S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Isdem paene momentis uester furor in Africam reuertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis! uenistis rabidi, uenistis irati membra laniantes ecclesiae, subtiles in seductionibus, in caedibus inmanes, filios pacis ad bella prouocantes. de sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu uenientes basilicas inuasistis; multi ex numero uestro per loca plurima, quae sub nominibus dicere longum est, cruentas operati sunt caedes et tam atroces, ut de talibus factis ab illius temporis iudicibus relatio mitteretur. sed interuenit et occurrit iudicium dei, ut ille, qui uos iamdudum redire iusserat, imperator profanus et sacrilegus moreretur, qui persecutionem uobis prouocantibus iam miserat aut mittere disponebat.

Operata est apud loca supra dicta in catholicos trucidatio, memoramini per loca singula, qui fuerint uestri discursus. nonne de numero uestro fuerunt Felix Zabensis et Ianuarius Flumenpiscensis et ceteri, qui tota celeritate concurrerunt ad castellum Lemellefense? ubi cum contra [*](1 rogastis (s fin. adscr. m. 2) G irae B, ira B, ire nos G (fortasse legendmn redire cfr. I. 16) quos] quo v 2 disturb.] his turbandam v faror (e mprascr.) ... aentaras P erubescite? P 3 eadem uoceip P libestas B, libertatus (corr. m. 2) G 4 idolorum] dolorum G 6 hisdem P b reuertetur P, reuestitur B 8 rapidi P, rapidi G menbre B per 9 filius P 12 loo< P sub nom.] Cochl. scr. suis nom. 14 ab om. BBv illius] eiusdem PG redatio (corr. i. mg. m. 2) G U 16 redisse G sacrilegos (corr. m. 1) R, sacrilegos B 17 persecutiones v 20 quid RBv 21 fuerunt Uictor Zabeusis P Felix diabensis RBvb et ante Ian. om. G 22 flumen piscensfs B, flumen Pistensis v, flamen Pistensis b celeritate-cmn contra om. B cucurrerant PGb, incurrerunt v 23 Lemellefl (sic) P, Lemellensi B, Lemellesi G, Lemellefense scripsi (cfr. indic.) cum om. G ) [*]( 4* )

52
inportunitatem suam uiderent basilicam clausam, praesentes iusserunt comites suos, ut ascenderent culmina, nudarent tecta, iactarent tegulas imperia eorum sine mora conpleta sunt; et cum altare defenderent diaconi catholioi, tegulis plurimi cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus, filius Ianuarii, et Donatus, filius Nini, urgentibus et praesentibus coepiscopis uestris supra memoratis, ut sine dubio de uobis dictum sit: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. de qua re Primosus episcopus catholicus loci supra memorati in concilio uestro apud Thenestinam ciuitatem questus est et querelas eius dissimulanter audistis. ecce a uobis factum est, quod dixisti: ecclesiam non esse, quae cruentis morsibus pascitur\' et aliud sunt milites missi, aliud episcopi ordinati\'. quod contra nos inuidiose loquimini, ab aliis factum est, non a nobis; quod dicitis non debuisse fieri, uos fecistis. commemorasti et beatissimum apostolum Paulum dixisse sine ruga et sine sorde ecclesiam esse debere. episcopis uestris iubentibus et praesentibus supra altare catholici diaconi occisi sunt; similiter et apud Carpos. non tibi uidentur inexpiabiles sordes? in Mauritaniae ciuitatibus uobis intrantibus quassatio populi facta est, mortui sunt in uteris matrum, qui fuerant nascituri. non tibi uidetur ruga, quae non possit ullis satisfactionibus tendi aut explanari? quid tale a nobis admissum est? nos expectamus uindicem deum. et inuidiam facitis Macario, qui si aliquid aspere fecit pro unitate, leue esse uideri [*]( 7 Ps. 13, 3 16 cfr. Eph. 5, 27 ) [*]( 3 imperiora B complecta B 4 diacones P 6 uestris om. v 7 dictum sit in psalmo XIII (tercio decimo G) PG 9 calcathoUcus B 10 Teuestinam P, theuestinam RBvb, thebestinam G, 11 dissimulantur B •4 . ex uobis P 12 eclesiam non est J? 15 non debere B 16 et beatum Paulum G 17 sordibus debere ecclesiam esse G 18 super G diacones P 19 non diuidentur RB, nonne uidentur v 20 nobis instantibus PGb 21 inuteres (sic) B 22 uide B 23 extendi P aut] uel PG talia (seiunct. m. 2) G 24 Machario P, incaris v (corr. Cochl.) 25 quid si RB, quod v aspere aliquid d esse om. P )
53
poterit, dum uos pro dissensione tanta mala, acerba, cruenta et hostilia feceritis. quid commemorem Tipasam Caesariensis Mauritaniae ciuitatem, ad quam de Numidia Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, duae faculae incensae liuoribus, cucurrerunt quietorum et in pace positorum animos perturbantes ? nonnullorum officialium et fauore et furore iuuante et Athenio praeside praesente cum signis catholica frequentia exturbata et cruentata de sedibus suis expulsa est: lacerati sunt uiri, tractae sunt matronae, infantes necati sunt, abacti sunt partus. ecce uestra ecclesia episcopis ducibus cruentis morsibus pasta est. post hoc etiam illud addidisti: \'quantum uult consumat edacitas uulturum, tamen maior est numerus columbarum\'. ubi est, quod uulgo dicitur, memoriam custodem habere esse mendacis? oblitus es, quia paulo ante dixisti ecclesiam unam columbam Christi in canticis canticorum dictam. si una est apud uos ecclesia, una est columba; si una est columba, quid est, quod dicere uoluisti: numerus maior est columbarum ?\'