De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Sed quomodo istud facere potueramus quod tu fieri . cogebas contra iustitiam, qui meminissemus scriptum: nolite iudicare secundum personam,. sed iustum iudicium iudicate? damnate inauditum quo dixisti tempore, cur non memoratus es dixisse Nicodemum: numquid lex nostra iudicat de homine, nisi audiat ab ipso et cognoscat quid fecerit? cur noluisti audiri quem reum mortis dixisti, nisi quia falsa detulisses? dicit dominus ad Iudaeos: qui loquitur mendacium de suo loquitur, quoniam mendax est et pater eius. et tu, cum mendax esse clarueris, aestimas non te esse filium mendacis et audes filius mendacis resistere, ueracibus fallax, domini sacerdotibus sacrilegus? tu audes, quem aduertamus esse latronem atque furem illum quem praeostenderit dominus dicens: amen, amen dico uobis, qui non intrat per ianuam in ouile ouium, sed qui ascendit per aliam partem, ille fur est et latro. porrexisti quidem manus ad Christi oues antichristo uindicandas; sed ut es agnitus fur atque latro, es uitatus atque reiectus. cur te uel consacrilegum tuum Georgium non sunt secutae oues dei? cur illum, quem esse Alexandrinorum fortissime es dolens episcopum, secuntur? nisi quia illum quidem instituerit illis episcopum deus, te uero atque Georgium ad mactandas ut latrones et fures inmiserit diabolus. qui intrat per ianuam, inquit, pastor est ouium; huic ostiarius aperit, et oues audiunt uocem eius et suas oues uocat nominatim et educit illas; et cum suas omnes eiecerit, ad illias uadit, et oues eum secuntur, quia nouerunt uocem eius; alterum non secuntur, sed fugiunt [*]( 7 Ioh. 7, 24 10 ib. 7, 51 13 ib. 8, 44 18 ib. 10, 1 27 ib. 10, 2—5 ) [*]( 1 templum v Caesare scripsi, Caesarem Vx 16 fallax domini sacerdotibus? sacrilegas tu uulgo distinguitur 29 educet 30 ad] ante Latmim ) [*]( xnn. ) [*]( IS )

194
ab illo, quia nesciunt eius uocem.quia igitur tu non intraveris per ianuam in ecclesiam, latro esse conspiceris atque fur; non enim nosti dei filium, ut dicas te intrasse per ianuam, siquidem ille eos diceret et fures et latrones, quia et tunc non fuerunt in eius clementiam diuinam credentes nec deinceps essent credituri et aliter fuissent erudire oues illius temptaturi. igitur cum tu hinc doctrinam spargens insanam sis, quod enim non in eum credideris, utique esse latro ille atque fur, qui iam tunc praeostendebaris, ex blasphemiis tuis manifestissime conprobaris. quod ita esse probat sequentia pronuntiationis: ait ad illos Iesus: amen, amen dico uobis, ego sum iam ouium. omnes quicumque uenerunt ante me et fures sunt d latrones, sed non audierunt illos oues. ego sum ianua; si quis per me intrauerit, saluus erit et intrabit et pascua inueniet; fur non uenit, nisi ut furedur. o tu itaque fur, qui ad hoc intrasse dei inueniaris ouile, ut uidelicet fuisses furatus et in terficeres, qua adhuc uoce poteris dioere: debet non esse episcopus Athanasius Alexandrinorum, sed Georgius, quando uideas te et Georgium uel cunctos consacrilegos uestros non esse aliud nisi fares ac latrones? suos deus seruos pastores esse uoluit supra gregem, ut te ac tuos cognoscentes latrones esse ac fures pellerent.

Sed tu idcirco te ac tuos pulais nobis dei ordinatis dominico praeesse gregi dominico censuisti, quo possis libere dei grassari gregem. cum sis talis, mirari non poterimus quia dixeris puniendum absentem dei cultorem. neque enim retinere potueras dixisse dominum: si diligitis me, mandata mea seruate. et ego rogabo patrem, et alium aduoceartoum dabit uote, ut nobiscum sit in aeternum spiritus ueritatis quem mundus non potest accipere, quoniam non uidet illum nec agnoscit, [*]( 11 Ioh. 10, 7—10 27 ib. 14, 15—17I ) [*]( 6 herudire 7 hanc coni. TIIi- 9 preostendebaJllñs blasphemiis coni. Tilius, blasphemis V 10 comprobarea v probant coni. Tilius nisi sequentia pro substantiuo habeatur 12 qaecamqw 13 ouos 16 ouilem 17 quia 20 aliut )

195
uos agnoscitis eum, quoniam uobiscum manet et in uobis est, sed dic oro te quomodo possit in nobis habitare spiritus sanctus paraclitus, si tuam uel patris tui fecissemus uoluntatem? infra etiam, qui audit, inquit, praecepta mea et custodit iUa, ille est qui me audit. qui autem me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam illum et ostendam illi me ipsum. ait illi ludas non Scarioth: domine quid factum est, quod manifestas te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: si quis me diligit, sermonem meum custodiet et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et apud eum manebimus. qui non me diligit sermones meos non custodit. ex his domini pronuntiationibus quam inimicus noster extiteris potest conici: qui audit mandata mea et custodit illa, ille est qui me diligit. quomodo dilexisse nos eum monstrabamus, si ut tu mandata eius calcaremus? calcans es etenim dominica mandata, cum quae ille seruari sanxerit tu non tantum non esse seruanda mandes, sed et ipsum negari praecipias. aut quomodo me pater ipsius, propterea quod seruauerim mandata filii eius, amare poterit, si damnem innocentem? dicit filius dei: si quis me diligit,. sermonem meum custodiet, et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et apud eum manebimus; et tu dicis, esca ignis, apostata: damnate innocentem. quo genere dei diligere inuenti fuissemus filium , si contra mandata ipsius iugularemus uirum in?tum? quomodo fieri poterat, ut diligeret nos pater et uenirent pater et filius et mansitare dignati fuissent in nobis, si rescindentes domini mandata tua sacrilegi praecepta custodiremus? conspice, Constanti, inuidus ille amator tuae uoluntatis diabolus a quali \'nos gloria per te clientem suum pellere temptauerit, nisi nobis domini subueniret pietas, ut te iam non hominem, quem deus fecit ad imaginem et similitudinem suam, sed caenum esse omnium cloacarum [*](4 Ioh. 14, 21—24 13 ib. 14, 21 19 ib. 14, 23 ) [*]( to 10 aput 11 cqsdit 14 monstrabaimir fort. 15 cum quae scripsi, cumque Y 16 sancxerit 18 quot 21 aput ema V, n illum v 30 xte V, te (om. ut) v ) [*]( 13* )
196
considerantes, calcaremus tuas sacrilegas iussiones. quis etenim nolit nisi uobis Arrianis infelicior a dei unico filio diligi? quis est qui nolit amari ab eius patre? quis qui patris et unici eius filii templum esse recuset P quae utique consequi non potest qui sicut tu et homicida fuerit et sacrilegus; consequi sane tu etiam poteris, si conuersus uere paenitearis. dicit adhuc dominus: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. maiorem hanc caritatem nemo habet, ut animam suam ponat pro amicis suis. uos amici mei estis, si feceritis quod praecipio uobis. iam non dico uos seruos, sed amicos, et iterum: non uos me elegistis, sed ego uos elegi et posui uos, ut eatis et fructificetis et fructus uester maneat d quodcumque a patre meo petieritis in nomine meo det uobis,

Quomodo poterimus esse amici unici filii dei, si contra interdictum illius pietatis damnauerimus absentem, interfecerimus innocentem? quomodo fructus noster augmenta crementorum facere poterit? quomodo quicquid petierimus in nomine eius accipiemus a patre, si, ut tu cogebas, non solum cultorem eius puniremus, sed et ipsum negaremus? Tito uiro deo dicato scripsisse beatum apostolum non inueneras de episcopi inreprehensibili officio, quod sit dignum praebere deo, ut homicidas nos effici cuperes? huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas et constituas per ciuitates presbyterium, sicut ego tibi disposui, si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusationem luxuriae aut non subiectum; oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dispensatorem dei, non proteruum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum, sed hospitalem, beniynum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem id quod secundum doctrinam est fidem uerbi, ut potens sit exhortari in doctrina et contradicemtes [*]( .7 Ioh. 15, 12-15 11 ib. 15, 16 22 Tit. 1, 5—11 ) [*]( . 6 poenitueris v 8 hanc caritate coni. Coteleritts in not. ad Apophthegm. patrum p. 621 21 praeberi fort. 24 praesbyterium V, presbyteros ex gr. LatiniuB 26 loxoriae )

197
reuincere. sunt enim multi etiam non subditi, uaniloqui et deceptores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui uniuersas domos euertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia. cum igitur talem uoluerit episcopum fieri, qui hanc tenentem uiueret uiam iustitiae, qua tu auctoritate ad excludenda mandata beati apostoli noua praecepta dare dignatus es? ea uidelicet quae ex diaboli esse noscantur orta uoluntate. apostolus me non iracundum, non percussorem uult fieri, et tu me homicidam uis effici. quibus ex rebus potest colligi spiritum sanctum locutum ore beati apostoli, spiritum uero nequam locutum ore uestro Arrianorum. conspicis interea mandasse apostolum, ut uos ueritati resistentes indentemini episcopi interuentu, ut per sanam doctrinam uestra punita esset blasphemia. non ad hoc beati apostoli protuli dictum oportere episcopum sine crimine esse, ut me peccatorem negarem, cum et meam norim conscientiam dicere audiam Iob illum iustum: quis enim mundus a sordibus? nemo, etiam si unius diei sit uita eius in terra, Iohannem etiam beatum aduertam dicere: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. non ergo idcirco apostoli praeceptum protuli, ut qui meminerim me peccatorem praedicarem esse sine sordibus, sed ut tu quam sit malum quod praeceperis fieri posses aduertere. iuuenes, inquit, similiter hortare, ut sobrii sint in omnibus, per omnia te ipsum formam praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate, in grauitate, in sermone sanum, inreprehensibilem, ut aduersarius reuereatur, nihil habens quod dicere malum de nobis.

Quomodo me formam bonorum operum aliis praebuissem, si sanguinem dei serui fudissem? quomodo doctrinam integram quam tradiderunt apostoli praedicantem me dei [*]( 17 Iob 14, 4. 5 19 I Ioh. 1, 8 24 Tit. 2, 6-8 ) [*]( 5 tenens exspectes 8 horta 13 indentemini idem uidetur signiifcare quod infringambrl; nihili est quod coniciunt indeptemini Oangius, s integerrimi TiltuB 18 UNUS 22 esse] me esse exspectes 27 quid v )

198
populos cognosceret, n haeresim tuam suscepissem, si denique uel in hypocrisi satellitis tuis pseudoepiscopis Arrianis communicarem ? quomodo possit sermo meus proferri sanus, inreprehensibilis. si euangelicam atque apostolicam deserens fidem tuam suscepissem blasphemiam? quomodo aduersarius reuereri potuerat? quomodo de me nihil possit dicere mali, cum, si tibi adquiescendum censuissem, et homicidam et sacrilegum me factum conprehendisset ? iterum cum moneret seruos dominis suis subditos esse debere, inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem in aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit pro nobis se ipsum ut liberaret nos ab omni iniquitate et mundet sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. cum in his nos ambulare praeceperit bonis operibus, quid tibi uisum est, ut innitaris ad homicidium faciendum ? quomodo etenim abnegantes inpietatem pie et iuste uiuentes conspici potueramus, si tecum fudissemus innocentis cruorem ? sed et cum dicat idcirco se pro peccatis nostris tradidisse dominum, ut nos eriperet ab operibus satanae et constitueret ad hoc, ut aemulatores essemus bonorum operum, si opus istud tuum et nos teeum perpetrati fuissemus, in qua essemus parte nisi in qua sit Cain? inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem ac desideria saecularia sobrie ei iuste et pie uiudmus in hoc saeculo. et Constantius ta imperator dignaris dicere, simus impii, scelerati, perditi, maligni, iniqui, iniusti. ubi hanc spem inueniam beatam quam me expectare oportere docet apostolus beatus, si non solum ipsius, qui omnem beatitudinem tribuere potens est, seruos interemero, sed et ipsum negauero? ta [*]( 9 Tit 2, 11-14 24 ib. 2, 11. 12 ) [*]( 2 epoehrai aatelHtibus coni. TUius 7 atqoleseendom 12 in] et Latinius 14 nnmdaret emi. Latinius 17 ianitares forh 18 instae 26 sobriae et iostae et piae 29 oportere om. v )
199
etenim utrumque facis, Constanti, quia et seruos eius persequeris atque interficis et ipsum deserens idolis te mancipandum censueris. cur ista geris, nisi quia tibi non inluxerit gratia dei saluatoris nostri? si enim inluxisset, meminisses apostoli dicentis praeceptorum: uidete itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus quia dies mali sunt. propterea nolite effici inprudentes, sed intellegentes quae sit uoluntas domini. si uoluntas est domini interficere innocentem, derelinquere fidem euangelicam, poterit non solum haec pars, sed et totum corpus epistolarum beati apostoli tuis patrocinium praebere praescriptionibus; sin fauet praescriptionibus tuis nulla pars sacrarum scripturarum, est luce clarius manifestum te sub tenebrarum degere potestate; unde et effectum sit, ut nihil de sacris scripturarum hauseris fontibus, quod te potuisset a tantis remouere periculis. si enim non te potestas tenebrarum sub sui redegisset ditione, profecto retineres quae Philippenses audiunt: coimitatores mei estote, fratres, et obseruate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.