Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed his omnibus deus certos limites statuit: quos si transcenderint maioresque esse coeperint, necesse est naturam suam deprauent et in morbos ac uitia uertantur. qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet.
itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire.
hanc autem quam dixi esse rationem cur homini sit irae adfectus datus, ex ipsius dei praeceptis intellegi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur, manus autem nostras [*](EPITOME 2-6] c. 56,2 s. 6 s.] c. 56, 5. 8—555,8] c. 56, 4. ) [*](BBHPV] 3 certes Y instatuit BI, instituit B3 quod Bl ut uid. (in ras. corr. B3) RPl (corr. P3) Y transcenderint (int in ras. ex 1 vel 2 lilt. m. 2) B 4 necesse] quam necesse BH deprauent s. I corr. P1, deprauant (sed u in b corr. B3, sic) BRHPlV 5 uertuntur BHpt (corr. P3) V sunt B 7 datawst B sobolem HPV 8 peccate (corr. m. 3) P, peccata V 10 prouitatem Bl, carr. B* formetor P 11 licentiS r er., quod add. m. 2) B periet B audacia*que (m tr.) B, audaciam atque H 12 euadit B ut ira] ira sicut R ira uti aduersus] iaduersus BI, corr. B3 14 uolatur Y **humanitas (in tr.) B 16 [irae] B3 adfect* *us (ib er.) B 17 datus om. R ut RH 18 maledicis PV, inimicis BRH; illud, quod etiam aptius est ad sensum uerborum laedentibus et ira.scamur, recepi non tamen sint dubitatione coni. Matth. 5, 44 ex interpretatione Itala ap. Tertull. d. anima c. 35 (simuis est de pat. c. 6; cf. Rotnschium, Das Neue Testament Tertullians, pag. 75 s.) diligite inimicos uestros et orate pro maledicentibus uos, quo ex loco, qui in Vulgata talis est diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, m BRH inimicis inlatum uidetur; minus uerisimile est maledicis in PY ex Vulgata Luc. 6,28 benedicite maledicentibus uobis inductum esse laetantibus R irascuntur Y )
sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira.