S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Nam et Macarius gladium a Petro uagina conditum non eduxit — hoc probat deus, dum ad uallem Sion loquitur dicens: uulnerati in te, non uulnerati gladio — aut probate aliquem illo tempore gladio esse percussum. deinde ait: mortui in te, non mortui in bello. quare debetis adtendere, ne temerarium sit eos martyres appellare, qui christianorum nullum senserint bellum. non enim tale aliquid factum aut auditum est, quod in bello christianorum dici aut fieri, solitum est, quod bellum persecutio dicitur, quae operata est sub duabus bestiis ex illis quattuor, quas Daniel de mari ascendentes aspexit. prima fuit ut leo: haec erat persecutio sub Decio et Ualeriano; secunda ut ursus: alia persecutio, quae fuit sub Diocletiano et Maximiano, quo tempore fuerunt et inpii iudices bellum christiano nomini inferentes, ex quibus in prouincia proconsulari ante annos sexaginta et quod excurrit n. fuerat Anulinus, in Numidia Florus. omnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas: saeuiebat bellum christianis indictum, in templis daemoni???rum diabolus triumphabat, inmundis fumabant arae nidoribus, et quia ad sacra sacrilega uenire non poterant, ubicumque tus ponere cogebantur. omnis locus templum erat ad scelus, inquinabantur prope morientes senes, ignorans polluebatur infantia, a matribus [*]( 3 dt 5 Es. 22, 2 11 cfr. Dan. 7, 3 sq. ) [*]( 1 et om. BBv 3 gladio et mortui in te non mortoi in bello G (sed in l. gq. deinde ait mortui in te non mortui in bello interciderunt in G) 4 probate illo tempore aliquem G 6 a<Jtendere (t 8. 1. m. 2) R 7 senaerit (n 8. I. m. 2) B, senserunt GtJb 9 bellum om. G 10 sub - » om. v duobus (a e. I. m. 2) B, duobus B 11 ut om. RB 13 dioclytiano R, diucletiano G, diocleciano v 14 etiam impii G bellum cbristianorum inf. B 15 annos LX RB, annos prope septuaginta G 16 anullinus libri innumidia B, in mundicia (corr. i. mg. m. 2) G quod BBv 17 eorum-eaeniebat om. BBfJ 18 fuerat indictum c 19 fomabant a renidoribus G et qui G sacra om. BB edd. sacrilegia libri edcL (cfr. ittdic.) 20 potuerant BB, poterat .... cogebatur Gb 21 omnibus locis t. e. aut sc. BBv 22 a om. BBv. )

91
paruuli portabantur ad nefas, parentes incruenta parricidia facere cogebantur, alii cogebantur templa dei uiui subuertere, alii Christum negare, alii leges diuinas incendere, alii tura ponere. horum aliquid a Macario factum esse nec uos ipsi confingere poteritis. sub persecutore Floro christiani idolorum cogebantur ad templa; sub Macario pigri conpellebantur ad basilicam. sub Floro dicebatur, ut negaretur Christus et idola rogarentur; contra sub Macario commonebantur omnes, ut deus unus pariter in ecclesia ab omnibus rogaretur. ergo cum uideatis christianorum nullum fuisse bellum — et sine bello aliquos mortuos esse commemorat deus, cum dicit: et mortui in te, non mortui in bello — et dubios martyres posse eos esse, qui non sint uel ad sacra sacrilega prouocati uel ad inmunda incensa uel ad negationem nominis dei, et cum ad martyrium non sit transitus nisi per confessionem, quomodo dicitis martyres, qui non fuerunt confessores, aut quis eorum negare coactus est et confessus est Christum? si igitur nec martyrium sine Christi nominis confessione esse potest et nemo confessus est et in uindicta praeceptorum dei factum est, quod factum esse dicitis, et a nobis factum esse aliquid non probatis, cum id, quod factum est, et deus dixerit sic futurum esse et eius sunt uindicata praecepta: uidete, ne non solum uanum sed etiam superstitiosum sit sine bello mortuos ibi ponere, ubi sunt, qui in Christum confessi pro dei nomine mori potuerunt. aut si eos martyres esse uultis, probate illos amasse pacem, in qua prima sunt fundamenta martyrii, aut dilexisse deo placitam unitatem, aut habuisse [*]( 11 Es. 22, 2 ) [*]( 1 paruuli] parui liberi BBvb cruenta RB 2 alii urguebantur (urgeb.. B) RB, al. urgebant v 3 accendere RBv (cfr. I. 14 ad inmunda incensa) 4 factum est RB uos om. RB 5 confringere B 8 commemorabantur homines ut G 9 unus in una ecclesia parlter G ergo cum-potuerunt aut (u. 25) om. BBvb 13 ad (adscr. i. mg. m. 2) G 25 si supra memoratos nideri martyres uultis BBvb (cfr. laevn. u. 9) 26 a masse G sunt prima G 27 martyrii (add. i. mg. m. 3 martyrium) G )
92
cum fratribus caritatem. nam omnes christianos fratres esse et in primo libello probauimus et in quarto procul dubio probaturi sumus. quos dicitis debere appellari martyres, noluerunt fratres agnoscere, nullam habuerunt caritatem. nec dicatur ad excusationem, quia traditoribus communicare noluerunt, cum manifestissime probatum sit eosdem ipsos filios fuisse traditorum. nulla igitur est excusatio, quia caritatem illos non habuisse manifestissime constat, sine qua nullum nec nominari potest uel esse martyrium, sine qua maxima et imperiosa uirtus caret effectu, sine qua nihil ualet omnium scientia linguarum, sine qua nihil potest etiam societas angelorum apostolo Paulo dicente: si habeam in me potestatem imperandi montibus, ut transferant se de locis in loca, et loquar omnium gentium linguis, etiam angelorum et corpus meum flammis tradam et caritatem in me non habeam, nihil sum; sed ero aeramentum tinniens in deserto, ut pereat uocis opus, ubi nullus occurrit auditus. si tanta res, si beatus Paulus, si uas electionis quamuis in imperiosa uirtute et angelorum societate pronuntiat se nihil esse, nisi caritatem habuerit, uidete, an non dicantur martyres sed aliquid [aliud] appellari mereantur, qui caritatis desertores pro eadem desertione pati aliquid potuerunt.

Gaudet totus orbis de unitate catholica praeter partem [*]( 12 I. Cor. 13, 1 sq: ) [*]( i 1 omnes nos G 3 debere om. G appellare (i 8. I. m. 2) R, appellare B quia noltiernnt vb 6 eodem B . 8 nullum uel nominari G 9 martyrium (adscr. i. mg. m. 2) B 10 omnium] et omnis RBv (sine qua—linguarum imo in margine posita m. 1 R) 11 lingrum (a s. I. m. 1) B etiam nichil potest G 13 locis suis G 15 et corpus-tradam et om. G 16 erramen-. , tum B 17 ut deserto v (corr. Cochl.) ut] ubi G (cfr. p, 94, 8) .18 tantares . (sic mterp.) G paulus (u in au corr. uidetur m. 1) B 19 in] cum Gb 20 pronuntians RB 21 dica G aliud omissum in codd. unctnaui 24 de unitate om. G catholice G. )

93
Africae, in qua incendium de scintilla conflatum est. ab operariis unitatis querimini nescio quae esse commissa. hoc non queritur Italia, non Gallia, non Hispania, non Pannonia, non Galatia, non Graecia, non cum tot prouinciis suis Asia. quia nihil illic fuerat emendandum, nullus illuc missus est emendator, quia nihil illic fuerat scissum, nullus illuc missus, ut ita dixerim, sartor. et hic in Africa iamdudum populo in unitate manente uestis fuerat sana, aemula manu inimici discissa est. pendebant quodammodo panni de una uestis origine et de una radice uenientes ab inuicem diuisi sunt rami. ut quid se pars parti anteponit? ut quid se super alterum pannum alter pannus extollit, cum meliorem se probare non poterit? quid enim? si dicat contemptus pannus: \'quid te tantum extollis? nonne pares creuimus, in manibus conficientium simul fuimus, apud lotorem pariter mundati sumus? inimicus nos uoluit ab inuicem excidere, aduersarius pulchritudinem nostram uoluit deformare.\' in parte uestis adhuc unum sumus, sed in diuersa pendemus. quod enim scissum est, ex parte diuisum est, non ex toto, cum constet merito, quia nobis et uobis ecclesiastica una est conuersatio, et si hominum litigant mentes, non litigant sacramenta. denique possumus et nos dicere: \'pares credimus et uno sigillo signati [*]( 1 conflatm (m eras. uidetur) 11 (confl. est ab operariis unitatis. sic i interp. v) 2 querimoni (i s. I. m. 1) B, loco huius uerbi in v in qua crimina que G, qua B 3 non solum quer. G italia non om. G non gallia om. RBv (utrumque repos. Dup.) hyspania B panonia (n s. l. m. 1) R 4 galathia G grecia BG, gretia B 5 quia nil B 6 emendator-illuc missus om. BBvd 7 sator (corr. i. mg. m. 2) G 9 quodadmodum BB 10 ab inuicem-anteponit om. BBvb 11 supra vb (se om. b) 12 melior 6 se (t. mg. lego meliorem m. rec.} G, sc meliorem se probare v 13 ut quid tantum te G quid te—creuimus om. v 14 nonne] in oue Gb (probante Albasp.) in manus G conficientium. Simul sq. sic interp. Cochl. 15 pariter om. B 16 uo-, luit nos G excidere] scindere G 18 pendimus RB 19 ex toto.\' conscissum. Et merito (om. cum constet) Gb (mutauit concisum Bald.) 20 quia una est et n. et u. ecclesiastica conuersatio G 21 tamen non G 22 credidimus G et ante uno om. G )
94
sumus nec aliter baptizati quam uos, testamentum diuinum pariter legimus, unum deum pariter rogamus, oratio dominica apud nos et apud uos una est. sed scissa, ut supra diximus, parte partibus hinc atque inde pendentibus sartura fuerat necessaria.\' et tamen huius rei artifex aut operarius dum uult uestem in antiquam faciem reuocare, uicina fila conpungit. displicet tibi sartor, qui scissuram dam sanat, uulnerat; ille tibi [magis] displiceat, qui fecit, ut sartor peccare potuisset. et quae in uos ab operariis unitatis dicitis esse commissa, aut ad parentes uestros pertinent, quorum causa facta sunt, aut ex uoluntate dei descendunt; nos autem inde alieni sumus.