Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam.
quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare inpossibile est. quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis V accepta enim potestate [*](AUCTORES 1 s.] cf. Verg. Aell. IV 366 s. 6. 7] ibid. XI 646 ( - cruor) et II 368 s.. ) [*](BRHSPV] l \'quae india\' B3 2 alui H 3 fu+rit (e er.) R 4 illa, illa] illa illa F, I\',\', illa (5 apices eras.) R, illa BHSP 6 ater] at S 7 pauor] pauorq: H, pauorque etiam schol. Veron. Vergil. 8 tantae beluaeJ tandem bestiae H; cf. Lucifer. 290, 28 contra tuam, belua, inmanitatem 9 recubat B\', corr. BJ per totum orbem] toto orbe *** (per er.) B 10 actus S dissupat B 11 ossa] exosa H cõ; minuit B fudit H i neques Be, corr. m. 1, ne qui HP, neque V 13 perueniant V uenianta que nam H 14 feritas quae] ferit . acq: H 15 terra R denegare B Hett-manuus, designasse S dicet H 16 iis R, um. B, his HSPV 17 iussiones Bt, in ras. corr. B2 18 dignatis H hominis] hominis prouecti R 19 carni*ficinam (s er.) V dehinc R, d*ei V dei uero] diuero H 20 aut\'enr B- cesserint V 21 rcapieV B3 capiet tam] capita H inlini\'to B\'l )
alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur:
illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere.