Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt.

fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.

quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur.

hoc uero inenarrabile est quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt, et nulli nocentiores habentur quam qui sunt ex omnibus innocentes. audent igitur homines inprobissimi iustitiae facere mentionem, qui feras inmanitate uincunt, qui placidissimum dei gregem uastant [*](EPITOME 8—425, 23] c. 47, 3-5. ) [*](EXPILATORES 15-19] Lucifer pag. 288, 25-28. ) [*](BRHSPVJ 2 saeculorum in saecularW corr. B2 et om. P moribus] oneribus B1, honoribus B2 3 obesse S, tabesse P obseruantem vae: 4 non ante suscipiunt] niOj B2 suspiciunt B 5 persequuntur HSP, persequentur Vac dignamus ut uid. Bl, corr. B2 6 interim hanc H non om. H 7 eam om. P *recipient (p er.) V 9 operarentur V cum si] curiisi Bl, cuhii si B2 tantum B, tanto modo R 10 occiderint V 11 relinquendi R, liquendi HSl, ll- S2 humana R 13 hostiis R pro om. Y 14 qui*** (bus er.) B, quibus om. RH cum] et B 15 et (ante igni) om. R inter] et inter P 16 clementia H i seueri Bx, seuiri B2, saeu?ri H in eos] in deo Bcorr. B3, in eo H 17 uel in seruitutem abducantur om. P 18 quia (exp. m. 3) B male.facere (q er., fa ex u ? an it ?) P 21 facere] ferrae P ferras V inmanitate* (rn er.) B )

425
  1. lupi ceu
  2. raptores atra in nebula, quos inproba uentris
  3. exegit caecos rabies
  4. .