Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt.

quicumque igitur illos -adfectus intra fines suos redegerit, quod ignorantes deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic iustus est.

Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter: nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat. quae omnes quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent uel, quod paulo ante dicebam de adfectibus, ad rationem suam reuocari.

ceterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: [*]( 18 paulo ante] c. 16, 11; 17, 12. ) [*](EPITOME 3-11] c. 56, 4-6. 11-14] 56, 7. 15-19] c. 57, 4. 21-556, 20] c. 57, 5. ) [*](dUCTORES c. 20—24] hac in disputatione Lactantiom quartum Ciceronis de republica librum adhibuisse conicit Maius in scholio de quarti libri fragmentis (ed. Stuttg. 1822, pag. 271). ) [*](BBHPV) 1 hoc] id R peccantis (n 8. I. P) PV 2 indulgenti animo R, indulgenti anima H 4 ilperiti B 6 iuste H post utuntur 8. I. impie B3 7 discirdia R, discordia H 8 cupiditates ParV congregandas H 9 omnium generum scelera B, omnia genera scelerum H 10 \'libidine1 JB3, libidines P1 (corr. P3) V tantum om. H 12 redeg«erit B3, redigerit P1 (corr. P1) V quos P 15 reita B1, reita B2, res*tSt B3 quinque sensuum noluptates] in[i]quos[s]ensu[s]uoluptatis (i tt duo s add. m. 2, i in uoluptatis ex e m. 3) B 16 mensura.* (m er.) B 17 superati V 19 ad — suam] rat ad\' (add. m. 3) rationem suam (duo m expunxit m. 2, restituit m. 3) B 20 nullum P* (corr. P3) V )

556
uident, ut adpetant ea quibus opus est ad uitam tuendam; audiunt inuicem seque dinoscunt, ut possint congregari; quae utilia sunt ad uictum aut ex odore inueniunt aut ex sapore percipiunt, inutilia respuunt ac recusant; edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur.

homini uero sollertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam et in uitium cadentem, quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper tamquam cum domestico hoste pugnaret.