Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque dici non potest huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent.

haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint nullum se innocentium peremisse — nam et ipse audiui aliquos gloriantes quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta —, sed et inuidiae causa, ne aut ipsi uincantur aut illi uirtutis suae gloriam consequantur.

itaque in elcogitandis poenarum generibus nihil aliut quam uictoriam cogitant: sciunt enim certamen esse illud et pugnam.

uidi ego in Bithynia praesidem gaudio mirabiliter elatum tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset, quod unus qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset.