Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam. [*](EPITOME 16—24] c. 66, 1 (- dicuntur).Į ) [*](AUCTORES § 16 (muudi ultimam seuectutem)] cf. Lucr. II 1144 ss.; Ps.-Apul. Asclep. c. 25 s. (pag. 48, 18 Goldb., cf. 23: senectus ueniet mundi; quem locum Lact. Epit. 66, 6 significare uidetur). ) [*]( pessus est BHSPj 1 loboribus P1, laboribus P3 perfert] perfectus (corr. 2) S 2 uoniiit H 3 ut] et S edd.; ad ut-gerere cf. pag. 627, 11 sicuteffici eqs. 4 diei (alt. i add. m. 2) S, diem P1 6 figurati, sed ti del. m. 3 P 7 quae ferebat B sicuti H profectis P1, per*fectis P3 8 homini\'s\' H2 17 i|pendeat B 19 uoce* (s er.) S fines SP 20 *occasum (h er.) P discribeutes B 21 dislabentis (alt. i ex e m. 2) B, dilabentes S1, in ras. corr. S2f 22 post et s. I. a B 23 coacerbata JB1 (corr. B2) H, coaueruata Sl, part. ras. corr. 82 24 subnectat Bl, corr. B2 )
Est in arcanis sanctarum litterarum transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione.
cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem creuissent et graui atque intolerando seruitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum deus insanabili plaga et populum suum liberauit traductum medio mari, cum discissis fluctibus et in utramque partem dimotis per siccum populus graderetur.
conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi coeunte in statum suum pelago cum omnibus copiis interceptus est.
quod facinus tam clarum tamque mirabile quamuis ad praesens uirtutem dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam deus idem in extrema temporum consummatione facturus est: liberabit enim plebem suam de graui seruitute mundi.