Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

rediit ergo species illius aurei temporis et reddita quidem terrae, sed paucis adsignata iustitia est, quae nihil aliut est quam dei unici pia et religiosa cultura.

sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data nec in eam multitudo uniuersa consenserit. magnae hoc disputationis est, cur a deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui et ubicumque opportune inciderit explicabitur.

nunc designare id breuissime satis est, uirtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis.

hanc enim deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex [*]( 18 alio loco] II 17, 1; III 29, 13-16. ) [*](EPITOME 9-14] c. 55, 1. ) [*](AUCTORES 1] Lucr. II 992. 4] p. Deiot. 9, 26. ) [*](BRHSPV] 1 pater idem pater H ut] et R 2 communia H, cijmunis V iis JR, his cett. partiantur BHS 3 noceant H praemjat (exp. m. 2?) P fores BSP, fore H claudit F1 4 aurem] auarus B, aurem (e ex u nł. 2) P sit] si P liberalibilis P 5 laude R est om. H 8 multorum — fuerat in inf. mg. B3 cultu susceptu sic V ablatum H 10 post nuntium s. I. suum B* uerus S 11 redduceret H 12 rediit ex reduc Y tempore V 13 terrae] terra est H 14 \'Pial B3 religiosa et pia H 15 omnino S 16 datam ex datum P ea HS 17 iustitia R 18 retenta] repperta H declarauit R 19 oportune RSPV 20 nisi - non esse in inf. mg. V 21 e Sl, eS S7 22 aduersus B haec B 23 distantiam] naturam R *ut fa er.) B boni — mali ex in itaf. mg. B3 sciant H idem B (i. e. B3) ) [*]( 27* )

420
bono: nec alterius ratio intellegi sublato altero potest. deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset.