Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod si est uerissimum, manifestum est eum qui aut naufrago tabulam aut ecum saucio non ademerit stultum non esse, quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet.
uideri tamen et ipse confiteor per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. itaque omnis haec quaestio non tam argumentis quam definitione dissoluitur.
stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio. ergo stultus non est qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. quod quidem nobis et ratio et ueritas ipsa praescribit.
in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere.