Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque praeter aquam obliuionis uera sunt cetera; quam idcirco finxerunt, ne quis illis opponeret: \'cur ergo non meminerint se aliquando uixisse aut qui fuerint aut quae gesserint?\' sed nihilominus tamen ueri simile non putatur et res tota uelut licenter ac fabulose ficta respuitur.

nobis autem de resurrectione adfirmantibus et docentibus animas ad alteram uitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras illut opponitur: \'tot iam saecula transierunt: quis umquam unus ab inferis resur-

rexit, ut exemplo eius fieri posse credamus?\' at enim resurrectio fieri non potest dominante adhuc iniustitia. hoc enim saeculo necantur homines ui ferro insidiis uenenis et adficiuntur iniuriis egestate carceribus tormentis proscriptionibus.