Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!

demque ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam dei lex una [*](AUCTORES 9 s.] Cic. de off. I 21, 70: si contenti sint et suo et paruo. ) [*](BRHSPl7 J sint H, sunt om. S quam fas est] fas H 2 a om. R 3 initis V solum Bl, corr. B3 deus om. S 4 eit P3 dei filios se B, dei se filios R 5 ininuiolabili P 6 copulatis (0 ex u) R \'insidie cum scirent\' P2 7 dei H praepararit R Heumannus, praepararent H clamdestina Bl, corr. B3, clandestinata S, andestina P 8 praeuidet V 9 et] nec H rapina H et (ante suo) eras. S et (ante paruo) om. RS et paruo om. H essent BRH 10 utj et ut P et (ante aeterna) om. S praeferrentur H 12 si* (c er.) S 13 feminas H 14 quaerant H 15 cum om. H 16 non habentibus om. H alt. non] nec B non essent om. H igitur] mutua B 17 *oin*nibus (h et i er.) V lege HS 18 coniurarent Bl, corr. B3 19 humarum P 21 et (ante aequitas) otn. B moraretur] dominaretur Heumannus 22 esset om. Bl, est add. B-, esset 8. 1. corr. B3, essent R 23 tam uariis] tantis H )

423
sufficeret, neque carceribus neque gladiis praesidum neque terrore poenarum, cum praeceptorum caelestium salubritas humanis pectoribus infusa ultro ad iustitiae opera homines erudiret. nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni.

quod quidem Cicero uidit. disputans enim de legibus sicut una inquit eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur, sic omnes homines inter se natura confusi prauitate dissentiunt neque se intellegunt esse consanguineos et subiectos omnes sub unam eandemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent.

uniuersa igitur mala, quibus humanum genus se ipsum inuicem conficit, iniustus atque inpius deorum cultus induxit. nec enim poterant retinere pietatem qui communem omnium patrem +deum tamquam perfidi ac rebelles liberi abnegassent. [*](AUCTORES 5] de legg. frgm. 1. ) [*](BRHSPVJ 1 praesidum neque] praesidumque B praesidium P 2 terrores H fcum\' B praeeeptarum R, praeceptorem pac: 3 ad om. B opera f m. 2) B erueret V 5 quo P disputans enim] ualide disputans H 6 eaque B, eadem S, eaedemque V 7 coherere H ac om. H 8 homines om. R se natura] sanatura V 10 omuis V una* (m er.) B, una HP, una, sed ~ del. m. 2 S ea*demquo (n er.) B, eademque RH, eandemque (exp. m. 2) S tutela* (m er.) B, tutela HP, tutela, sed - del. m. 2 S sit feneretur R 11 deorum] wdeo B2 uitam] uitam beatam B, uita HSP 12 ipsum se H 13 conficit (c ras. ex d) V iniustos atque inpios (imp- H) BH indixit S 14 poterat HV commane P 15 perfidi ac rebelles scripsi; prodigiajcrebelles B1, prodigi*) acrebelles B2, prodigia rebelles R, prodigi ac rebelles HSPV: sed cf. I 10, 3 rex perfidus — didicit abnegare; V 9, 11 s. perfidia — abnegauerint (IV 2, 5. 11, 7. 12, 11) et maxime Cyprian., (apud quem ut apud alios Patres saepissime perfidus, nusquam prodigus in ea sententia inueni) epist. LXXII 2 (pag. 776,16) perfidi ac rebelles; de lapsis c. 35 (pag. 262,20) deum ... quem uerbis perfidis abnuisti; inlatum esse prodigi e memoria parabolae de filio prodigo (Lue. 15) uidetur, quod nomen iam aetate Tertulliani (de pudic. c. 9 bis, de patient. c. 12, de paenit. c. 8) in usu ecclesiae erat; an fort. perditi pro prodigi scribendum est (cf. c. 18, 14 si filius .. perditus atque iupius existimatur qui patrem suum dereliquity ? quod placet Hartelio; ad rebelles cf. II17,12, de prodigo VI17,18 s. libere ,(alt. e ex i) B1 )

424