Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non inuidemus sapientiae uestrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus.
est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus in ea disputatione quae habetur a Furio contra iustitiam. quaero inquit, si duo sint, quorum alter. optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum facinerosum nefarium putet, contra autem (eum) qui sit inprobis simus, elxistimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexetur rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur exterminetur egeat,
postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille inprobus laudetur colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia [*](EPITOME 4-7] c. 48, 10 (errori). 11. ) [*](AUCTORES 11] de re publ. III 17, 27. ) [*](B(G)RHSPV] 1 cogitatione S 2 licet H 3 uobis Heumannus est om. R 4 uobis bis Px, alt. expwnx. P2 5 [a]u[tem] G nobis P tdd. 6 prodeest B 9 qui odistis] quod istis S et B abhorrendus B, abhorrens ut uid. S1, oberrans in ras. corr. S1 10 quam H habeatur B a Furio om. P 11 sunt H 12 post uir s. I. alter B3 13 insigui* fs er.) H, insignis edd. pr. et om. S eos H 14 ut om. H facinorosum HS 15 eum ante qui add. Baiterus, ante existimet Moserus, ante esse cod. Monac. Lact. 16 aestimet H; existimetur Heumannus **probitate (in er.) B ac] et H 17 pro qua H, proque S opinionem P propterque hanc opinionem Kayserus rapiatur nexetur pag. 459, 20 18 rapietur H ei denique] eidem quoque B auferatur S effodiantur (pr. fit. ras. ex c ? m. 2) P 19 uratur om. H 20 miserrimus omnibus B 21 improbus in mg. V - a Colatur incipit codicis G pag. 104 (38). paene tota lecta laudetur colatur] uidetur P 22 diligatur om. H )
profecto quasi diuinaret quae nobis mala et quo modo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. haec enim populus noster patitur omnia errantium prauitate.