 diripiunt illud] possident eum G ideo d. u. faciunt om. BBv 21 uim patitur b 22 alterum post praecepta om. BBv ) 131
praecepta, qui post praecepta in nomine saluatoris baptizati sunt, in regnum legibus intrauerunt; qui ante praecepta, sine lege uim fecerunt, sed exclusi non sunt. ergo ante praecepta baptisma Iohannis cum esset inperfectum, pro perfecto iudicatum est ab eo, cui nemo iudicat, et quia quasi quidam limes fixus esset iussionis inter tempora antecedentia et sequentia. cum apud Ephesum baptizarentur aliqui in baptismate Iohannis post praecepta, hos uidens beatissimus Paulus interrogauit an accepissent spiritum sanctum. dixerunt se illi nescire, an esset spiritus sanctus, et dixit illis, ut post baptisma Iohannis acciperent spiritum sanctum. sic enim baptizati erant, quemadmodum multi a Iohanne fuerant baptizati. sed qui ante legem baptizati sunt, ad indulgentiam pertinuerunt, quia praesens fuerat, qui indulgentiam daret; non erant ex toto rei, qui legibus non fuerant occupati. hi uero, qui apud Ephesum post legem Iohannis baptismate baptizati fuisse leguntur, post leges in sacramento errauerant, quia iam introductum fuerat baptisma domini et exclusum fuerat serui. et ideo, quia post mandata diuina legibus debuerant ire in regnum, non per uiolentiam: iam enim terminum temporis fixerat Christus dicendo: a diebus Iohannis usque in hodiernum. post hodiernum iam non licebat, quod heri licuit. quare nolite uobis blandiri de dicto apostoli Pauli, qui non post personam operarii interrogauit, sed post rem, cui res, non persona displicuit. denique baptisma saluatoris iussit, ut
[*](9 & 10 cfr. Act. 19, 2-4 21 Matth. 11, 12 ) [*]( 2 qui] quia B ante praec. — exclusi n. sunt lineal. subacr. notat. in G 4 profecto BGv (eorr. m. 2 i. mg. G itemque Cochl.) 5 ab eo] a deo G quia om. G limes quidam edd. fixus est G 7 & 15 effesum R, efesum B 8 interrogat G 11 si enim B 12 et multi G fuerunt b 18 leges Gb (sed cfr. p. 180, 14) baptizati sunt om. G 14 fuerapt (sic) R, erat G indulgentia B daret et non Gb 16 fuerunt v hii (sic) R 16 legem baptisma lohannis baptiste baptizati esse leguntur G 17 errauernnt G 18 erat bapt. G 19 quia om. G 22 heri] fieri d licuerat Gb 23 qua de re G ) [*]( 9* ) 132
discerent, qui non nouerant, quia non ipsum, sed aliud _.acceperant. uos uero quid inmutatis? si res potuistis mutare, recte feceritis, si tamen de lege aliquid feceritis. Paulus dixit: in quo baptismate baptizati estis? et dixerunt illi: Iohannis; persuasit eis, ut baptisma Christi acciperent. uos non dicitis: quid accepistis, sed a quo accepistis, et insectamini personas hominum et uultis iterare, quod semel est. qui baptizati erant apud Ephesum, crediderant in paenitentiam et remissionem peccatorum; recte illis dictum est, ut baptizarentur in nomine patris et filii et spiritus sancti. uos uero quid mutatis in hominibus, qui iam dixerunt se credidisse in nomine patris et filii et spiritus sancti? siue ipsum interrogetis, siue aliud, conuincamini necesse est peccare uos, siue illud interrogetis, quod iussum non est, siue hoc uelitis facere, quod iam factum est.
Redeo nunc ad illud uestrum, quod dicitis: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' unde haec uox est, de qua lectione recitari potest? uox est de uico conlecta, non de libro lecta: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' haec uerba in lege scripta non sunt; nam si, ut uultis, homo dat, deus uacat, et si deus uacat, et apud uos est omne, quod dandum est, ad uos sit conuersio; quos baptizatis, in nomine [*]( 4 & 5 Act. 19, 3 ) [*]( 1 qui] quid G 2 acciperant (e s. I. m. 2) B qui Bv quid imitamini Gb rem G 3 fecistis si G aliquid de lege G aliquid faceretis b d 4 illi om. vb 6 eos- (om. ut) baptisma ... accipere G 6 qui (d 8. I. m. 2) B 7 fo (sic) personas B, in pers. vb 8 effesam B, efesum B in penitentia libri "b 9 remissione BGvb, in remissionem B est om. R, add. m. 2 in B 10 nos nero-spiritns sancti imo in marg. adscr,m.lB 11 qui mnt. Bv in ante hominibus om. G se dixerunt BB 12 ipsum om. B interrogatis "b 13 communkamini B, (corr. i. mg. m. 2 conuincamini) G, comminiscimini., 14 illud inter quos iussum BBv uellitis (sic) B 16 tunc BB ad illum BB 17 quod debet B (cfr. I. 19; p. 128, 9; 188, 6) 18 uico non de libro collecta BBvb 20 in lege scripta om. BB in lege om. e scripta in lege b non bis pos. B 22 quos] quod B baptizastis v )
133
uestro tingantur. erubescite beatissimo Paulo clamanti et suam gratulationem prontenti: numquid in nomine meo baptizati estis? ille gaudet, quod duos solos et unam domum baptizauerit; et uos populos rebaptizare contenditis et peccasse uos et peccare gaudetis dicentes: \'quid dat, qui non habet, quod det?\' cui creditur, ipse dat, quod creditur, non per quem creditur. denique sub Iohanne infinita multitudo hominum baptizata est; probate Iohannem aut accepisse aut habuisse, quod daret. illo autem operante dabat deus, qui dando non deficit; et nunc operantibus cunctis humana sunt opera, sed dei sunt munera.