De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Iterum urget defensio ueritatis quaeri a te, cur absentem damnari praeceperis. dic, quaeso, bene an male id fieri imperaris? si dixeris bene, credo te ad beati Pauli confugere factum, quod enim Corinthiis scripserit iam se illum punisse peccatorem quem conperisset grauiter deliquisse. uideamus nunc, si tu, belua, membra et corpus tantum habeas hominis, animum uero ferinum, si ita egeris ut egit apostolus, si tali ordine rem celebraueris quo ille qui dixit: sic. omnino auditur inter uos fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. et uos inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus fecit. ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu W. iudicaui ut praesens eum, qui W; [*](2 Luc. 13, 24-28 16 ib. 13, 34 29 I Cor, 5, 1-5 ) [*](1 ecclesiam v S quaerent Latinius 10 uidebltie n issac et iacob in mg. m. 1 18 ortentur m. 1 24 enim om. v coriatbis )

170
operatus est, in nomine domini Iesu, ??ngregatis uobis et spiritu meo cum uirtute domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. dicis, credo: et ego idcirco uobis mandaueram damnare absentem, quia damnauerat et apostolus. primo omnium beato apostolo ca??olici nuntiauerant hi, quos norat fideles, quos deo probauerat deuotos, et testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam ecclesiam. tu contra, tenebra, te atque consaerilegis tuis accusantibus deo odibilibus haereticis nos dignabaris urgere ad absentis damnationem. deinde cum apostolum audis dicere: congregatis uobis et spiritu meo cum uirtute domini Iesu, tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, tu, tenebra, cur nobis dicentibus: ad ipsum nos nostris inpendiis pergem-us, in plebe cui diuinitus constitutus est eundem audiemus, tantum da catholicos accusatores secundum sacrae legis mandatum, cur detrectasti? cur, tamquam gladiatores non episcopi essemus, tantum iuxta uota tua quo possemus interficere eum, cuius tu olim sitiebas cruorem, operam dabas? interea sic te infelicem traditum satanae pro homicidiis proque sacrilegio tuo debes scire, ut ille qui in illo reatu apud Corinthios inuentus est. neque enim ista tua quae gesseris ac geris minora sunt funera, ut, si se illum tradidisse ore beati apostoli loquitur spiritus sanctus satanae in interitum, et te, mox ut tam grauia commisisti crimina, non tradiderit. si enim non ita esset, meminisses profecto dixisse apostolum: pretio empti estis, nolite fieri serui hominum; numquam cogere dei ausus fuisses sacerdotes ad inauditum damnandum. qui enim pretio emptus sum, quia liberatus a lege peccati seruus fuerim factus iustitiae, iam uiuenti mihi in lege iustitiae inponi onus non debuerat a te, ut seruus iterum efficerer iniquitatis atque iniustitiae. inpositum itaque est onus a te, quia traditus fueris satanae in interitum propter homicidia [*](12 I Cor. 5, 4 27 ib. 7, 28 ) [*]( -9 tenebra te atque V, cum v 24 satane 25 et] ut fort. 29 quia] qui fort.r t s. )
171
atque sacrilegium. si non fuisses traditus satanae, retineres Timotheo scripsisse apostolum: scimus autem. quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia iusto lex non est posita, iniustis autem et non oboedientibus et impiis et peccatoribus et scelerat-is et profanis, parricidis et matricidis, inpudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur quae secundum euangelium est gloriae beati dei quod creditum est mihi. si non es traditus, ex quo filium dei negasti, in interitum satanae, quomodo praeteriens tanta quae te cohibere a tanto potuerant scelere ad haec gerenda exilire dignatus es, quae possint cuncta tollere haec quae noscantur sanae esse doctrinae?

Haec qui sis faciens, quae sanae aduersentur doctrinae, qui proscribas, torqueas, deportes, mittas in carcerem interficiasque, dic obsecro, si sis dissimilis ab Herode illo rege, cuius carnificinam describens ita loquitur sacra scriptura: eodem in tempore remisit Herodes rex manus, ut noceret quosdam de ecclesia. occidit autem lacobum fratrem loannis gladio, et cum uidisset quod placeret hoc Iudaeis, addit ut comprehenderet Petrum. erant autem dies asymorum. hunc cum adprehendisset, misit in carcerem traditum quattuor quaternionibus militum custodiendum, uolens post pascha producere eum plebi. Petrus uero custodiebatur in carcere. oratio ergo instantissime fiebat ad dominum pro eo ab ecclesia. et cum futurum esset ut eum Herodes produceret, illa nocte Petrus dormiebat inter milites alligatus catenis duabus, et custodes ante ostium, et custodiebant carcerem. et ecce angelus domini adstitit, et lux ab eo refulsit in illo loco; conpungens autem latus Petri suscitauit eum dicens: surge uelociter. et surrexit, et ceciderunt catenae de manibus eius, et infra: et cum transisset primos et secundos custodes, uenit ad portam [*]( 2 Tim. 1, 8—11 18 Act. 12, 1—7 . 31 ib: 12, 10. 11 ) [*]( 5 et (ante Bceleratis) om. v \'9 es scripsi, est Vv 19 quoddam (* m. rec.) 20 addidit coni. Latinius 21 azimorum\' )

172
ferream quae ducit in ciuitatem, quae a se aperta est eis. et cum exissent, processerunt uicum unum et continuo dis- cessit ab eo angelus. et Petrus in se conuersus ait: nunc scio quia uere misit dominus angelum suum et eripuit me de manibus Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. facta autem die turbatio erat inter milites, quidnam Petrus factus esset. Herodes autem cum requisisset eum et non inuenisset, interrogatos custodes iussit duci. similem te illi in omnibus uidemus sine in crudelitate siue in sacrilegio; ut enim ille lacobum beatum apostolum interfecit, ita et tu ingentem multitudinem credentium, sicuti credidit Iacobus apostolus, interfecisti; ut ille in Iacobum apostolum dei unicum persequebatur filium, ita et tu et in illos quos iam interemisti et in nos persequeris. iterum te et instruimus et hortamur. ut redeas ad dei ecclesiam desinasque iam persequi Athanasium uel nos facientes contra tuam haeresim, ne istius Herodis exempto disperire incipias, cuius interitum loquitur sacra scriptura dicens: descendit a Iudaea Caesaream ibique mansit. erat autem infestus Tyriis et Sidoniensibus. et unanimes uenerunt ad eum et persuaso Blasto, qui erat a cubiculo regis, postulabant pacem, eo quod regiones eorum de regia (alerentur. statuto autem die Herodes uestitus ueste regali sedit pro tribunali et concionabatur ad eos. populus autem clamabat: dei uoces et non hominis. confestim autem percussit eum angelus domini, quia non dedit honorem deo, et uermibus scatens expirauit. ignorabas tu, qui te legis peritum uis uideri, dixisse Ioannem beatum apostolum, ut diceres damnate innocentem: ex hoc intellegimus quoniam cognouimus eum, si mandata eius seruemus. qui autem dicit: quoniam cognoui eum, [*]( 6 Act. 12, 18. 19 18 ib. 12, 19—28 28 I Ioh. 2, S-5 ) [*]( 8 ltusi 12 iacobom apostolam (corr. m. rec.) 14 in BN V m. 1, in nos quos V m. rec. et V 15 a 18 CaNaream scripsi (ϰατελϑὼν ἀϰό τη̃ς \'Ιουδαίαςεἰ τὴν Καισάρειαν), caesarea V 19 sydoni*to ensibos 20 Oblasto v 22 statum (ra eras.) 27 ut] cum add. v beptum otn. v ut diceres damnate innocentem dixisse Ioannem beatum apostolum sic uerba fort. transponenda )
173
et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc ueritas non est. qui autem seruauerint eius uerbum, uere ab eis caritas dei consummata est. tu fieri »raėcipis contra dei mandatum; contra apostolus dicit, quia qui non custodierit praecepta eius nec quidem cognouerit eum, quia, inquit, si dicat: cognoui eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. uis nos <es)se mendaces, uis homicidas inueniri ad hoc sine dubio, ne Christiani esse reperiamur. neque enim mendaces neque homicidae sunt Christiani. apostolus dicit: qui seruauerint eius uerbum, uere consummata est caritas dei apud illos; et apostata praecursor antichristi dicis: quicumque non custodit mandata illius uiuet. adhuc, qui dicit se in lumine esse, inquit, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. qui autem amat fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum non est in eo. qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat et nescit quo eat, quoniam tenebrae obscurauerunt cor eius. quid a te tenebroso poterit dici ad haec? cur in tenebras constitutos in lumine <urgues): odite mecum et uos eum quem ego iniuste odi, estote conparticipes insaniae meae, estote ut ego etiam uos homicidae. deinde si dicit, quia qui odit fratrem suum in tenebris ambulat, ut nesciens sit quo pergat, uidelicet quia tenebrae uiolentiae oculos eius excaecauerunt, quid si interfecerit quis fratrem suum? quid si homicida fuerit? sed tibi nihil uidetur homicidae <crimen), qui tantorum dei seruorum inueniris fudisse sanguinem. audes haec dei iubere sacerdotibus facere quae soli sunt placita patri uestro diabolo et uobis Arrianis filiis eius.

Hortatur item sanctissimus apostolus, ut iustitiae iter tenentes in perpetuam mereamur constitui requiem; ettuuir sapientissimus conpellis nos ad aeternos uenire tecum cruciatus. \\ \' [*](5 I loh. 2, 4 10 ib. 2, 5 12 ib. 2, 9-11 21 ib. 2, 11 ) [*]( 3 pcepis It contra (x m. rec.) Y 7 ennosse (M m. rec.) 8 repperiamur 11 apostata tu fort. 18 constitutos in 1. urgues scripsi, constitutus in lumine V, constitutus non in lumine dicis v 21 ut scripsi, et Vv 24 homicidae crimen scripsi, homicidae V, homicida etmi. Latinius 30 cruciatos m. 1 )

174
filii, nemo uos fallat. qui facit iustitiam iustus est; qui autem facit peccatum a diabolo est, quoniam origine diabolus peccat. ad hoc enim declaratus est filius dei, ut solueret opera diaboli. igitur cum dicatur ab apostolo quia sit peccatum a diabolo. et tu conpellas nos crimina capitalia committere, quid te aliud possum dicere nisi procuratorem diaboli? eum quem uideam ita eius diligere causas, ita eius colere rem, ut cunctos nos in eius cupias inueniri parte. unde etenim omnem dei cultorem conpellis ad ipsum facere transitum, nisi quia delegeris fauere parti eiusdem? audis dicere beatum apostolum: idcirco declaratus est filius dei, ut solueret opera diaboli; et tu sis urgens dei cultores opus consummare diaboli. cum haec agis, nonne uideris inpugnatorem te constituisse eius qui soluerit operam diabolo? sed non mirandum si elegeris, ut quae dissoluit unicus filius dei haec possint reaedificari per te diaboli satellitem, quandoquidem nec ipsum negare dubitaueris, qui opus diaboli destruxerit. hinc tibi est pro nihilo cruorem fundere innocentis, quia iam innocentium amatorem et suorum cultorum defensorem negans contuleris temet ad eum, ad quem se contulerit Scarioth Iudas. si itaque negare non potes quia opus sit diaboli uiri iusti fundere sanguinem, utique est clarum te diaboli operam fecisse et nos ut \' faceremus hortatum. adhuc loquitur Iohannes deo amantissimus. ut fraterna inuiolata I teneatur caritas, dicens: ex hoc apparent filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est ex deo et qui non amat fratrem suum, quoniam haec est repromissio quam audistis ab initio, ut amemus alterutrum; et non sicut Cain ex maligno fuit et interfecit fratrem suum. et propter quid inter fecit eum? quoniam opera ipsius maligna fuerunt, fratris autem sui iusta. nolite mirari, fratres, si odit nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a, . [*](1 I Ioh. 3, 7. 8 11 ib. 3, 8 \'24 ib. 3, 10-12 ) [*]( 3 operas m. 1 6 aliut m. 1 10 dilegeris 12 sis] uis forE. n 13 inpnngnatorem 14 opera v 19 negas 20 scharioth 22 opera v 28 Cain] qui add. v )
175
morte ad uitam, quoniam amamus fratres; qui autum. non amat manet in mortem. omnis qui odit fratrem suum homcida est; et scitis quia omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem. cum itaque omnis qui odire inuenitur fratrem filius dicatur diaboli, homicida, Cain denique fratricidae comparetur, in mortem manere designetur, cur me hoc opus implere compellebas, quod me ut Cain fecisset fratricidam etfilium diaboli, quod me in mortem perpetuam fecisset manere? cum iam uideas me transitum fecisse de morte ad uitam, cum inter eos quos filios appellare dignatus est me iam constituerit deus, quam ob causam me Cain fieri uoluisti, tenebras etiam et filium diaboli? in quo te laesi, in quibus rebus extiti aduersarius salutis tuae, ut mihi desideraris ita esse nocitum? cur haec iteramus nisi ut aliquando intellegere possis, quod enim quidnam sit bonum sis ignorans? si enim scires, numquam et ipse tantum admisisses facinus et nos perpetrari urgeres. dicas inter haec precor, quamobrem persequeris dei domus antistitem? dicit enim apostolus, quia qui odit fratrem suum homicida est. si non uis habere homicidae nomen, cur odis , fratrem tuum ? proba odio dignum Athanasium, quid malorum operatus sit manifesta, ut sit odiri dignus etiam ab . omnibus nobis. profecto non dabis opus commissum aliquod iniustum quod eum faciat odiosum. cum haec ita sint, necesse est te idcirco odisse illum, quia opus tuum sit malignum, Athanasii uero iustum. propterea etenim uis interficere eum, quod non fuerit te. sceleratum facinorosum atque sacrilegum imitatus. constat haec ita esse. cum enim gloriosus apostolus Cain et Abel introducit comparationem, tu mihi esse uideris Cain, Athanasius uero Abel, ex hoc apparent filii, dicens, dei et filii diaboli. omnes qui non est iustus non est ex deo et . qui non amat fratrem suum, quoniam haec repromissio quam [*](18 I Ioh. 8, 12 29 ib. 3, 10-12 ) [*]( 2 morte v 6 mortem scripsi, morte V 10 filios dei coni. Gal- 611. landius 11 ut COb m. rec.) 12 extitit m. 1 15 enim om. v 16 operpetrari (• m. rec.) 18 domos (n m. rec.) )
176
audistis ab origine ut amemus alterutrum et non sicut Cain ex maligno fuit, et interfecit fratrem suum. et propter quid interfecit eum? quoniam opera illius maligna fuerunt, fratris autem sui iusta.

Nec debes dubitare opera tua esse maligna, Athanasii nero iusta. tu etenim es homicida, religionis dei destructor, unici filii dei negator, apostolicae fidei expugnator, idololatriae Arrianae fundator; contra Athanasius est in timore dei ite permanens, ut nihil commisisse, quantum uideri potest, inueniatur quod eum possit a deo dilectissimis separare. cum haec ita sint, hortamur diligas te in Athanasio. retines scriptum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum et qui diligit proximum legem impleuit. ut etenim te in ipso odis, ignorans quia malum sit iustum odire iniuste, ita te in eo incipies amare, si haec tua maliuolentia fuerit conuersa in beniuolentiam. tunc poteris eripi e tenebris, in quibus te dicit beatus apostolus mansitare. nolite enim, inquit, mirari, fratres, si odit nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad uitam, quoniam amamus fratres. qui autem non amat manet in morte. omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quia omnis homicida non habet uitam in se manentem. nec audeas iam dicere: damnate innocentem, homo non habens in te uitam manentem, homo qui necdum feceris transitum de morte ad uitam. si enim fecisses, hoc est si in unicum dei filiun sicut nos credidisses, nec homicida esse delegisses, ne uidelicet inciperes iterum regredi ad mortem. duplici igitar modo constitutus sine spe uitae dignatus es imperare de sacerdotibus interficere innocentem. sed fortassis temptes dicere: amo amantes deum et odio habeo odientes eum. sed haec de Athanasio non poteris dicere, quoniam quidem magis constet te odire deum, quia et dereliqueris illum et transitum feceris ad idololatriam. itaque, quia nullam culpam persequeris [*]( .12 Matth. 22, 39 et Rom. 13, 8 17 I Ioh. 8, 18--15 ) [*]( 2 interficit 5 athanasi 7 idolatriae m. 1 22 nec Y, non v 28 tentes V m. rec. (ut coni. Latinius), temtes V m. 1K tenes v 29 amates ( m. rec.) 32 idolatriam )

177
in dei sacerdote, sed solam iustitiam, sed solam dei religionem, superest ut adhuc uideas nos quos hortabaris innocentes interficere quales esse iusserit circa conseruos nostros iste beatus apostolus Iohannes: ille propter nos animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere. ab apostolo iubeor animam ponere pro fratre, et a te antichristi mancipio praecipitur mihi fratrem interimere. et iterum, fiduciam, inquit, habeamus ad deum, et quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata custodimus, et quae ei placent ante conspectum eius faciamus in nomine filii ipsius Iesu. Christi et amemus nos inuicem, sicut dedit mandatum nobis. sed quomodo potero audiri ab eo in omni obsecratione, qui sim non seruans mandatum eius? ut enim diligam fratrem meum mihi mandauit, non ut interimam. et infra: carissimi, amemus nos alterutrum, quoniam caritas ex deo est. et iterum: quicumque non diligit fratrem non nouit deum, quoniam deus caritas est. ex hoc declarata est caritas dei in nobis, quoniam filium suum misit deus unicum in saeculum, ut uiuamus per eum. in hoc est caritas, non quod nos amauerimus deum, sed quod ipse amauerit nos et miserit filium suum expiatorem peccatorum nostrorum. carissimi, si ergo sic deus amauit nos, et nos debemus alterutrum amare. et iterum: si quis dicit quia diligit deum et fratrem suum odit, mendax est. qui autem fratrem suum non amat, deum quem non uidit non potest amare. et iterum: hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui amat deum amet et fratrem suum. et iterum: ex hoc intellegimus, quoniam amamus filios dei, quando deum amamus et mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei, et mandata ipsius grauia non sunt. [*]( 4 I Ioh. 3, 16 7 ib. 3, 21—23 14 ib. 4, 7 16 ib. 4, 8-11 22 ib. 4, 20 25 ib. 4, 21 26 ib. 5, 2. 3 ) [*]( 1 sacerdotem m. 1 2 ortabaris m. 1 3 quale I(* m. rec.) 8 inquid 11 Christi] et hoc est mandatum eius ut credamus add. at Latinius 16 fratrem exp. Latmius 18 et (°* m. rec.) 22 et nos V, nOli et v 24 uidet Latinius 26 ex] quoniam ex v 28 dei] ut mandata eius custodiamus add. Latinius fort. recte. ) [*]( mII. ) [*]( 12 )
178