Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi hoc ille faciebat, homo non a caelesti tantum, sed a publica quoque ciuilique iustitia remotissimus, quanto magis id nos facere debemus qui immortalitatis uelut candidati sumus?

Stoici cum adfectus ei homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eosque non modo retinent, sed etiam defendunt nihilque in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent.

itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.

quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit?

tres sunt igitur adfectus qui homines in omnia facinora praecipites agant, ira cupiditas libido. propterea poetae tres Furias esse [*](1 paulo ante dixi] § 15 ss. ) [*](EPITOME 8—10] c. 56, 2. 19-554, 2] c. 56,1. ) [*](AUCTOBES 3] pro Ligar. 12, 35. c. 19, 1 s.] Cic. Acad. pr. H 44, 135; Tusc. IV 19, 43. § 4 ad Cic. de rep. librum II (41, 68) refert Maius, cf. tamen Halmium ad hunc locum (ed. pag. 814, 12 adn.), et Cic. Tusc. m 11, 25 (Furias). ) [*](EXPILATORES § 4] Isidor. orig. VIII 11, 95. ) [*](BRHPV] 2 iniuriam B laSdibus posuit magnis (corr. m. 1?) B 3 spero etiam te qui Cic. te om. PV caesar PV 4 ad caelesti V 6 mortalitatis ut uid. Bl, rinlmortalitate B1, immortalitate R 8 Stoici cum] stoicum ut uid. BI, stoici (om. cum) B1, stoirci1 P; Stoicis tdd. 9 peripateci H 10 nihilque — dicunt om. R 11 prouidentialll (1 uel 2 litt. er.) B, prudentia H 12 rsil B1 13 collltem (1 uel 2 lilt. er., m in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 3) B, comite R 14 ira fuerit H 15 in quo H, quod P* (d dtl. P3) V pr. nerCl B2 uirtutis B post. ne\'c\' B2 16 illam ex iram ut uid. B2 17 occMetfdos P3 inmani*us (b er.) B 18 similius (ait. i in ras. ex e ? m. 2) B exsistimandum R 20 facinora1 B3 21 agunt B3 (-ant Bl) RH, )

554
dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido uoluptates.