Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quos profecto si esse conStentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit.

si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. quodsi esse et malos esse infitias non eunt, quid superest nisi ut alios esse dicant deos, alios daemonas?

exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid exsecrandum sit, habeantne inter se aliquod consortium an uero inimici sint. si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus aut quomodo utriusque generis honorem cultumque (non) miscebimus? si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent aut dii daemonas fugare non possunt?

ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit effertur insanit: ducamus hunc in Iouis Optimi Maximi templum uel, quia sanare [*](EPITOME 21 s.] cf. c. 2, 7 non Iuppiter — Asclepius. ) [*](BRHSPV] 1 noceat aut om. P *ut (a er.) B 2 oderam P 3 adficerit S fugarent R 5 iis R, in ras. P3, his BHSPlV immortale (e ex ii m. 1?) emunierit B inexpugnabiles muros H 6 fper1 H2 et om. H persequuntur HSP 7 profecto si] profectos HV si (i in ras. ex o uel a m. 2) B uicibus H, uiwcimus Pl 8 enim om. V hanc ueram esse H 10 ac subactos om. P caedere (c add. m. 2) H, cadere S cogit] nouit V 11 refelluntur B1 (corr. B3) V 12 quos si RV et malos esse1 2P non eunt del. Ps quod H 13 ut om. V esse om. S deos alios in mg. H7 daemones BHV* exponunt S 14 differentias S 15 excreandum (e s. I. m. 2) sic S 16 sint om. H necessitate S, necessita H supra quatenus add. * quomodo R2 17 decerneremus Rl, re del. Rdiscerneremus V 18 cultusque B non add. Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 14 19 daemones — timent aut om. P e di H daemones B, daemones** H, daemonas V 20 aliqui P instinctu] insignum V et fertur SV 21 sanare om. R )

387
homines Iuppiter nescit, in Aesculapi uel Apollinis fanum. iubeat utriuslibet sacerdos dei sui nomine ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest.

quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? at uero idem daemones adiurati per nomen dei ueri protinus. fugiunt.