Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis enim stulto inuideat nisi qui ipse sit stultissimus? illi autem non sunt adeo [*](EPITOME 14-23] c. 48, 10 s. ) [*](AUCTORES 19] Curcul. I 3, 22. ) [*](EXPILATORES 13 s.] Lucifer pag. 299,12 s. 16] idem 299,13s. 20 s.] idem 299, 17. 21. ) [*](B(G)RHSPV] 1 undique cod. Cic., denique C copiae — denique om.P 2 uir om. G dignissimus et H 3 fortuna] fortuna optima cod. Cic., uix rede 4 quid j ubiputet qui# j dubiputet B2 6 proposuit H 7 omniu H ecce] atque H 9 malos et om. V et crutiet H 10 tande dementem H, tamdelllimelltem (3 uel 4 litt. erasae, quarum prima fuerat r) Y 11 dubitat P rille] 82 quidem ut is om. H [his] G, his S 12 mallift S2 16 illiciet umquam felicitas 8 inliceat R 19 sirbil V sibi sua codd. Plauti regna habeant B habeat V suas] sibi codd. Plauti 20 loquimur Bl, corr. B2 21 appareret H in apparet esse sa desinit codicis G pag. 104(38) 22 quod] qu\'i\'a* (i m. 2) V inuidiat V 23 sit ipse H )
cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis?
Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, numquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur — quoniam peccare homines et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a deo: ualet enim ui sua ueritas — quis est tandem tam excors tamque caecus quin uideat in utra sit parte sapientia?
sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant, stultosque esse arbitrantur qui cum habeant in potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt, cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam in quam tanta hominum milia per orbem totum una et pari mente consentiant.