Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

eo accedit quod iustitia inuisa est, quod omnes, qui deum sequi uolunt, non tantum odio habentur, sed uexantur omnibus contumeliis et excruciantur multiplici genere poenarum et ad inpios cultus manu factorum deorum non ratione aut ueritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur.

num lgitur oportet ad haec eadem resurgere aut reuerti homines ad uitam, in qua tuti esse non possunt? cum ergo iusti tam uiles habeantur, tam facile tollantur, quid putemus futurum fuisse, si & [*](BHSj 1 non] quod non H potest S 2 ut] et B restitui B post uitam add. ut B2 3 rutl B3 ab omni om. H 4 rediuinas H innouatis] inmutatate 82 5 praeter*aquam (e er.) B 6 cetera (a ex p m. 2) S quae H 7 illud S meminerunt B 8 qui] nolui quid; cf. ad qui pag. 240, 4 quae om. H, q,d (i. e. quid, \' add. m. 2) S 9 res tota] refota S 10 acfirmantibus BI, corr. B7 11 non oblita* (s ? tr.) suι̅ (\'s add. m. 2), ordinem uerborum corr. m. 1 ? B 12 reddituras H 13 quis B2 unus] im\' (\' est us) S resurrexerint (n del. m. al.) S 14 \'posse\' B\' 17 eodem S 18 accidit B 19 uoluit S *odio (m er.) H 20 alt. et om. H 21 factorum] fabricatorum S nos B1, corr. B3 23 aut H, u ac B, et S 24 toti (0 del.) B iusti tam] iustit*am (i er.) B, iusti H, iustitift (~ er.) S uiles (u in ras. ex b ? m. 2) B post habeantur s. I. ac B3 25 tam] uitii (~ er.) S futurum] si (exp. m. 2) S fuisse om. H )

655
quis ab inferis rediens uitam postliminio recepisset?

auferretur profecto ab oculis hominum, ne uiso eo uel audito deos uniuersi relinquerent et ad unius se dei cultum religionemque conuerterent.