S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Et quod uobis leue uidetur, facinus inmane commissum est, ut omnia sacrosancta supra memorati uestri episcopi uiolarent. iusserunt eucharistiam canibus fundi, non sine signo [*](14 cfr. Cant. 6, 8 ) [*](1 poterit uideri B et acerba G acerua PRB 2 hostilia] inutilia G qui RB thipasam Rv, thpasam (sic) B 3 ad quem RB Numedia P Forensis P 4 et om. RB Felix Dierensis P (cfr. p. 54, 14), edierensis R (sed recte infra), edirensis B 5 quietorum et] qui et horum RBv, qui et eorum b 6 furore iuuante] furore riuante (sic) B, furore furore (sic) B 7 praesente cum signis praesente G perturbata G 8 cruenta B 9 sunt post necati om. P abacti] abadicti Bv (corr. Cochl.), abaddicti B pastus B 11 post haec P 13 custodem ....] debere esse mendacis P, d. e. mendaciis (supra script. m. recent. dacii) G, habere esse mendacem RBv (adpos. Cochl. oportere, quem secutus est Dupm.), h. oportet mendacem b, habere esse mendacis scripsi 14 quia] quid RB, quod edd. 15 columbam] catbolicam BB /pristi (sic) B dictam om. Rd 16 est et columba si P si — columba om. RBG edd. 17 maior est numerus G 19 faclU 20 episcopi uestri G 21 uiolarent] iuster inth/eucaristia canibus fundere (*. mg. adscr. m. 3: lego hic iusserint eucharistiam ac.) G )

54
++ diuini iudicii; nam idem canes accensi rabie ipsos dominos suos quasi latrones, sancti corporis reos, dente uindice tamquam ignotos et inimicos laniauerunt. ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, iactauerunt, et cum casum adiuuaret abiectio, non defuit manus angelica, quae ampullam spiritali subuectione deduceret: proiecta casum sentire non potuit, deo muniente inlaesa inter saxa consedit. et possent ista non fieri, si mandata Christi in memoria haberetis, qui ait: ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne inculcent eas pedibus suis et conuersi elidant uos. quid tale ab operariis unitatis fieri potuit, unde nobis catholicis uanam inuidiam facere laboratis? inde reuertentes Urbanus Formensis et Felix Idicrensis inuenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres. ecce quales, frater Parmeniane, episcopos celas, et cum pro tuis erubescere debueras, catholicos innocentes accusas. interea Felix supra memoratus inter crimina sua et facinora nefanda ab eo conprehensa puella, cui mitram ipse inposuerat, a qua paulo ante pater uocabatur, nefarie incestare minime dubitauit. et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedim uelociter properauit. sic Donatum annorum septuaginta episcopum, hominem innocentem, spoliare ausus est episcopali nomine et officio et honora. uenit scismaticus [*](9 Matth. 7, 6 ) [*](1 iidem edd. canis P accensi qui rabie (qui lin. notat. et expunct.; adscr. aa. 3 i. mg. L. graui uel quasi) G 4 crismatis codd. ut frangerent per fenestram G 5 casu RBv 6 spiritalis (s fin. add. m. 2 ut uidetur) G subiectione P et proiecta P 8 non] Cochl. i. mg. ne 10 inculcenteas (seiunx. m. 2) G, conculcent edd. (ut in Uulg.) 11 pedibus suis eas vb 13 inuidi""\'amfacere (sic) B laboratis] noluisti G urbanis B 14 Felix Dierensis P (cfr. p. 53, 4) 15 fecerunt RBvb qualis es G Parm. frater P parmenine (sic) B 16 celas (i. mg. m. 2 zelas) G, celebras v debeas G 17 supra memoratus Felix RB edd. 18 conpressa P, compressam puellam b 19 mitram ipsam posuerat B aqua BQ pater om. RB 20nefari$22 21 tisedi P, sedi RBv, (Cochl. coni. inde, quem secutus est Bald.) tysedi (sic) G 22 septuaginta annorum G )
55
ad episcopum catholicum, ad innocentem reus, ad dei sacerdotem sacrilegus, incestus ad castum, ad episcopum iam non episcopus; sed de placito et de coniuratione uestra securus uestris legibus et decretis armatus manus, quas paulo ante peccata grauauerant, capiti innocentis iniecit et de illa lingua ausus est ferre sententiam, quae iam nec ad paenitentiam agendam uel idonea uidebatur. ecce quales, frater Parmeniane, defendis, ecce pro qualibus iamdudum dotes operari dixisti.

Etiam uos ipsi, qui sancti et innocentes uideri ab hominibus uultis, dicite: unde est ista sanctitas, quam uobis licentius usurpatis? quam Iohannes apostolus profiteri non audet, qui ait: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. hoc qui dixit, sapienter se ad dei gratiam reseruauit. est enim christiani hominis, quod bonum est, uelle et in eo, quod bene uoluerit, currere: sed homini non est datum perficere, ut post spatia, quae debet homo inplere, restet aliquid deo, ubi deficienti succurrat; quia ipse solus est perfectio et perfectus solus dei filius Christus. ceteri omnes semiperfecti sumus, quia nostrum est uelle, nostrum est currere, dei perficere. unde beatissimus apostolus Paulus ait: neque uolentis neque currentis sed ad dei gratiam pertinentis. nam et a Christo saluatore nostro perfecta sanctitas non est data sed promissa; denique sic ait: sancti eritis, quia ego sanctus [*]( 12 I Ioh. 1, 8. 21 Rom. 9, 16 24 Leuit. 11, 45 ) [*]( 3 placitu G, palatio v coniuratione uestra] post haec nouissima folii 270b uerba interciderunt in P, quae sequuntur: securus uestris legibus — similitudinem propter eos (p. 56, 20) ita ut unum folium uideatur deesse 5 peccata crassauerant RBv (cfr. 57, 21) 7 uel om. G ii quales om. B 8 propinqualibus (pin expunct. m. 2) G quabus (li 8. I. m. 1) B dotes iamdudum G 9 etiam et uos G qui quasi n sancti G 13 et in nobis ueritas G (cfr. 56, 4 & 16) 14 reseruabit (u a. I. m. 1) R, reseruabit G 15 et in deo quod RBvb 19 semi perfectissimi quia B, imperfecti G 21 beatus G qui ait BB uolenti ... currenti ... pertinenti G 23 a christo salutare R, a deo salutare B 24 quoniam et ego sanctus G)

56
sum. solus est ergo perfectus et sanctus. denique non dixit: sancti estis, sed dixit: sancti eritis. unde est ergo, quod uobis perfectam sanctitatem de superbia uindicatis? nisi ut appareat, quia uos ipsos decipitis et ueritas in uobis non est. in Iohannis schola esse noluistis. cum enim seducitis aliquos, promittitis uos indulgentiam peccatorum esse daturos, et cum uultis donare peccata, uestram profitemini innocentiam et remissionem peccatorum sic datis, quasi nullum habeatis ipsi peccatum. non est ista praesumptio sed deceptio, nec ueritas sed mendacium. etenim inter uicina momenta dum manus inponitis et delicta donatis, mox ad altare conuersi dominicam orationem praetermittere non potestis et utique dicitis: pater noster, qui es in caelis, dimitte nobis debita et peccata nostra. quid uocaris, dum peccata confiteris tua? si sanctus es, dum dimittis aliena? hoc modo et uos ipsos decipitis, et ueritas in uobis non est. sed ut apparet, hoc uobis dictat nutrix uestra superbia, quam Christus in euangelio testificatur; quia etsi nomina uestra non dixit, per similitudinem tamen uestros mores ostendit; sic enim scriptum est: dicebat Iesus hanc similitudinem propter eos, qui se sanctos putant et contemnunt ceteros. hoc de uobis dictum esse ipsa res euidenter ostendit, dum uos quasi sanctos extollitis et nos manifesto aperteque contemnitis : duo, inquit, ascenderunt in templum adorare, unus pharisaeus et alter publicanus. pharisaeus tumidus, superbus, inflatus, talis, quales et uos uidemus, [*](4 & 16 cfr. I Ioh. 1, 8 18 Matth. 6, 9 & 12. 20 sq. Luc. 18, 9 sq. ) [*]( 1 ergo om. RBvb sanctus et perfectus vb 2 sed sancti eritis dixit edd. 5 Iohanis (sic) socii Gb noluistis] non uultis G 6 uos om. B 8 quasi] que si B nullum om. G 14 debita nostra et peccata Gr quid uocitaris G 15 si sanctus es] si sanctus G, scis an tu es v cum dimittis b 17 dicta G, dicit v 18 testatur G 21 se ipsos G contempnere RB 22 uobis ipsa res dictum esse euidenter B feuidenter P 25 adorare om. P, orare G alter] unus BBG edd. 26 inflatus superbus G qualis RB )
57
non humiliato corpore, non inclinata ceruice sed erecta facie et tumenti pectore gratias, inquit, tibi, deus, quia nihil peccaui. hoc est dicere deo: non in me habeo, quod ignoscas. o insanus furor, o punienda et damnanda superbia! deus paratus est ignoscere et reus festinat indulgentiam recusare. publicanus humilis hominem se esse cognoscens sic rogauit dicens: propitius esto, domine, mihi peccatori. sic iustificari meruit [humilitas], sic superbia in pharisaeo, magistro uestro, de templo damnata descendit. meliora inuenta sunt peccata cum humilitate quam innocentia cum superbia. deinde cum uobis traditionis et scismatis grauia peccata non desint, insuper et superbos uos esse gratulamini.