Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non potest ergo fieri quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum caelestis tutela custodiat ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur, aut certe pereuntibus ceteris sola seruetur.

sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat.

nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.

stultitia est inquit [*](EPITOME 14—456, 1] c. 52, 5. 18 s.. (innocentia)] cf. c. 55, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss.] carm. I 22,1 ss. 21 s.] cf. supra c. 16,10. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 integra* (s er.) B, interger H puras BI, pura B1 2 egeat H iaculis\' (ut distinctio) B artu V 4 Fusce] fuisse B, fugare R, fuscae H prhlaretra\' (b m. 2) B, faretra cett. 5 syrtes P aestuosas\' B 6 siM# B2 inhospitale fe in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 2) S, inhospitalem (h tx d) P 7 caucasum\' B uelquwe B1, uel que S fabuloafs et a m. 2) S slabitti BI, labit** B7, ambit H lambithy daspes V hidaspes S 10 caelestes P 11 parricid*is B 12 pascatur Bl, corr. B3, paccatur V anima etinnocens S 13 soluswerueturB\' 14 evgo S3 nactus BRH, nanctus PV, navtus 82 15 aequo B?THarP 16 occidat B, occidet cett. tamen om. B 17 iustitia* (m er.) B singulari Bx, corr. B2 hominirsl B3, hominib: H 18 hinc fere incepit codicis G pag. 112 (174), in qua nihil tegi poterat 19 quae (e add. m. 3) B rtantol B3 sit] est Bl, corr. B3 post est 8. I. dici add. B7, sed nunc erasum 20 tquantoiillam B3 perdmerit HPl, t in s corr. P3 nequit B 21 muniatur yac: )

456
alienae animae parcere cum pernicie suae. num etiam pro amicitia perire stultum iudicabis? quid ergo illi familiares Pythagorei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit eumque interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur.