Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quis Caucasus, quae India, quae Hyrcania tam inmanes, tam sanguinarias umquam bestias aluit? quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit fameque sedata protinus conquiescit.
ilia, illa est uera bestia, cuius una iussione
- funditur ater ubique cruor: crudelis ubique
- luctus, ubique pauor et plurima mortis imago
.
nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur; ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant.
quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit.