Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum quatenus id eueniat, ordine suo explicabo. saepe diximus minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse, ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat.

eodem modo etiam figuratio terreni hominis caelestis populi praeferebat in posterum fictionem. nam sicut perfectis omnibus quae in usum hominis molitus est deus ipsum hominem sexto die ultimum fecit eumque induxit in hunc mundum tamquam in domum iam diligenter instructam, ita nunc sexto die magno uerus homo uerbo dei fingitur, id est sanctus populus doctrina et praeceptis dei ad iustitiam figuratur.

et sicut tunc mortalis atque inperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret, ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur, ut uiuificatus a deo in hoc eodem mundo per annos mille dominetur.

quomodo autem consummatio futura sit et qualis exitus humanis rebus inpendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet.

sed et saecularium prophetarum congruentes cum caelestibus uoces finem rerum et occasum post breue tempus adnuntiant describentes quasi fatigati et dilabentis mundi ultimam senectutem.