Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ecce in eo est errore ciuitas uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros tamquam malos et impios persequatur excruciet damnet occidat.

nam quod ait neminem esse tam dementem qui dubitet utrum se esse malit, ille quidem ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione quam bonum cum mala.

a nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. an boni nostri qualitas ex populi pendebit erroribus quam ex conscientia nostra et iudicio dei? aut aliqua nos felicitas inliciet umquam, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo quam falsam cum omni prosperitate malimus?

  1. sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites,
ut loquitur Plautus, suam uero prudentiam prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam quod eam nobis inuident.