Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Mundum deus et hoc rerum naturae admirabile opus, sicut arcanis sacrae scripturae continetur, sex dierum spatio consummauit diemque septimum, quo ab operibus suis requieuerat, sanxit.
hic est autem dies sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. nam et dies septem sunt quibus per uicem reuolutis orbes conficiuntur annorum et septem stellae quae non occidunt et septem sidera quae uocantur errantia, quorum dispares cursus et inaequabiles motus rerum ac temporum uarietates efficere creduntur.
ergo quoniam sex diebus cuncta dei opera perfecta sunt, per saecula sex id est annorum sex milia manere in hoc statu mundum necesse est. dies enim magnus dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta, qui dicit: ante oculos tuos, domine, mille anni tamquam dies unus.
et sicut deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laborauit, ita et religio eius et ueritas in his sex milibus annorum laboret necesse est, malitia praeualente atque dominante.
et rursus quoniam perfectis operibus requieuit die septimo eumque benedixit, necesse est ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra et regnet per annos mille iustitia sitque tranquillitas et requies [*](EPITOME 24-630, 2] c. 65, 9. ) [*](AUCTORES § 8 ss.] cf. Iren. c. omn. haer. V 28, 3; 33, 2, et ad totam hanc partem libri Irenaeum V 28-36. 10 (septenarius numerus) ss.] cf. Gell. III 10 (ex Varronis hebdomad. lib. I). 19] Ps. 89 (90), 4. ) [*](BHSP] 2 milensimum (exp. m. 2 ?) P 3 consum*ationem (m exters.) B 4 statim pi, corr. P3 5 quo SP, ut BH edd.; cf. pa.g. 103,2 6 admarabile P 7 diebus H 9 autem est H hebreorum C #11 et om. H 12 orbes] styrpes P 14 quarum H motos Bac, corr. m. 1 uel 2 16 opera] opera quae uera H 20 sicut] ut S deus om. H 21 fabricaedis H laboranditSj S11 et om. S eius om. P 25 milesimi P e B, de H, ae S, a P; cf. pag. 632, 18 )