Nunc quoniam erubescenda gaudia uestra probauimus et furor uester tot locis ostensus est, restat de profunda inpietate uestra aliquid dicere, nam omnia, quae a uobis aut fiunt aut facta sunt, quis poterit explicare? sic cuncta malignitate quadam ordinasse uos constat, ut in una specie operis uestri species alias inpleretis, ut, dum presbyter aut episcopus deicitur, sic populus caperetur. quando posset turba hominum stare, quae rectorem suum a uobis elisum esse conspiceret? non aliter quam quocumque casu pastore occiso lupi grassantur. exorcizastis [*]( 2 Lnc. 18, 11 7. ibid. 18, 13 ) [*]( 1 non inclinato corpore P sed recta facie B 2 gratias tibi inquit Gvb, inquit om. d 3 in me .om. RB edd. non obeo v 4 hoc insanus f, hoc punienda RB edd. 7 dicens deus propitius esto michi G esto mihi domine P domine om. vb 8 humilitas om. PRBvb superbia infra se in ph ... v 9 discendit (sic) G meliora scilicet t peccata sunt v sunt peccata inuenta B 10 humiliate (te adscr. et t 8. l. m. 3) G 11 schisjiiaticis v (corr. Cochl.) peccata grauia G 12 et super uos esse RB, et super nos esse v 13 erubescefida om. G probamus B 15 aut om. PG edd. 17 uti una B in unam speciem G 19 quando] quomodo edd. possit P 20 suum om. G a nobis om. vb 21 casu] pas lupi pastore occi pigrassantur P crassant R (cfr. p. 55, 5), crassantur Bv exorcidiastis P, extorcizastis (t exp. et---add. m. 2) G, exsorcidiastis v (exorcizastis aut exsordidastis adn. Cochl.) )
58
fideles et lauistis sine causa parietes, ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes. talibus consiliis uestris nonnullorum animi iugulati sunt et sub nube simplicitatis occaecato astutiae lumine, ut miseros sterneretis, sagittas de pharetra pectoris uestri seductionibus praemisistis, ut de uobis spiritus sanctus per Dauid prophetam in decimo psalmo praedixerit: quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas in pharetra sua ad sagittandos in obscura luna rectos corde. quid a uobis minus factum est uestris consiliis? sagittati sunt innocentes, exarmati fideles, honore nominis sui spoliati sunt sacerdotes. o inpietas inaudita, quem iugulaueris inter paenitentiae tormenta seruare! in conparatione operis uestri latronum leuior uidetur inmanitas. uos uiuum facitis homicidium, latro iugulatis dat de morte conpendium; paupertate sensus sui circumuenti sunt, quos decipere potuistis. perfecti enim fuerant illi, opere scilicet dei, qui in eius nomine fuerant ordinati. et uos contra opus dei hostiliter militatis diuinum opus malitiae uectibus destruentes! apparet ergo de uobis dictum
[*]( 7 Ps. 10, 3 ) [*]( a 1 fideles om. PRBvb lauistis (e del. et a 8. I. m. 2) G 2 genere? (s expunct.) P subuertis B, subrueritis v (corr. Cochl.) simplicoram P 3 anime iugulate G 4 simplicitatibus RB astutia B, om. vb 5 sub pharetra v peccatoris uestri (ca punctis del.) P seductionibus om: PG 6 praem.] sumsistis P, promisistis G Dauid profetans P 7 decimo om. RB edd. predixit RB 8 tetenderunt P in faretram P 9 sua om. PG obscura luna (om. in) BBv. in obscuro Gb 10 factum est minus G sagittati] sauciati G 11 ezarmati sunt G ezpoliati G 12 uerbo inpietas finiiur m G fol. 20h ; quae supra sequuntur inaudita quem—funera dignitatis (p. 61, 8), habet fol. 22. folii uero interpositi (21) prima iunt eitendistis enim (p. 61, 8), notmsima guttur eorum (p. 63. 19). cfr. eandem foliorum confusionem p. 48, 1 quae iugulas v inter paenitentiam (penitentia G) et tormenta PG 13 semare] seuire BB, secure v 14 uiuum] unum v 15 iugulans vb 17 in om. P 18 et] econtra v militantes RB edd. militantis b 19 militiae PRBv dictum om. v ) 59
esse in X psalmo: quoniam quae tu perfecisti, ipsi destruxerunt. fecit uos superbos inpietas uestra, sed accusat uos prospiciens de caelo iustitia; et iniqua uos gerentes error hominum laudat, ut de uobis in VIIII psalmo dixerit spiritus sanctus: [dum superbit inpius, incenditur pauper; conprehenduntur in consiliis, quae cogitant], quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua egerit, benedicetur. quid iniquius quam exorcizare spiritum sanctum, altaria frangere, eucharistiam animalibus proicere ? et ut in errorem uos uester populus mittat, laudando felices appellant et bene nominant et per uos iurant et personas uestras iam pro deo habere noscuntur.
Solet deus ad probandam fidem in iuratione ab hominibus nominari. sed cum per uos iuratur, iam apud uestros de deo et Christo silentium est. si ad uos diuina migrauit de caelo religio, quia per uos iuratur, nemo uestrum aut uestrorum langueat: nolite mori, imperate nubibus, pluite, si potestis, ut per uos plenius iuretur et de deo sileatur. nam et prioribus saeculis ut templa fabricarentur et idola fierent, quid a uestro populo diabolus potuit amplius facere? nihil aliud, nisi ut de deo taceretur, dum per errorem homines de solo diabolo loquebantur.