Nec dubites etenim te uenturum ad exteriores tenebras, quandoquidem iam totus in tenebras sis conuersus. illi etenim, qui iustorum fuderunt sanguiuem prophetarum, qui unicum dei negauerunt filium, et tenebrae et filii diaboli uocantur. quia haec sis et ipse agens, utique et tenebrarum et diaboli filius eris perseueraturus, nisi tibi consulueris. quo- modo, dicis, consulere mihi potero? ut persequi nos desinas et fidem apostolicam suscipias; quae nisi feceris, ut es nunc. semper futurus inter illos ad quos dicitur: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethm et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem. haec oportuit facere et illa non omittere. duces caeci, liquantes culicem, camelum autem contraglutientes . si non tu haec digne audis cum illis, ubi est iustum iudicium quod procedit a te, qui iustum uirum, apostolicam cur sit praedicans fidem, nitaris interficere? ubi est iustam iudicium, qui eos sis omnibus uiribus imperii tui persequens. quos uideas neque damnare uelle inauditum neque fidem catholicam deserere, et eos sis diligens, quos cognoscas tecum et sanguinem innocentis fudisse et fidem euangelicam respuisse? quae est apud te et in te constituta misericordia, quae ut [*]( 7 Matth. 22, 12 18 ib. 28, 28-25 ) [*]( 3 nnbtiale ommutoit 8 nnbtaalem 17 quae scripsi, quod coni. Tilius, qui V 18 eris futurus coni. TUius at 19 hypo\' chritae anetum 20 indicium •I 22 et camelom ut infra 187, 17 Latinius contraglutientes V, transglatientes ut infra Latinius 23 dignae 30 aput )
187
exhibeatur lex praecepit sancta? nempe illa quae torquet proscribit deportat mittit in carcerem deducit ad exilia conlocat in metalla, illa quae fami siti uerberibus nuditate necat, ad ultimum illa quae gladio punit. haec est, Constanti, tua misericordia quae non ueniat ex lege dei, sed ex praesumptione diaboli. indicium et misericordiam et fidem, haec, inquit, uos oportuit facere et illa non omittere. ubi est fides tua? qui fidem quam tenuerunt Abraham Isaac et Iacob beatissimi et cuncti prophetae apostoli ac martyres damnaueras et illam statueris suscipiendam a cunctis dei cultoribus, quam contra hanc catholicam fidem diabolus per magistrum uestrum Arrium uomuerit. quibus ex rebus esse intellegeris unus ex illis qui dinoscantur audire: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et et anethum et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem. haec oportuit facere et illa non omittere. duces caeci, liquantes culicem et camelum traglutientes. aut negabis culicem te liquare et camelum transuorare, homo qui, cum stipem non solum rogatus sed et tribuens sis nonnumquam sponte, tamen, ut est saepe dictum, proscribas Christianos se confitentes, deportes, torqueas, postremo interficias; et idcirco esse te cum illis debes aduertere ad quos dicatur: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos aforis quidem paretis hominibus iusti, intus uero pleni estis hypocrisi et iniquitate. es ex illis interfectoribus ad quos dicitur: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ? ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in
[*]( 6 Matth. 23, 23 13 ib. 23, 23—25 22 ib. 23, 27. 28 27 ib. 23, 33—36 ) [*]( no 9 damnaueris coni. Tilius 12 muerit 14 menta et anetum « 16 hae 17 transglntientes v 18 stipe 20 deportes scripsi, deportis V, deportas v 28 hypochritae sepolchris 26 hypochrisi 30 persequimini v ) 188
ciuitatem, ut ueniat ad uos omnis sanguis iustorum, qui effm est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. amen uobis dico, uenient haec omnia super generationem istam.
Probaris actibus tuis ex illo genere te esse uipereo. inueniris etenim esse unus ex illis, ad quos haec quod perpetraturi essent dicebantur. aut si negas esse te ex illis qui audiunt ore domini: serpentes, generamina uiperarum, proba non te, sed Iudaeos destinasse militem ad Alexandriam, Iudae orum militem obsedisse fores dei domus, Iudaeorum militum ducem fuisse Syrianum. proba Iudaeos ingressos basilicam cam armis atque certum numerum interfecisse. si probare non pote quia constet te misisse ad dei inpugnandam religionem, rectis. sime dicimus te unum esse ex illis, ad quos dictum est: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis iudicium gehennae? non sine dubio fugies iudicium gehennae, sed ers semper illic ardens cum conserpentibus tuis, nisi tibi prospexeris. tunc, inquit, tradent uos in tribulationem et occident uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.et tunc scandalisabuntur multi et inuicem tradent et odio habe bunt inuicem. et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent multos. et quoniam abundabit iniquitas, perfrigescet caritas multorum. si non mens tua sacrilega scit me propter unicum dei filium pati persecutionem a te, poteris non esse de illo genere, non esse in illorum sententia ad quos dicitur: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et a illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in ciuitatem. quae cum tu sis gerens hodie, negare non audebis te de uiperae esse progenie. interemisti enim multis in locis [*]( 15 Matth. 23, 33 19 ib. 24, 9—13 26 ib. 28, 33 ) [*]( 6 illo coni. Coleti, alio V alio g. t. e. quam uipereo coni. Gallan- dius 8 dicebatur fort. 11 domos 15 at 17 gehenne fagea 21 hodio 23 habundabit 26 sentitia fort. 29 pereequimini v 30 hodie gerens v 81 uiperae esae progenie scripsi, uipere esse progeniem Vv )
189
plurimos Christianorum, alios detines uinctos in carceribus, in ergastulis. etiam hinc poteris uidere te unum esse ex illis, ad quos dicitur: serpentes, genimina uiperarum, et infra: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis, dum non eos dignaris execrari quos uideas per abundantem iniquitatem tuam recessisse ab apostolica fide illos quorum perfrixerit caritas, sed eos quos uideas permanere in eo statu fidei, in quo manentes beati prophetae apostoli atque martyres meruerunt aeternas dei consequi amicitias. non enim apud Alexandriam Achetam et Dydimam ex presbyteris execraris, qui noscantur ex Christianis facti Arriani, sed eos quos adhuc cognoscis stare nobiscum. aut si non ita est, cur nunc non execraris Dydimam et Achetam, quos antea execrabaris? nisi quia tunc a te fuissent execrabiles habiti, quia essent adhuc scilicet Christiani, nunc uero sint tibi carissimi, quia uidelicet esse coeperunt, ut tu es apostata, blasphemi. sed iam credimus te post tantas probationes tibi exhibitas te unum esse ex illis, ad quos dicitur: serpentes, genimina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ? daturum te operam quo possis curare uulnera tibi per diabolum inflicta tam grauia, quia et homicida sis et sacrilegus; a quibus criminibus si te nolueris liberari, sanguis tuus requiratur a te, nos coram deo mundi futuri a sanguine tuo, qui tibi omnibus ueritatem patefecerimus modis. a te non solum tuus, sed et eorum requiretur sanguis, quos aut ad haeresem perduxisti suscipiendam aut ad innocentem inlexisti iugulandum,
Sed si dixeris: arbitrabar illorum catholicam fuisse fidem quos dicitis Arrianos, si in fidei nutasti causa, si quod ii qui credere se dicant in creaturam ignorasti quod sint haeretici, hi qui dicant deum non habere uerum filium, numquid etiam hoc ignorasti quia non sit iustum gladio persequi [*]( 3 Matth. 23, 33 4 ib. 23, 34 ) [*]( 6 habundantem 10 aput alexandria machetam V, Alexandriam Machetam v; em. Latinvus praesbiteris V, diaconis coni. Gallandius 111 13 machetam V 19 gemina 20 te] et fort., sed cf. 192, 1. 2 22 liberare fort. 28 quot hii V; em. Lat. 80 numquit )
190
innocentem? numquid fugerat te dixisse dominum beato Petro: conuerte gladium tuum in loco suo. omnes enim qui accipiunt \' gladium gladio peri bunt ? quid interea, Constanti, acturus, qui tantam Christi dei unici filii seruorum interemeris multi-I tudinem? uides etenim eum quem in nos persequeris dicere quod omnes qui gladium accipiunt gladio sunt perituri, quid accepturus, qui nisi ueniam facinorum tuorum credens in eum quem negas fueris consecutus, toties merearis et quidem dei percuti gladio, quoties tu percusseris eius clementiae dicatos quis homo dei sacerdotibus inponendam dixisti necessitatem ad absentem percutiendum, ad inauditum puniendum, ad innocentis fundendum sanguinem? cur noluisti audiri Athanasium consacerdotem nostrum a nobis? cur sic more latronum occulte nos iugulare dei hominem uolueras? nisi quia sis ex illis, in quorum exprobrationem prolata sint haec: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in . caelis. sicut enim Moyses exaltauit serpentem in deserto, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum habeat uitam aeternam. sic enim deus mundum dilexit, ut filium suum unicum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed uitam aeternam habeat. non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. ideo qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit in eum iam iudicatus est, quia non credidit i/l nomine unici filii dei. hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum, et dilexerunt homines potius tenebras quam lucem; erant enim opera illorum mala. omnis qui praua agit odit lucem et non uenit in lucem, ut non arguantur opera eius. nam qui facit ueritatem uenit in lucem, ut manifestentur opera eius, quoniam in deo est factum. si seruum te unici cognosceres dei filii, numquam profecto eius maiestatem negares, numquam eius seruos nunc occulte nunc publice
[*](2 Matth. 26, 52 15 Ioh. 3, 13—21 ) [*]( 5 uideas Coleti nobis eXBpecteB; sed cf. 172, 12. 13 persequaeris 7 accepturos 8 negas scripsi, negans Vv, 10 qui coni. Latvnius; cf. 102, 17 duxiati fort. 28 et non u. i. lucem om. v arguatur 30 sunt facta exspectes ) 191
iugulari mandares; sed quia sis amator tenebrarum, quippe tenebra, quia sint opera tua mala, noluisti rem quam detuleras plenissime examinari per dei sacerdotes. cur noluisti? nisi quia timueris opus tuum publicari serpentinum. dum sumus in corpore, inquit apostolus, peregrinamur a domino; ex fide enim ambulamus non per speciem. audemus etiam bonam uoluntatem habentes magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum, et contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. nam omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque propria corporis, secundum quod gessit siue bonum siue, malum. et Constantius haereticus dicis: damnate Christiani Christianum. cur hoc dicis? nisi quia fundere sanguinem iustorum, derelinquere etiam deum et suscipere idololatriam hoc esse optimum censueris.
Sed iterum te obsecro piissime cognoscas imperator, cum sis et unici filii dei negator et in eum credentium persecutor, si non conpar illis inueniaris, quorum in Actibus apostolorum describitur nequitia: cum magna dissensio esset inter illos, timens tribunus ne raptus fuisset Paulus ab illis, iussit exercitum descendere et rapere eum in castris. sequenti autem nocte adsistens ei dominus ait: constans esto; sicut enim testificatus es de me in Hierusalem, sic oportet te etiam Romae testificari. facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et deuouerunt se dicentes neque manducare neque bibere, donec occiderent Paulum. erant autem fere quadraginta qui hanc coniurationem fecerant, qui et accesserunt ad principes sacerdotum et indicaucrunt dicentes: deuotionem uouimus nos nihil gustare in totum, donec occidamus Paulum; nunc ergo uos colligite concilium et notum facite tribuno, ut deducat eum ad uos quasi de eo diligentius quaesituros; nos uero priusquam adpropiet, parati sumus interficere eum. si non dei sacerdotem isto petisti genere Athanasium, si non aliud [*](4 II Cor. 5, 6—10 18 Act. 28, 10-15 ) [*](9 omnis 11 dicit 14 idolatriam obtimum 28 gastate m. 1 82 si scripsi,nisi Y (cf. 146, 25) aliut )
192
finxisti te agere et aliud perficere disposueras, potes te negare non eodem aduerso spiritu te quoque agi, quo sunt acti atque agantur Iudaei? nisi etenim illo fuisses excitatus spiritu contra nos deo seruientes, numquam sine dubio absentem damnari et quidem innocentem mandares. sed haec sic ego saepe repeto, tamquam etiam ipse, dum interdum uacas a furoris stimulis, non consideres omnibus te modis ita a iustitiae regula exorbitasse, ut nec in Actibus apostolorum uidere potueris petentibus Iudaeis ad Paulum necandum beatum hominem gentilem praesidem Festum minime coetui Iudaeorum commodasse adsensum, sed tam ipsos nec nonetPaulum positos in unum auditurum esse pollicitum. gentilis seruauit aequitatis ius, tu I uero destruxisti; aut aequitas est damnare inauditum, inter-I ficere absentem, audientiam uero negare iusto, ei homini cui omnis testis sit dei populus, quod enim false fuerit petitus a te ac tuis, Christianus a uobis Arrianis? ergo, ut dicere coeperam quae fuerint inter Iudaeos et Paulum beatum gesta a Festo, accipe: Festus autem cum uenisset in prouinciam praeses, ascendit Hierosolymam *#* insidias tendentes, ut eum interficerent in uia. Festus ergo respondit Paulum quidem. -eeruari in Caesarea, se autem maturius proficisci. itaque qui inter uos sunt descendant et, si quod est in uiro crimen, accusent eum. demoratus ergo inter eos non plus quam octo aut decem dies descendit Caesaream et altero die sedit pro tribunali et iussit citari Paulum; qui cum adductus esset circumsteterunt eum Iudaei qui a Hierosolymis descenderant, multa et grauia crimina obicientes quae probare non poterant, Paulo autem rationem reddente, quod neque in lege
[*](18 Act. 25, 1-8 ) [*]( 1 te V, ne (potesne) v, tu fort., sed cf. 189, 20 3 aguntur fort. 6 cum v 11 positos scripsi, posse V, esse coni. Tilius, esse uel fuisse GaUandius 15 falsae 17 ceperam 18 accipere 19 non- nulla hic intercidisse textus gr. docet 20 uiam 21 cesare. qui] potentes add. Latinius 22 descendat quot 24 diae. 27 probire 28 legem v ) 193
Iudaeorum, neque in templo neque in Caesare aliquid deliquerit. ethnicus aequitatis uiam inter beatum Paulum et cohomicidas tuos Iudaeos tenuit, et tu desideriis malarum meditationum tuarum parere cupiens aequitatem iustitiamque tollendam ex sensibus censueras nostris.