Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uos autem manente cultu deorum iustitiam desideratis m terra, quod fieri nullo pacto potest. sed ne tum quidem potuit, cum putatis, quia nondum natis diis istis quos inpie colitis necesse est unius dei cultum fuisse per terram, eius scilicet qui execratur malitiam exigitque bonitatem, cuius templum est non lapides aut lutum, sed homo ipse, qui figuram dei gestat: quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis uirtutum muneribus ornatur.

discite igitur, si quid uobis reliquae mentis est, homines ideo malos et iniustos esse, quia dii coluntur, et ideo mala omnia rebus humanis cottidie ingrauescere, quia deus mundi huius effector et [*](BBHSPYj 1 quam B\', quas B2, quia B3 uix post quia excidit deus, cf. § 5 et ad pag. 409, 16 (creditum) 2 rnonl B* quam B\' (corr. B\') H sacramenta Bl, corr. B3 3 continent B\' (corr. B3) V 5 est om. H illa B 7 esse] se P rsil Ps 11 pectoris ex corporis P difficilera H 12 aequi ac boni] ecboni R uos — quaeritis] sibi quem quaeritis (alt. i ex e) R 14 et om. R statim] confestim B, recte? 15 non om. R 16 manete P culto H deorum] dei iam H 17 nec B tunc H 18 cum putatis] computastis P qui B diis istis] deseritis B 19 unius] in eius B1, corr. JB3 per B3 20 ieiusi JB3 exigit P 21 lapis H lutum] aurum Bl, corr. B2 22 templum] templum der. B corruptilibus RV, corrubtilibus P 23 uirtutis B disce Sl 24 reliquum Heumannus, sedcf. Buenemannum malos—et ideo otn.R 26 huius mundi S)

422
gubernator derelictus est, quia susceptae sunt contra quam fas est inpiae religiones, postremo quia ne coli quidem uel a paucis deum sinitis.

quodsi solus deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se dei filios esse ideoque diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatos, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera et ipsas etiam cogitationes peruidet, non essent fraudes et rapinae, si deo praecipiente didicissent et suo et paruo esse contenti, ut fragilibus et caducis solida et aeterna praeferrent,

non essent adulteria et stupra et mulierum prostitutiones, si esset omnibus notum damnari a deo quidquid adpetitur ultra generandi cupiditatem, nec feminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscenissimum quaerat, cum et mares libidinem continerent et habentium pia et religiosa conlatio non habentibus subueniret: