De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Considera penitus, Constanti, maledictas adinuentiones uestras Arrianorum, si non talia sunt quae egeritis uos interim circa Athanasium, qualia et illi egerint circa Susannam. quis etenim non credidisset tibi imperatori dicenti: sacrilegium fecit Athanasius ? sed in eo quia tu detestabilior fuisti ab illis conperditis tuis pseudopresbyteris, tibi non est fides habita a [*](3 Dan. 28-41 ) [*]( 2 praesbiteri 4 pręsbiteri 6 celchiam 11 pebiteri 14 praebbiteri 15 uiridiario (corr. m. rec.) 19 concumbentes coni. Tilius, συγγινομένους gr. 23 praesbiteris 25 paenitus 30 tuis om. v pseudop̃sbiteris ) [*]( 11* )

164
nobis: dicebatur etenim tibi, quia absens damnari non posset. illi etenim presbyteri in praesentem dixerunt allegationes criminosas et omnis synagoga in praesentem dedit sententiam; tu contra ad accusationem haereticorum quando inauditum et absentem damnari cogebas catholicum, utique iam uideri coeperat scenae tuae machina. sed iam accipe quid praestitum sit Susannae pudicae ab innocentium defensore, ab oppressorum uindiee. accipe quae referat Danihel liber de uindicta Susannae. exclamauit autem Susanna uoce magna et dixit: deus aeternus, qui occultorum cognitor es, qui scis omnia ante generationem eorum, tu scis quoniam falsum testimonium aduersum me dixerunt; et ecce morior quae nihil feci horum, quae hi maligni finxerunt aduersum me. et exaudiuit dominus uocem eius. et cum duceretur ut periret, excitauit deus spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen erat Danihel, et exclamauit uoce magna: mundus ego a sanguine huius. et conuersa est omnis plebs ad eum, et dixerunt: quis est iste sermo quem tu locutus es? at ille stans in medio eorum dixit: sic, stulti Israel, non interrogantes neque uerum cognoscentes damnastis filiam Israel; redite in iudicium; falsum enim testimonium aduersum eam dixerunt. sic etiam nunc exclamante Athanasio ad deum omnes famulos suos deus fecit pro ueritate exsurgere contra uos aduersarios suos. haec cultoribus suis praestitit quae tunc Danihelo deuotissimo suo, quo possemus te falsum esse testem intellegere, te unum esse de uiperarum progenie, te falsa haec cum consacrilegis tuis poetasse. redeunt ad iustum iudicandum iudicium iam cuncti inter haec te torquenti mortis sententiam, etiam illi, quos inscios sua calliditate per te dominator animae tuae diabolus circumscripserat. non enim esse potest praeter coarrianos tuos qui non uelit [*]( \'9 Dan. 43—49 ) [*]( 2 psbiteri 4 acQsationem 6 schenae 7 op̃ssorum 8 uindictae 9 uocae m. 1 12 moriorque 13 dfis V, deus v 24 danihelo V, Danieli v 25 progeniae 26 rede*unt 27 te addidi, om. Vv cuncti: in te retorquent coni. Latinius )
165
Athanasio uindicari innocentiam a deo, qui non faueat innocentiae Athanasii, sicut et nunc Susannae, posteaquam constitit illam falso crimine petitam, pudicam ab impudicis, castam ab adulteris, dei ancillam a seruis diaboli. ita a uobis serpentinis filiis satanae pulsatus est status innocentis deo fideliter seruientis; sed estis prostrati. iacent enim omnia uenena uestra uirtute dei mortifioata, siquidem omnis anima Christiana sit exorans deum, ut sicut Susannam dignetur Athanasium falso eripere crimine, eripere a gladio tuo carnificis, a tua saeuitia homicidae, interea iterum atque iterum urgeo, ut uideas quaeuos Arrianos ceperit dementia, quae conprehenderit insania, ut auderetis haec machinari in innocentis necem, quando sciretis deum scire omnia priusquam fiant. sed non mirandum si haec circa Athanasium fuerit per te ac tuos constructa machina, quandoquidem non dubitaueris dicere de deo patre; non est uerus pater; non enim habet uerum filium. qui enim dicis ex nihilo esse filium dei, quid aliud dicis nisi quia non sit uerus pater? non, inquam, mirum, si in dei seruum Athanasium sic exsurrexeris, quando in eum, cuius est seruus Athanasius, mittere non dubitaris funestas tuas manus. nec enim latro, qui domino domus non pepercerit, poterit eius parcere resistenti sibi familiae. \'

Sed iam redeamus ad illud quod nos facere praecipiebas. dixisti: damnate Athanasium. quid interuenerat, ut non facie ad faciem illum uidissemus ? quid factum fuerat, ut non omnem cardinem rei fuissem perscrutatus? cur idoneis testibus non es passus eundem superari? numquid uel hos sanctissimus Danihel, quin immo per Danihelem spiritus sanctus inauditos damnauit? legimus etenim gloriosum Danihel dixisse ad populum: separate eos ab alterutro. et uocauit unum ex illis et dixit ad illum: inueterate dierum malorum, nunc aduenere peccata [*]( 30 Dan. 51-62 ) [*]( 1 a deo scripsi, adeo Vv % atŲnisii tunc fort. 3 ab ex ad Nt. rec. 9 e crimine fort. 12 \'innocentis 14 si scripsi, sit si v, sit V; cf. 174, 14 17 alint m. \'1 24 faciem 26 foisaemus perecrutati exspectes, sed ita solet uariare )

166
tua quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino: innocentem et iustum non occides. nunc tamen hanc si uidisti, dic sub qua arbore uidisti eos tractantes? et dixit: sub lentisco. dixit autem Danihel: recte mentitus es in caput tuum; iam enim angelus domini accipiens praeceptum a deo secabit te medium. et cum remouisset illum, iussit admoueri alterum et dixit ad eum : semen Chanaan et non Iuda, species seduxit te et concupiscentia euertit cor tuum; sic faciebatis filiabus Israel, et illae quidem timentes concumbebant uobiscum. sed non sustinuit filia Iuda iniustitiam uestram. nunc autem dic mihi, sub qua arbore conprehendisti eos inuicem tractantes ? respondit: sub ilice, dixit autem illi Danihel: recte mentitus es et tu in caput tuum; manet etenim angelus dei gladium habens ad secandum te medium, ut uos perdat. et exclamauit omnis synagoga uoce magna et benedixit deum, qui saluos facit sperantes in eum. et surrexerunt aduersus duos presbyteros, quoniam conprobauerat eos Danihel ex ore ipsorum falsos testes, et fecerunt illis quemadmodum ipsi male proximo facere uoluerunt secundum legem Moysi et occiderunt, et saluus factus est sanguis innocentis in illo die.

Quid respondere, Constanti, inprudentia tua potest ad haec? conspicis nec reos tanti sceleris passim damnatos nisi omnibus diligentissime discussis, et tu in eum quem innocentem sciebas iubere non dubitasti, darent dei sacerdotes mortis sententiam? quid audituri si fecissemus? nempe haec quae illi libidinis scopuli pseudopresbyteri falsi testes audiunt: inueterate dierum malorum, nunc aduenerunt peccata tua quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino: [*]( 28 Dan. 52. 53 ) [*]( 1 3 si] si taiii .(tam exp. m. rec.) 6 secabat (\' m. rec.) 14 manet v, manens V 23 conspicis nec V m., 1, conspicisne. V m. rec. etv B . 27 pseudopraesbiteri 29 iudicaris C m. rec.). )

167
innocentem et iustum non occides. haec nonne iure meritoque audire mereremur, qui a te sentina Arriani dogmatis aut fuissemus inlecti aut territi ad innocentis damnationem? et idcirco in te haec omnia mala uenerunt. tu cum tuis auditurus quae illi per Danihel audierunt, siue quia falsi criminis obiecti reus sis, siue quia ad innocentis necem omnem chorum inuitaris episcoporum, et quia uolueris omnem dei populum haeresem suscipere tuam, audies et quidem grauius, quia tua sint grauiora facinora, quippe qui dei religionis destructor extiteris, qui ingentem multitudinem Christianos se dicentium interemeris, qui haeresim uestram Arrianam introduxeris in ecclesiam, qui catholicam damnaueris fidem, qui deum patrem negaueris uerum patrem, qui unicum eius filium dixeris non esse uerum filium, spiritum quoque sanctum paracletum adseueraueris non esse uerum dei spiritum. cum te contra et contra omnes dei inimicos clamet sanctae ecclesiae fides credere se in deum uerum patrem innatum et in unicum filium eius natum ex innato et uero patre, hoc est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine deum uerum de deo uero, natum non factum, unius substantias cum patre, quod graece dicunt homousion, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, et in spiritum paraclitum uerum dei spiritum. tibi ergo falso testi, spiritali adultero, homicidae sacrilego digne grauiora dicentur, digne qui tantis ac talibus criminibus maior sis illis pseudopresbyteris Susannae inimicis. si enim illis dicitur mentientibus: recte mentitus es in caput tuum; iam etenim angelus domini accipiens praeceptum a deo secabit te medium, et : recte mentitus es in caput tuum; manens est angelus dei gladium habens ad secandum te medium, ut uas perdat, quanto magis, nisi tibi prospexeris, ad te talia dicentur! esse scriptum: beati qui audiunt uerbum dei [*]( 26 Dan. 55 28 ib. 59 81 Luc. 11, 28 ) [*](8 heresem (╵ m. rec.) 10 rǖchristianos ( w». rec.) 21 graece, V, Graeci v \' ∗omousion (h eras.) 22 paracletuiq v 25 pwudopresbiteris 26 rqctae 31 esse V m,l, num scis esse V m. rec. et v, cum acis esse Lugdunetises, non scis esse Latinius )
168
et custodiunt, exciderat cordi illi tuo errorum contecto tenebris. ut iuberes damnari innocentem ? nisi fallor etenim omni in loco lex sacra innocentem et iustum non conde????dum loquitur. et idcirco qui haec fieri contra dei mandasti praeceptum, unum te habemus ei illis quos dominus percutit in euangelio: uae uobis, scribae et Pkarisaei, quia monumenta estis quae non parent, et homines nesciunt ambulantes super ea. nesciebant quidem illi, quos ad te sacrilegum inlexist I amandum, qui per conatus tuos non considerauerant te esse monumentum omnibus inmunditiis plenum; arbitrabantur hominem. ceterum nos, statim ut coepisti episcopis inponere necessi. tatem damnandi absentem, ilico diximus te iniustitiae eultorem iustitiae uero esse persecutorem. item cum te urgueremus legati nos beatae ecclesiae sectam damnandam Arrii et illam magis dixisti esse catholicam, praenuntiauimus te antichrist fuisse praecursorem.

Cum persequi Christianos dignaris, cum interficis, similem te, Constanti, illorum facis, ad quos dominus dicit: uae uobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem uestri occiderunt illos. ergo testimonium perhibetis, non consentientes operibus patrum uestrorum, quoniam illi quidem occiderunt eos, uos autem aedifieastis sepulcra eorum? idce mitto prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut inquiratur sanguis omnis prophetarum qui effusus est a constitutione mundi usque ad generationem istam, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. ita dico uobis: requiretur ab hac generatione. esse ex illis hinc intellegeris, quod enim, cum sis memorias martyrum beatorum instaurans, tamen seruorum unioi filii dei cruorem fundas. redi, Constanti, ad domum dei, esto [*]( 6 Luc. 11, 44 19 ib. 11, 47—51 ) [*]( 1 custodinnt illud v coutecto scripsi (tJR circumtecto ?), amecto 7, uincto v S condempnandum 4 qai (• m. rec.) 9 conatos m. 1 14 ilia. 20 non V., uos eoni. LaM_; sed non o. idem est ac nonne eonsentitb? 37 este Y m. 1, tu autem esse V m. rec. et v 98 enim om. v )

169
christianus, ne inuentus foris ecclesia sis semper ut es hodie inter illos quos percuties dicit dominus: contendite intrare per angustum ostium, quia dico uobis: multi quaerunt et non poterunt. cum exsurrexerit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare dicentes: domine, domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde sitis. tunc incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium. cum uideritis Abraham Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei uos autem expelli foras. noli ita te perosum habere, ut te sinas haec audire inter illos, maxime cum uideas te nequiorem fuisse quam cui digne dicatur: discede a me, operarius iniquitatis. eris, Constanti, si in hac maliuolentia tua manere uolueris, inter illum populum carnalem, cui dicitur: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te; eris, inquam, inter illos, quia sic sis persecutor eorum qui te hortentur promereri deum, sicut illi fuerint persecuti prophetas atque apostolos,