Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.
saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse [*]( 19 ut dixi] c. 5, 2 s. 9 ss. ) [*](EPITOME 13-16] c. 54, 6. 16-419, 1] cf. c. 20,2 (commutatio saeculi). 3. 18—419,1] c. 54, 5 s. ) [*](AUCTORES 15 poetae] cf. c. 5, 9. ) [*](EXPILATORES 4 s.] cf. Isidor. Orig. IX 2, 134. ) [*](BRHSPVJ 2 cingebat R et] et quem B insuetus (e ex c m. 2) P 3 suo quidem B 4 \'qui\' B2 titanam BR et om. P 5 uirtutibus BP occidione BP 6 unius] humus S 7 adulatione HS concesserat (cou in ras. ex 2 litt. m. 2) B uerSbantur sic V 8 imitaturi H 9 obsequi V iudicabatur RH abierunt H 10 exprobvare B1 regis B 11 reli*querunt (n er.) fas B relinquerunt H 12 uiuendo P1, corr. P* 13 stutu S explosa] expulsa (sed uls in ras. ex los ut uideri potest, m.2) S codd. recent. Buenemannus conl. 17 pulsa, 19 expulsio 14 et] ac B ueritate BH hominifb.\' B3 15 poe**te ex poclute ? Y eam (a in ras. ex u) B 16 confugisse] ad caelum confugisse H saeculum B 17 uocat B iustitiae H malim expulsa 19 pulsio P iustitiae] iouis iustitiae B ut udd. B2 deser**tio (ui er.) V 21 eumque] quemque B\\ corr.B3 )
haec est profecto iustitia et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso et omni eius progenie consecrata deorumque multorum suscepto cultu fuerat omne sublatum.
Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatamque iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.