Dicas cupio, prudentissime imperator, in quibus debemus effici coimitatores apostoli, doce apostata, si homicida fuit apostolus, si blasphemus, si euangelicae fidei destructor, si sacrilegus; haec etenim omnia et antequam credidisset in unicum dei filium fecisse se profitetur. tu uero qui haec facis hodie quae ille ante agnitionem unici dei filii faciebat, qua de re ausus fuisti iubere nobis domini sacerdotibus, ut innocentem condemnaremus, ut haeresim tuam suscipientes apostolicam fidem despueremus? tu qua de re haec fieri praecepisti quae contra formam apostoli sunt [*]( 5 Eph. 5, 15-17 17 Phil. 8, 17-19 ) [*]( 11 sin (s sin Ha?) scripsi, sinus V, sin minus c; sin minus ulla coni. Latmius 80 condempnaremas )
200
prolata, nisi quia sis ex inimicis crucis Christi, ex illis qui iam tunc designati fueratis ore sancti apostoli? tene ac tuos audiremus, quorum finem dicit apostolus esse interitum? ut illos tuos satellites qui derelinquentes formam traditam disciplinae et regulam fidei per apostolos tibi semet turpis lucri gratia tradiderint, illos qui plus mensae tuae copias fecerunt quam ea quae promittit suis dominus, illos qui tui esse conuiuae delegerint quam patriarcharum prophetarum apostolorum uel martyrum, ad quos dicitur rectissime: uester deus uenter est. examinate, dicit apostolus, bonum continete, ab omni specie mala continete uos; et quia uiderimus maledictam operam uestram Arrianorum et uitauerimus, odio laboramus. sed quam pulchrum est quamque iucundum a te odiri, amari uero a deo. reppulisti nos e re commissa nobis, arbitratus potuisse te quod deus aedificauit destruere. unicuique autem nostrum, ait Ephesiis scribens, data est gratia secundum mensuram dignationis Christi, propter quod dicit; ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit in inferiora terrae? et qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitione dei in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus paruuli fluctuantes et circumferamur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. ueritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per iuncturam subministrationis in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
[*]( 9 I Thess. 5, 21. 22 15 Eph. 4, 7-16 ) [*]( .6 pluris exspectes 10 ezaminate] omnia ex gr. add. Latimut 18 iocundum 16 dignationis] donationis Latinius ) 201
Cum haec ita esse legis, cur fuisti ausus tollere pastores quos gregi suo deus uoluerit praeessej? cur? nisi ut tecum omni uento doctrinae possent dei circumferri supra dominicum gregem pastores. ne fuissent ducti tamquam paruuli omni uento doctrinae accedentes ad fidem? ne uestra nequissimorum hominum astutia ad diaboli principis uestri remedia recederent ab apostolica euangelicaque fide? tulisti episcopos e plebibus quibus praesumus diuina dignatione, ad hoc utique ut doceres doctrinam non apostolicam sed haereticam. uae tibi misero, per quem haec gerit satanas. inueneras homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quonam modo posses dei oues patri tuo defendere, qui tibi, ut in his demoreris malis, iam illis iaculis quibus Euae et Adae mentes sauciauit cor tuum iaculauit, ad hoc uidelicet, ut in hac temet prauitate constitueret. inueneras, inquam, homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quonam modo posses dominicum depopulare gregem, dicens: peccauit Athanasius, et idcirco qui illum mecum interemerit erit episcopus; qui insuper habendum censuerit non erit; et qui damnabant Athanasium iungebantur pseudoepiscopis dogmatis tuae Arrianae. si qui tuam metuentes iram hoc egissent, triplex per te homicidam atque sacrilegum incurrebant crimen, siue quod innocentem damnarent siue quod catholici haereticis communicarent et in gregem dei uos lupos intrare sinerent, cum dicat apostolus, idcirco datos pastores, ut omnis daemonum doctrina, quae per uos haereticos et omnes aduersarios ecclesiae profertur, fuisset exclusa atque in ueritate currentes dei serui eo usque mansissent inmobiles, donec ad summam uenirent perfectionem; et tu tenebra auferre dignatus es pastores iudicio constitutos dei, quo possis tu lupus conuertere cunctos in diaboli amatoris tui praedam. ut iam, inquit, non simus paruuli fluctu- [*](31 Eph. 4, 14. 15 ) [*]( 3 tecum scripsi, te cum V nenta circumferri scripsi, circumferre Y 4 pastores, ne — doctrinae? Accedentes - fide, tulisti uulgo distmg. 7 reciderent fort. 12 deferre coni. GaZlandius, sed cfl Tertull. de uel. uirg. c. 6 15 contitneret 20 tni Arriani exspectesr sed cf. p. 148, 20 23 catholicae )
202
ardes et circumferamur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. ueritatem autem facientes in caritate crescamus in ille per omnia, qui est caput Christus. quomodo possemus crescere in illo, si te secuti tenebram fuissemus, cum sis negans illum uerum deum esse, cum dicas illum non natum de substantia patris, sed astruas factum ex nihilo? quomodo potueramus crescere in illo qui non ambulaturi eramus in ueritate, ex quo te fuissemus apostatam secuti? deinde cum dicat: ueritatem facientes crescamus in caritate, et sit manifestum criminibus falsis petitum dei sacerdotem per te ac tuos Athanasium, si ea quae imperas fecissemus, quomodo aut in ueritate aut in caritate currere conspecti fuissemus qui et caritatem extinxissemus quam tenemus cum coepiscopo nostro Athanasio ? et quia falso temperassemus crimini, et ipsi tibi fallaci in innocentis necem iuncti tecum mereremur diuina indignatione percuti. sic ergo. Constanti, aedificatur domus dei per fallaciam, per sanguinis innocentium fusionem, per praedicationem blasphemam? uae tibi qui ad hoc sis uiuens, ut haec cuncta mala per te gerat diabolus.
Tu mihi dicis: puni innocentem, derelinque fidem catholicam atque suscipe uenena haeresis meae, et est apostolus dicens : hoc itaque dico et testificor in domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in uanitate mentis suae, obscurati in intellectu, alienati a uita dei, per igno- rantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorumcui oboediam uestrum P tibine an apostolo? tibine apostatae sacrilego an illi qui iam fudisse sanguinem propter unicum dei inueniatur filium? quem uestrum sequar? tene templum daemonum an illum dei templum? te qui operibus tuis aut Iudaeum aut ethnicum esse declaras an illum qui iam consecutus sit per hanc quam execraris fidem regna caelestia? [*]( 9 Eph. 4, 15 23 ib. 4, 17. 18 ) [*]( 7 poteramafl coni. Latmim 18 extincxisemus 25 in 011. v 28 sacrilegio 32 regni m. 1 )
203
si enim non tu operibus tuis gentilem te esse manifestas, poteris defendere, quod enim non digne haec te contra proferantur. primo quia sis negans dei filium, gentilis aut Iudaeus nobis es; deinde cum proscribis deportas torques falsis criminibus innocentes oneras interficis, non inueniri poteris Christianus qui per uiam suam dei esse homo cognoscatur, sed utique unus de illis, de quibus per apostolum dicit dei spiritus, quod enim sint in uanitate mentis suae, insensati, alienati a uita dei per caecitatem cordis ipsorum. quando ergo haec caecati gerere corde uoce apostoli manifestentur quae tu geris, qua fronte audes sanis corde ac mente dicere: errastis, fallax ueracibus: mendaces estis? apostolus, sicut est ueritas, dicit, in Iesu, deponentes secundum pristinam conuersationem ueterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concup iscentiam erroris. renouamini autem spiritu sensus uestri et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitiam et sanctitatem et ueritatem. deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum. ubi haec praetermisisti monita salutaria quae nos custodire hortatur apostolus? quomodo etenim deposuisse ueterem hominem et nouum hominem eum, qui secundum deum sit, induisse reperiri potueramus? quomodo manentes in iustitia et sanctitate et ueritate conspecti fuissemus qui iniusta tecum gerentes eum nonum hominem, qui sit creatus secundum deum, extinxissemus et illum ueterem, qui corrumpitur secundum erroris concupiscentiam, ut ante corrumpebatur quam deum nosse coepisset, iterum portare coepissemus? ista etenim cuncta faciunt quae tu facis non dei domestici, sed satellites antichristi: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad pro. ximum suum, quia sumus inuicem membra. si fuisses de ecclesiae dei membris, mihi crede quod numquam mendacium pertulisses ad ecclesiam; (ni)si quia sis illius homo, qui
[*]( 8 Eph. 4, 18 12 ib. 4, 91-25. ) [*]( 11 erra*stis 18 praetermisissemus ut a qaomodo etenim enuntiatum principale incipiat Gallandius 21 repperiri 24 utincdasemus 82 nisi scripsi, si V, sed coni. Latinius ) 204
deceperit Adam per fallaciam et Euam, idcirco pertulisti mendacium, ut nos sic circumscriberes, quomodo circumscripserit diabolus primoplastos homines; tu dixisti: damnate Athanasium, quia grauiter deliquit, alioquin in reatu eritis maximo apud deum. suscipite Arrii fidem, et uiuetis in aeternum.
Accipe quae etiam amantissimus tibi circa Adam et Euam egerit, et inuenies haec te nunc gerere circa nos quae et ille tunc gesserit circa illos. et erant, inquit in Genesi Moyses, ambo nudi tunc Adam et mulier eius, et non confundebantur; serpens autem erat sapientior omnibus bestiarum quae erant, et infra: et dixit serpens mulieri: quid quia dixit dominus deus ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso, dixit deus, non manducabitis ex eo, sed nec tangetis eum, ne moriamini. dicimus tibi loco serpentis persuadenti nobis, ut <in)auditum damnemus, ut innocentem iugulemus: praecepit dominus innocentem et iustum non interficiendum. et dixit serpens mulieri: non moriemini. sciebat enim deus quia quacumque die manducaueritis ex eo, aperientur oculi uestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. dicentem itaque istum serpentem per te ad nos: magis eritis iusti, si fuderitis sanguinem iustum, magis eritis beati, si apostolicam euangelicamque anathematisantes fidem Arrianam susceperitis perfidiam *** calcatur propitio deo in te quidem iam a nobis fallaciam ipsius scientibus. sed tibi nos dolere est testis deus, propterea quod per te semet constituerit ad nos circumscribendos; constat etenim tunc per semet ipsum adgressum Adam et Euam. deprecor te ne haec grauiter accipias quae salutis tuae causa proferantur. dolere etenim te arbitror quod dixerim [*]( 8 Gen. 2, 25 11 ib. 8, 1-8 18 ib. 8, 4. 5 ) [*]( 6 accipite v 8 inquid 10 omnium fort. bestiis coni. Tilius 12 paradyso 14 paradyso V, paradisi v 17 auditum damnaemos 22 magis — iwtmn bis exhibet 24 anatimstizantes 25 post perfidiam uerbum quale respmmnB intercidisse uidetur 26 delere c, dolore V )
205
per te nos adgressum serpentem et quod te multis in locis inter eos posuerim qui fuerint dicti serpentes. considera operam tuam et illorum et, si non unum uos esse cognoueris corpus, dicito me non iuste haec dicere. tuos magistros in perfidia Iudaeos audis certe in sacris euangeliis serpentes saepe dictos a domino: serpentes generamina uiperarum. unde hoc nomine uocari meruerunt? certe propter nequam opus illorum, certe propter incredulitatem suam. inde et Iohannes baptista, progenies uiperarum, dicit ad eos, quis monstrauit uobis fugere ab ira uentura ? facite ergo dignos fructus paenitentiae. ut ex illis ergo, qui in unicum crediderunt filium dei, qui uias correxerunt suas, meruerint filii effici lucis, alii uero serpentes dicuntur, ita et tu, nisi fructus feceris dignos paenitentiae, nisi tuas uias correxeris, filius uiperae atque serpentis diceris. quis etenim dei seruorum non te homicidam atque blasphemum esse cernens non eo uocet nomine quo uocentur Iudaei? quis te e deum timentibus dubitabit quod es pronuntiare, quando uideat scribas, Pharisaeos et principes Iudaeorum idcirco serpentes dici, quia et prophetarum fuderunt sanguinem et unicum negauerint . dei filium?