Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

summa lgitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur.

si autem lacessitus iniuna laedentem perseqm coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest.

quae snstentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit.

ergo quoniam naturae repugnare inpossibile est et inutile, ut non commoueamur omnino, prius tamen quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quod fieri potest maturius, sopiatur. praecipit deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. [*]( 8 supra] g 13. ) [*](EPITOME 2-17] c. 57, 1. ) [*](AUCTORES 20] Ephes. 4, 26. ) [*](BBHPVJ 1 rem publicam] rem publicam semper H, rem P. P, rem pro V 4 rev B* est (ante sapientis) om. B 5 post uiri s. I. est B1 aduersari B uelle om. BH 7 uirtus om. B 8 capere B inliustus B1 t noluit (n ex u) B* 9 contemsit in ras. ex sit ni ut vid. B1 10 acdeffectus JB1, affectus B3 ipse ipso R 11 si autem bis Bl, pr. expunx. B* iniuria* (m er.) B la\'edentem B* 12 uirtus, s. I. nulla add. m. 2 B qui Heumamaus, si C; si quis Bucncmannus ratione* (m er.) H 13 im- • * perauit H se om. H, si (e III. 2 ?) V substentiotio sic V 15 uitiis et] uitios si B1, in ras. corr. B* fluctuant« r n.2)B 16 pr. hae PV, corr. P3V2 17 quoniam] quiw B1 Ilpossibile B 18 ut om. B commoueatur H 19 commotio** (ri er.) B prosileat H, prosiluat V quo a d P1, quo Heusingerus, Emendat. pag. 109 20 post maturius di- stinxit Heusingerus, post potest edd. praecepit HPV 21 iracundiam Hl )

553

denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, obliuionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. spero te inquit Caesari, qui obliuisci nihil soles nisi iniurias —.