Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat?
quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant.
et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.
sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.