Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

corruperunt igitur poetica licentia quod acceperant, uel opinio ueritatem per diuersa ora sermonesque uarios dissipatam mutauit.

nam quod peractis ad inferos mille annis rursus ad uitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente:

  1. has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
  2. Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,
  3. scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant
  4. rursus et incipiant in corpora uelle reuerti,
[*](AUCTORES 3] Aen. VI 266. 19 ss.] ibid. VI 748 ss. ) [*](BHSP( -3)] 1 se] se* (d er.) P wet B2 2 qui om. S 3 qui (sed del. m. 3) loqui P post loqui statim ad ergo semel fieri (pag. 655,4) transilit P 4 corru*perirn\'t (m er., n m. 2) H 5 uerius B quod (d in ras. ex in ? m. 2) B, quo H 7 eorum] forum H Taam1 B2 8 tfe1 B 9 non om. H 10 dominum B; deum male omittunt edd. 12 aut (ante Liberum) ras. ex apud H qui* (a er.) H sed] et H 13 iniustus H minoen S *eacum (a er.) B, eacum H 14 radamauthum B, rhadamantum HS poeta S acceperunt H 15 uel] uel quod H opinio ueritatem om. S ueritatis H ora om. H 16 dissipatam Heumamvus, dissipata C; cf. II 10,6 17 annis (i in ras. ex o ? m. 2) B rursum B 19 omnis B cum codd. Vergil., omnes H, enim omnes S ubi] ide S annos\' (\' est distinctio) B 20 letheum BS, laetheum II magno\' B 21 super I aut Bt, supera ,*ut B1 reuixent H 22 uelle om. S reuertere S )
654

haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti non post mille annos mortis suae, sed ut restituti rursus in uitam mille annis cum deo regnent. deus enim ueniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato rediuiuas iustorum animas corporibus innouatis ad sempiternam beatitudinem suscitet.