De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Cum haec ita se habeant, superest ut factorum tuorum geras paenitentiam, aduertens deum suae clementiae misericordiam omnibus a uiis recedentibus malis praestitisse, habens formam Nineuitarum, quos si fueris imitatus, ita opem misericordiae consequaris necesse est. quos circa accipe quae fuerint gesta uel ipsi praedicatione Ionae territi quae fecerint. praeceptum est, inquit sacra scriptura, ceto, et reiecit Ionam super terram, et factum est uerbum domini ad Ionam iterum dicens: surge et uade in Nineue ciuitatem magnam et praedica in ea secundum praedicationem priorem quam ego locutus sum ad te. et surrexit Ionas et abiit in Nineue secundum [*]( 6 Matth. 23, 33 9 ib. 3, 7. 8 27 Ion. 2, 11 — 4, 2 ) [*]( 9 monstrabit 10 fractos 15 non suspectum habet Latinius 17 e om. v, esse Latinius quod es coni. Coleti, quo ea Vv, quod potes Lugdunenses 24 niniuitarum et l. 29 et 31 ninioe 25 quocirca v 27 regecit . )

206
quae locutus est dominus ei. erat autem Nineue ciuitas magna adeo sicut iter tridui. et coepit Ionas introire in ciuitatem sicut iter diei unius, et praedicauit et dixit: adhuc triduo, et Nineue subuertetur. et crediderunt uiri Nineuitae deo et praedicauerunt ieiunium et uestierunt se cilicia a maximo usque ad minimum eorum. et peruenit uerbum usque ad regem Nineue, et surrexit de sede sua et abstulit a se stolam suam et circumdedit se cilicium et sedit super cinerem. et praedicatum est a rege Nineue et a magistratibus illius, dicens: homines et pecudes et boues et oues nihil gustent, sed nec uescantur et aquam non bibant. et circumdederunt se cilicia homines et proclamauerunt homines et pecudes apud deum instanter, et reuersi sunt unusquisque a uia sua mala et ab iniquitate manuum suarum, dicentes: quis scibit si paenitebitur deus et auertet ab ira furoris sui et non peribimus ? et uidit deus operam illorum, quia reuersi sunt unusquisque a uia sua mala. et paenituit deum de malignitate, qua locutus est facere eis, et non fecit. et contristatus est Ionas tristitia magna et confundebatur, et orauit apud deum dicens:o domine, nonne haec sunt uerba mea, cum adhuc essem in terra! ideo praeoccupaueram fugere in Tharsis, quoniam sciui quia tu miserator et beniuolus patiens et misericors et paenitens in malignitatibus, et infra: et dixit deus ad Ionam: si ualde contristatus es tu super oucurbitam, ualde contristatus sum usque ad mortem. et dixit dominus: tu pepercisti cucurbitae, in qua non laborasti, neque nutristi eam, quae sub nocte nata est et per noctem perit. ego autem non parcam in Nineue ciuitatem magnam, in qua habitant plus quam centum uiginti millia hominum qui non sciueruant dexteram aut sinistram? et tuam, Constanti, operam malignam si reiecisse te niderit deus, si [*]( 28 Ion. 4, 9-11 ) [*]( I a Ique 2 add 3 unus 4 niniuite 5 oilicio v minimom 9 ninaeue 11 homines et pecudes et prodamauerunt homines apud coni CoZetix 17 quam Sabatier 25 et dixit: ualde Latimus )
207
uias suas perditas correctas perspexerit et te in omnibus reformatum esse uiderit, mihi crede quia in ingenti felicitate esse inter dei famulos incipies.

Habes praeterea beatissimi Pauli apostoli exemplum, ne forte ut ille geras haec per ignorantiam, quod enim, mox ut te conuerteris ad unicum dei filium confitendum, ueniam tuorum facinorum ut illi ita tibi sit tributurus. ipsum sequere, ipsius adprehende uiam, ipsum Philippensibus loquentem audi et quisnam fuerit ante agnitionem et quantam beatitudinem post agnitionem consequi meruerit. si quis autem putat se fiduciam habere in carne, ego magis circumcisione octaua die de genere Israel, tribu Beniamin, Hebraeus ex; Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum selum persequens ecclesiam, secundum iustitiam quae in lege est conuersatus, cum essem sine querella. quae mihi fuerunt lucra haec existimaui propter Christum detrimenta. uerumtamen . omnia arbitror detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia detrimentum passus sum et arbitror stercora, ut Christum lucrificiam et inueniar in illo, non habens meam iustitiam quas est ex lege, sed illam quae per fidem Iesu Christi, quae ex deo est iustitia in fide, ad agnoscendum illum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius, cooneratus morte ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem eius quae est a mortuis. sicut et iam dictum est, istum imitare, istum sequere, ut, quia . et ille fuerat quod tu nunc, hoc est persecutor ecclesiae, negator unici filii dei, inueniaris sic ad consequenda regna caelestia fuisse conuersus, a perfidia ad fidem suscipiendam catholicam, sic te transitum fecisse de morte ad uitam. illum etenim per ignorantiam dei fuisse persecutum ecclesiam adhuc accipe etiam Timotheo aperiente de semet ipso: scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens [*]( 10 Phil. S, 4—11 81 I Tim. 1, 8—14 ) [*]( 7 illa m. 1 15 quaerella 18 detrimenta v 19 lucrifaciam υ 23 conformatus morti Latinius 25 imitari )

208
hoc quia iusto lex non est posita; iniustis autem et inoboe. dientibus et impiis et peccatoribus et scelestis et profanis, patricidis et matricidis, homicidis, inpudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei quod creditum est mihi. et gratias ago ei qui confortauit me Christo Iesn domino, quod fiddem me aestimauit, ponens in ministerium qui prius fueram biasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam sum consecutus, quod ignorans feci in incredulitate.. superabundauit autem gratia domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Iesu. ita et tu ex persecutore, ex iniurioso et blasphemo beatus et uere deo carissimus effici poteris, si ut Paulus beatus uerum dei filium esse Iesum Christum credideris, si semper illum cum patre regnasse ac regnaturum, hoc est sine initio et sine fine confessus fueris, si unam aeternitatem habere patrem et filium et spiritum sanctum clamantibus sacris scripturis non restiteris, si denique unam habere deitatem patrem ac filium et spiritum sanctum credideris; crede mihi quod futurus sis in choro patriarcharum prophetarum apostolorum ac martyrum, alioquin tibi inputaturus, cum te torqueri cum diabolo et omnibus satellitibus eius uidere coeperis, cur has tam salubres admoni(ti)ones nostras despexeris. [*]( 2 parricidis v 4 quit 28 ceperis admoniones db ATHANASIO LIB EXPLICIT)