Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.
itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.
denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit.
iustus autem ab omni se peccato abstinet, quod aliter facere non potest quam si habeat recti prauique notitiam. rectum [*](EPITOME 17-458, 8] c. 52, 1-4.. ) [*](AUCTORES 1-11] cf. Valer. Max. IV 7, ext. 1. ) [*](BRHSP(-2)V] 1 perniciae B, parniciae R, pernitiae PY sua RH num] siue S 2 amicitia] amico ita R iudicabit Y, iudicabitur edd. ab amicitia peri codex P in eadem pagina statim transilit ad iterba c. 20,12 etiam mimos agi 3 pyphagore H, spythagorei V 4 mortis] tfe1 mortis fiñl S7 alter] ad ut uid. SI, ajfc (i. e. alter) S7 praestitutum] praestitit utrum H 5 praestantiam Y 0 habetur R 7 quod] cum V edd. maluit H 8 ipsa uirtutn (duo ~ m. 2) S 9 iis R, his BSH, is V retulit SV utramque H seruuando H credelissimi Var 10 qui R 14 homini sit B 15 stultissimi sunt] stultissimi\' (i. e. -mis) S crimina Ryar. cum] qui S 16 uoluit mori V laudant tollantii 18 iustum — sapientem om. V iustum] sapientem R eundemque S sapieutem et iniustum] insipientem et iustum R 19 qui] quis R quit. B, qui quid R 22 omłni (1 er.) V 23 non] numquam H quam si] nisi H )