De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Haec conspice pauca de multis, et inuenies ad quas nos traxeris tenebras, tu homo tenebrarum. ex hoc intellegimus, dicit, quoniam amamus filios dei, quoniam deum amamus mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei ut man- data ipsius custodiamus; et tu me dignaris inpellere ad haec mandata dissipanda, alia contra ipsa quae per te instinctu diaboli prolata sunt instituere. quomodo inueniri potero deum amans qui eius mandatorum aduersarius per te factus inueniar?I quibus ex factis quis mihi esse uideris nisi unus ei illis zizaniis destinatis igni? de quibus dominus, sicut ergo, dicit, colliguntur sisania et igni conburuntur, sic erit in consummatione saeculi.. mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt ini- quitatem, et mittent eos in camino ignis; ibi erit fletus et stridor dentium, tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. conspicis quia, si te haeretico satis agente damnarem innocentem, tecum essem futurus in gehennam. neque enim possemus consequi dei regnum, in quo possemus fulgere tamquam sol, si aut homicidium fuissemus perpetrati aut apostolicam uiolaremus fidem. gaude adhuc te in his degere malis, noli cognoscere quae geras mala, et inuenies sine dubio te I esse inter malignos illos quos designat ad ignem uentoros dominus dicens: exient angeli et separabunt malos a iustorum* conuersatione, et mittent illos in caminum ignis; ibi erit . fletus et stridor dentium. dignaris pro nihilo habere persequi seruos unici filii dei, tu membrum diaboli, qui fueras arbitratus quod omnem posses perducere ad scandalum sanctam ecclesiam. sed conspice quae tibi atque omnibus consacrilegis tuis promittat deus: qui acceperit unum puerum talem in nomine meo me accipit; qui autem scandalisauerit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola [*]( 10 Matth. 18, 40—43 28 ib. 18, 49. 50 29 ib. 18, 5-8 ) [*]( 6 quae ipsa fort. 14 mittent v, mittunt Y caminum coni. TUius 19 Si autem v 20 gaude adhnc coni. Latimus, gaadeit hnc V, gaudeas hnc v 28 a] ad (d exp. m. rtc.) )

179
asinaria in collo eius et mergatur in profundum maris. uae autem huic mundo ab scandalis. necesse est enim uenire scandala, uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. quod si manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proice abs te, et infra: uidete ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim uobis, quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. igitur qui non solum sis spernens credentes in eius maiestatem diuinam, sed et es interficiens, quas erit merces repraesentaturus tibi iste quem negas, qui tibi expedire dixerit, si molam asinariam suspenderes collo tuo et in profundum maris fuisses praecipitatus, quam unum ex credentibus in eum perduxisses ad scandalum, quam unum contempsisses ex illis qui sint regnum possessuri caelorum? quae erit repraesentaturus tibi qui ea de causa eius sanctae ecclesiae ex membris scindi merueris, quia sis per quem scandala diabolus inmiserit nostris diebus in dei populum? qui licet concitaris scandala, tamen deceperis eos tantum qui te nesciuerint iam sic aruisse, ut riuus praecisus a fonte, ut fractus ramus ex arbore; ceterum qui te extra ecclesiam cognoscimus positum, qui hostem unici filii dei cernimus, scientes te mortuum conatus tuos deo iuuante subter pedes nostros esse conspicimus. scimus etenim mortuum uiuis dominari non posse. sed quid dicis uiuere te in Christo P unde probare es potens, cum eum sis negans? uiuere etenim non possunt nisi qui illum fateantur uerum deum esse, uerum dei filium. unde es uiuens, cum nos idcirco persequaris, quia eius esse nos fateamur seruos?

Aut numquid ob aliam nos persequeris causam? numquid fortassis inuenisti nos in te deliquisse et idcirco in nos tam infestus es? nos in te peccasse nosmet non retinemus. quomodo etenim in te peccasse nos probari poterit, cum te de morte uenire ad uitam urgeamus? et tamen si sentis nos in te deliquisse, [*]( 5 Matth. 18, 10 18 cf. Cypr. de cath. eccl. un. p. 214, 8 (Ha.) ) [*]( 8 ue 8 si (\' m. rec.) 10 quid (d exp. m. rec.) 14 refUsen- t* aturus 17 qui scripsi, quia Vv 22 conatos m. 1 28 quod sci fort. 25 poNunt 82 urgeamus eel m. rec.) ) [*]( 12. )

180
accipe quae te circa nos facere iusserit dominus dicens: quod si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum solum ; et si audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum uel duos, ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum. quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. cum haec non feceris quae praeceperit dominus fieri, cum non solum tu in(ter) te et nos non monueris, quibus praesentibus Athanasium unum e nobis conuinceres reum fuisse, sed coegeris eum inauditum a nobis damnari consacerdotibus suis, cum ei audientiam abstuleris, quomodo nos tu iuste poteris incusare, quod enim deliquerimus in te, nihil horum mandatorum domini cum impleueris? cur nos tam infeste persequeris, cum magis tu sis reus praeuaricationis, qui minime circa nos prout tibi dedit mandata dei unicus filius egeris, sed qui prout placuerit inimico nostro diabolo cuncta gesseris? illius etenim est huiusmodi consilium, illius talis uoluntas, ut inauditus damnetur, ut absens interficiatur, ut innocentis cruor fundatur; cum non, inquam, rem egeris eo modo quo iusserit te agere dominus, fuisti ausus perferre ad beatam ecclesiam, fuisti ausus dicere: peccauit Athanasius et debet ab omnibus eius condemnari communio. sed quid dicere temptabis? in deum deliquerit; et ecce inueniri non potest quod in deum deliquerit, si quidem neque tu neque consacrilegi tui filii meretricis haeresis Arrianae possitis testes admitti contra! catholicum episcopum. dominus etenim loquebatur de tribus catholicis testibus, de seruis maiestatis suae, ut illis crederet beata ecclesia, non nobis profanis, ex adulterio de meretrice natis. ceterum si non ita acceperimus domini istud praeceptum, poterunt et Saturni atque omnium idolorum cultores admitti contra dei [*]( 1 Matth. 18, 15—17 ) [*]( 4 adhuc om. v 9 te inter uel eum inter te coni. Latinius, tu in te Y nmoueria 10 conuinceres coni. Latinius, conuincens Y n 1 a quoegeris 23 temtabis ( m. rec.) 25 filiae 26 positis )
181
domesticos testes, poterunt et comblasphemi tui a deo derelicti, sine lumine ut tu es positi Iudaei. si enim uos haeretici et quidem omnium sectarum admittendi estis testes contra Christianos, debent et ethnici et Iudaei, siquidem siue Iudaei siue ethnici siue uos haeretici positi extra domini ecclesiam sitis sine deo, ut tunc illi cuncti qui non fuerint in arca sanctissimi Noe. ut enim illi positi extra arcam saluari non potuerunt, ita nec uos, sed sic sitis interituri, nisi credentes in unicum dei filium eius in sancta ecclesia fueritis commanentes nobiscum. si igitur testes neque tu neque comblasphemi tui esse potestis, quomodo fecisti, insulsissime rex, damnari et quidem a consacerdotibus suis totius uirum innocentiae? addo illud, quia iam illum accusaueratis fuisse homicidam apud Serdicam in synodo catholicorum, et probare minime ualuerit iniquitas uestra. addo quod tu ipse ad ecclesiam Alexandrinorum dederis litteras adstruens illum uirum iustum, episcopum catholicum. ad ultimum, tametsi peccasset, Athanasius fuerat pellendus a populo sibi commisso, et quidem ut ille populus alium e corpore suo [dignum peteret sibi fieri episcopum; non tamen fuerat gladio per te imperatorem petendus. at cum tu loco innocentis, in quem nihil ueri constitueris, loco catholici miseris consacrilegum tuum Georgium et nolentibus eius maculari sacrilegio tantas contumelias tantasque intuleris poenas, ut plurimos proscripseris, relegaueris in exiliis in metallis, quam plurimos etiam interfeceris et hodieque non desinas ea facere blasphemiam tuam, quae est et Georgii, suscipere nolentibus, quae irati hostes inmanissimi barbari uix faciant, quomodo te arbitraris posse intellegi Christianum, qui et feris saeuissimis uidearis esse ferocior et beluis omnibus inmanior ? fuisti ausus dicere Athanasium percutiendum, non conspiciens tunc uos Arrianos esse punitos et quidem dei [*]( 13 illut m. 1 8 estis exspectes 14 probari coni. Coleti 15 iniquitas v, iniquitatis V 21 ad constitueris scripsi (an constiterit?), constituerit V, tu iniquum nihil ueritue restitueris et coni. Latinius 22 catholici coni. Latinius, catholicis (n m. rec.) V 25 hodieque F, hodie v, hodie quoque fort. 29 feres m. 1 )
182
uirtute, quando idololatriam introducere estis meditati in domini ecclesiam.

Sed adhuc dicas fortassis: deliquit in me Athanasius . ut omittam quia et in hoc mendax sis, non sciebas scriptum quid circa in te delinquentes agere te praeceperit dominus, ut sic gladio eum fuisses persecutus ? tunc accedens ad eum Petrus dixit ei: domine, si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? dicit illi: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. an erubescis audire Athanasium fratrem tuum ? si Christianum te profiteris, debes omnes Christianos fratres dicere et quidem non solum Athanasium, sed et eos quos uideris stipem petentes. omnes etenim in ecclesia domini constituti unum sumus ei, apud quem non sit acceptatio personarum. et tamen bene feceris, si nolis illum dici fratrem tuum; tu etenim filius pestilentiae cum sis et ille unus sit de filiis lucis, tu cum mancipium sis nostri inimici et ille sit seruus dei, est iniquissimum si dicaris frater hominis dei praecursor antichristi. si deliquisse illum in te in aliquo uideras, dimittendum ei fuerat ilico a te, ut tibi dimitteret crimina propria deus. nunc uero quia dimittere nequiuisti propter contumaciam atque maliuolentiam tuam, tibi. qui praeceptum domini inritum fecisti, accipe quae possint repraesentari: tunc accedens ad eum Petrus dixit: domine, si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei ? usque septies? dicit illi: non dico tibi usque septies, sed septuagies septies. ideo simile est habitum regnum caelorum homini regi, qui uoluit rationem ponere cum semis suis. et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus uenundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi debitum. procidens autem seruus ille orabat [*]( 6 Matth. 18, 21. 22 23 ib. 18, 21—35 ) [*]( 4 homittam Y 8 septiaee m. 1 9 septoagesies v et infra 18 aput m. 1 21 contumatiam 23 praesentari v 29 retderet (x m. rec.) 31 reddidi )

183
eum dicens : patientiam habe in me, et omnia reddam tibi, misertus autem dominus serui illius dimisit eum et debitum dimisit ei. egressus autem seruus ille inuenit unum ex conseruis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: redde quod debes. et procidens seruus ille rogabat eum dicens: patientiam habe in me, et reddam tibi. ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. uidentes autem conserui eius quae fiebant contristati sunt, et uenerunt et narrauerunt domino suo omnia quae facta erant. tunc uocauit eum dominus suus et ait illi: serue nequam, omne debitum remisi tibi, quia rogasti me; non oportuit te quoque misereri conseruo tuo, sicut et ego misertus sum tibi? et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet uniuersum debitum. sic et uobis faciet pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. quid respondes ad haec tu, cuius mentis oculi uidere minime potuerint haec quae praeceperit fieri dominus? ubi ponis illud quod neque in te neque in deum deliquerit, sed sit sustinens persecutionem, cur apostolicam teneat fidem, cur nolit fieri ut tu es sacrilegus ? firmasti interficere ueritatis praedicatorem cupiens in eo te conlocari honore, in quo sunt illi quos in euangelio et prophetarum interfectores designat dominus et impias manus ad ipsum etiam porrecturos aperit dicens: homo erat paterfamilias qui plantauit uineam et sepem circumdedit et fodit in ea torcular et aedificauit turrem et locauit eam colonis, et peregre profectus est. cum tempus autem fructuum adpropinquasset, misit seruos suos ad colonos, ut acciperet de fructibus suis; et coloni adprehensis seruis unum ceciderunt, alium autem lapidauerunt, alium uero occiderunt. iterum misit ad illos seruos plures, et fecerunt eis similiter. nouissime autem misit illis filium suum unicum dicens: uerebuntur filium meum. coloni autem uidentes filium [*](24 Matth. 21, 33—41 ) [*]( 4 dinarios 9 et narrauerant in mg. m. 1 add. que 16 respondis 18 quot 23 porrectarua v 29 alterum v )
184
dixerunt inter se : hic est heres, uenite, occidamus illum, et habebimus hereditatem eius. et adprehensum eum occiderunt et eiecerunt extra uineam. cum ergo uenerit dominus uineae, quid faciet colonis illis ? dicunt illi: malos male perdet illos, uineam locabit aliis colonis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Ex his quia esse unus magno opere desideraris, et nos socios criminum tuorum suadebas fieri; neque enim alia sunt consilia tua ab illorum nefariis consiliis, qui inueniantur prophetas interemisse, qui denique in unicum dei filium impias porrexerint manus, maxime cum etiam passiones beatorum istorum missorum ad colonos ad nihilum sis redigens, adstruendo illos fuisse interfectos propter eum qui fuerit quando non fuerit, cum clament sacrae scripturae, quia unicus dei filius semper regnauerit ac sit regnans cum patre. unam habere deitatem aperiunt dominicae litterae patrem et unicum eius filium; et dicis eum, pro quo interfecti sunt prophetae gloriosi, factum esse ex nihilo. si enim tu quae dicis uera sunt, constat propter creaturam interfectos beatos prophetas. et ubi erit illud quod ingenti indignatione irascatur dominus in eos qui seruiant creaturae quam creatori? si pro creatura interfecti sunt beati prophetae, quomodo eos habet carissimos deus? quomodo, quia ipsorum uerbis non crediderunt Iudaei, sunt hodie dei inimici? unde dei Iudaei inimici? unde extra domini positi inueniuntur uineam? nisi quia prophetarum interemptores v extitissent, nisi quia aeternum deum aeterni dei filium praedicauerint prophetae, et illi comblasphemi tui non solum non crediderint prophetiae eorum, sed et eosdem interemerint. quid etenim persecutos fuisse arbitraris in prophetis Iudaeos nisi unicum dei filium, sicut et in apostolis atque martyribus? ex te saltem cognosce. uera esse quae dico, siquidem et tu quam [*]( S egecenmt Y, eiecerunt eum v 4 dicunt illi tI, dicit illis V 5 reddent v 7 magnopere 9 inueniuntur v 25 interemtores 29 persecutus 31 quam V, quem v, qui coni. THius, quoque coni. Latinius; quam — nec non uaurpauit ut paulo post 192, 11 tam ipsos nec non et Paulum )

185
in Athanasio nec non et in nobis dei uerum persequaris filium. cum haec ita sint, censueras nos iungendos interfectoribus prophetarum, iustorum sanguinis fusoribus, consacrilegis tuis, hoc est Iudaeis, ipsorum uidelicet quia sis imitator. nec enim alia de re Athanasium damnate dixisti, susciperemus etiam Arrii fidem mandasti, nisi ut et in effusione sanguinis iustorum et in negando unicum dei filium pares fuissemus Iudaeorum, quorum iam tu sis in omnibus particeps. si enim illi prophetas interemerunt, eos qui de aduentu loquebantur unici dei filii, et tu eos interficis qui sint credentes sicut crediderunt prophetae. sed quamdiu de his cum incredulo, cum proposuerim tibi manifestare unum te esse ex illis, ad quos dicit dominus: ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum dei, et dabitur genti facienti fructum eius? neque enim tu in gente hac es, quae fructus inueniatur facere iustitiae, ut non unus esse pronuntieris ex illis, quos pulsos esse a dei regno propter iustorum necem et incredulitatem suam audias. esse te aduerte haec gerendo inter illos, quorum nequitias aperiens dicit dominus: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit seruos suos ad inuitatos ad nuptias, et infra: et noluerunt uenire. iterum misit ad illos seruos dicens: dicite inuitatis: ecce prandium paraui meum; tauri mei et saginata occisa et omnia parata, uenite ad nuptias. illi autem neglexerunt et abierunt alii in uillam suam, alii uero ad negotiationem suam; reliqui uero tenuerunt seruos eius et contumelia adfectos occiderunt. ille rex cum audisset, iratus est et misit exercitum suum et perdidit homicidas illos et ciuitates eorum incendit. tunc ait seruis suis : nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant inuitati non fuerunt digni; ite ergo ad exitus uiarum et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. et egressi serui in uias congregauerunt quotquot inuenerunt malos et bonos, et impletae sunt nuptiae a discumbentibus. intrauit autem rex, ut uideret [*]( 18 Matth. 21, 43 19 ib. 22, 2. 3 21 ib. 22, 3—14 ) [*]( ols 21 xrabtias et infra fort. expungenda 26 ser (sic) )
186
discumbentes, et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali et ait illi: amice, quomodo huc uenisti non habens uestimentum nuptiale? at ille obmutuit. tunc dixit rex ministris tollite eum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. quia itaque sine uestitu sis nuptiarum, Constanti, eris in perpetuum., nisi te conuerteris, talis qualis ille cui dicitur: amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem ? sic uenturus in tenebras exteriores.